|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non meruerit
sibi immortalitatem corporis. Mereri enim est extranei, cui non
debetur merces nisi per meritum; sicut et adoptari est extranei, cui
non debetur hereditas nisi per adoptionem. Sed Christus ad bona
patris, quae sunt sua, non dicitur adoptari quasi extraneus. Ergo
eadem ratione nec immortalitatem, vel aliquid hujusmodi, meruit.
2. Praeterea, praemium est dignius merito. Sed bonus motus animae
Christi quo merebatur, est dignior quolibet corporali. Ergo non
merebatur immortalitatem corporis.
3. Praeterea, Christus non erat debitor mortis: quia non habebat
peccatum, quod mortis debitores facit. Ergo cum nullus mereatur illud
malum evitare cujus non est debitor, videtur quod ipse immortalitatem
non meruit.
1. Sed contra est quod in littera dicitur, quod claritas corporis
est praemium humiliationis. Sed immortalitas corporis ad claritatem
corporis pertinet. Ergo etiam immortalitatem meruit.
2. Praeterea, bona gloriae nulla creatura habet sine merito. Sed
immortalitas pertinet ad gloriam. Ergo ipsam Christus meruit.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod impassibilitatem animae Christus non
meruerit. Id enim quod nobis est naturale, non meremur. Sed anima
secundum suam naturam est impassibilis. Ergo impassibilitatem non
meruit.
2. Praeterea, omne quod inest alicui per accidens, ex hoc ipso quod
accidens removetur, ei non inest. Sed anima patitur, sicut et
movetur, per accidens, scilicet per corpus. Ergo ex hoc ipso quod
separatur a corpore, fit impassibilis. Sed Christus non meruit
animam a corpore separari: quia meritum mortis peccatum est, ut
dicitur Rom. 6. Ergo non meruit impassibilitatem animae.
3. Praeterea, impassibilitas animae pertinet ad beatitudinem
animae, sicut impassibilitas corporis ad beatitudinem corporis. Sed
anima Christi a principio fuit beata. Ergo impassibilitatem animae
non meruit.
1. Sed contra, anima Christi post resurrectionem fuit
impassibilis. Sed ante fuit passibilis. Ergo sicut gloriam
resurrectionis, ita et animae impassibilitatem meruit.
2. Praeterea, animae damnatorum sunt passibiles, quia
impassibilitatem non meruerunt. Ergo cum anima Christi non fuerit
passibilis post resurrectionem, videtur quod impassibilitatem
meruerit.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non meruerit exaltationem. Quia ex hoc
ipso quod humana natura assumpta fuit, exaltata est, et nomen
divinitatis sibi debetur. Sed assumptionem non meruit, ut supra,
dist. 4, dictum est. Ergo nec exaltationem.
2. Praeterea, nomen quod est super omne nomen, est nomen in quo
flectitur omne genu. Sed hoc est nomen Jesus, ut dicitur Philip.
2. Cum ergo hoc nomen non meruerit, sed ante conceptionem sibi
impositum fuerit; videtur quod non meruerit nomen quod est super omne
nomen.
3. Si dicatur, quod meruit quantum ad manifestationem; contra.
Hoc etiam ante manifestum erat; unde Daemones ante eum confessi
fuerunt, et pueri et prophetae praedixerunt. Ergo hoc ipse non
meruit.
4. Praeterea, meritum ordinatur ad praemium. Sed facere aliquid
propter aestimationem hominum pertinet ad vanam gloriam, quae in ipso
non fuit. Ergo exaltationem quantum ad manifestationem hominum non
meruit.
1. Sed contra, Luc. 14, 2: qui se humiliat, exaltabitur.
Sed Christus se humiliavit. Ergo exaltari meruit.
2. Praeterea, ipse fecit se dignum tali exaltatione quae est in
manifestatione ad homines per ea quae gessit. Ergo meruit ipse hanc
exaltationem.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod etiam praemium substantiale animae,
scilicet fruitionem divinam, ipse meruit. Majoris enim meriti majus
est praemium. Sed meritum Christi fuit majus omnium sanctorum
meritis. Ergo et major fuit merces quam meruit. Nihil autem majus
cadit sub merito quam fruitio Dei, quam sancti merentur. Ergo ipse
etiam meruit ipsam.
2. Praeterea, gloriosius est aliquid per seipsum habere quam ab alio
habere omnia. Sed quod quis meretur, quodammodo habet per seipsum.
Cum igitur Christus fruitionem divinam gloriosissime habuerit,
videtur quod eam meruerit.
3. Praeterea, secundum illos qui ponunt Angelos in solis
naturalibus creatos, simul in eis fuit meritum et praemium. Sed nihil
prohibet Christum meruisse fruitionem divinam, nisi quia ab initio
suae conceptionis eam habuit. Ergo videtur quod in ipso instanti suae
conceptionis mereri potuerit ut simul in eo esset meritum et praemium.
1. Sed contra, nullus meretur secundum quod est comprehensor. Sed
Christus quantum ad fruitionem erat comprehensor. Ergo nunquam
fruitionem meruit.
2. Praeterea, ex hoc ipso quod intellectus ejus erat Deo conjunctus
in persona, sibi debebatur fruitio. Sed unionem non meruit. Ergo
nec fruitionem.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut praedictum
est, meritum secundum se, est operatio ejus qui justitiam patitur,
secundum quam facit suum id quod sibi reddendum est. Non autem datur
aliquid alicui qui habet illud eo modo quo habet, nec aliquis facit
suum quod suum est eo modo quo suum est; unde ad meritum, secundum
quod theologi de ipso loquuntur, in ordine ad ea quae sunt bona
simpliciter, quatuor requiruntur quantum ad id quod aliquis mereri
dicitur. Primum est quod illud sit de pertinentibus ad beatitudinem.
Secundum est quod illud sit non habitum quod per meritum acquiritur
reddendum justitia mediante. Tertium est quod illud sit non debitum
quod merendo quis sibi debitum facit. Quartum, quod id quod quis
mereri dicitur, sequatur ad minus ordine naturae ad ipsum meritum: et
ideo gratia quae est merendi principium, et alia naturalia quae
exiguntur ad meritum, sub merito non cadunt. Haec autem quatuor in
Christi immortalitate inveniuntur. Quia est de his quae pertinent ad
beatitudinem corporis. Item non fuit ab eo semper habitum, quia a
principio mortale corpus assumpsit. Item non fuit sibi debitum ratione
naturae, quamvis esset sibi debitum ratione personae. Item
immortalitas non exigitur ad merendum. Et propter hoc immortalitatem
meruit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis immortalitas, et omnia alia
bona quae sunt in potestate patris, essent in potestate filii quantum
ad divinam personam, non tamen ratione humanae naturae; unde nos
merendo facimus nobis debitum de eo quod non erat debitum neque naturae
neque personae; Christus autem fecit merendo debitum naturae de non
debito naturae, quamvis esset debitum personae. Nec est simile de
adoptione: quia adoptio respicit personam, sicut et filiatio; meritum
autem in operatione consistit, quae variatur secundum varietatem
naturae, ut prius dictum est.
Ad secundum dicendum, quod quamvis actus mentis, quo Christus
merebatur, sit simpliciter melius quam immortalitas corporis; tamen
illa est melior quantum ad statum, inquantum scilicet pertinet ad
statum beatitudinis; actus vero mentis, secundum quod in eo consistit
meritum, pertinet ad statum viatoris. Vel dicendum, quod hoc habet
veritatem in praemio substantiali animae, et non in aliis.
Ad tertium dicendum, quod Christus quamvis non haberet necessitatem
moriendi ex peccato, habebat tamen ex principiis naturalibus, ut
supra, dist. 16, qu. 1, art. 2 dictum est; et ideo humanae
naturae in Christo immortalitas non erat debita. Vel dicendum, quod
privatio culpae quamvis auferat meritum mortis, non tamen dat
immortalitatem qua impossibile est mori, qualis est immortalitas quam
meruit Christus; sicut patet in Adam quantum ad primum statum, in
quo non erat praedicta immortalitas.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod anima dupliciter dicitur
passibilis. Uno modo secundum justitiam divinam, sicut patitur in
Inferno ab igne corporali; et hic est communis animae et omni spiritui
creato in suis tantum naturalibus considerato. Alio modo dicitur anima
passibilis secundum naturam; et hoc vel per accidens ex passione
corporis, ut supra, dist. 15, qu. 2, art. 3, dictum est,
quod laesio corporis ad animam pertingit quodammodo, inquantum est
forma ejus; vel per operationem propriam; sive illa sit communis
animae et corpori, sicut in delectationibus et tristitiis, quae sunt
secundum partem sensitivam; sive sit propria ipsi animae, sicut in
delectationibus et tristitiis intellectivae partis. Quia autem anima
secundum suam naturam est forma corporis, formae autem est ut sit
materiae proportionata; ideo in ipsa natura animae etiam sine corpore
existentis, est ut sit nata pati ad passionem corporis, quamvis non
patiatur actu sine corpore quantum ad illas passiones quae naturaliter
ei inesse possunt vel ex corpore vel cum corpore. Haec autem aptitudo
non tollitur per id per quod natura per gratiam reformatur: quamvis
enim homo reformetur quantum ad actus personales per gratiam, non tamen
reformatur quantum ad naturam nisi per gloriam, quae omnes defectus
naturae tollit: cujus signum est quod reformati per gratiam, in actu
naturali defectum patiuntur, quia in originali peccato generant. Unde
oportet quod istam aptitudinem naturalem ab anima habitus gloriae
tollat, per quem anima perficitur non solum in potentiis quantum ad
actus personales, sed inquantum est natura quaedam: unde ex ipsa
glorificata in corpus gloria transfunditur. Per habitum etiam gloriae
excluditur et tristitia intellectivae partis, et iterum possibilitas
peccandi, per quam est possibilitas ad passionem ex justitia divina.
Unde constat quod impassibilitas animae ad gloriam pertinet; et quod
Christus gloriam animae, inquantum est natura corporis, non habuit a
principio suae conceptionis, quia corpus passibile fuit: quamvis
haberet animam gloriosam quantum ad operationes quibus Deo fruebatur.
Ideo sicut meruit immortalitatem corporis, ita etiam meruit
impassibilitatem animae.
Ad primum ergo dicendum, quod anima secundum suam naturam est
impassibilis, ut pati non possit, quantum ad passiones proprie dictas
de quibus loquimur, sine corpore; est tamen secundum naturam suam
passibilis, idest potens pati has passiones in corpore, et per
corpus. Unde haec determinatio per naturam potest determinare
passibilitatem vel quantum ad potentiam, et sic falsa est propositio;
vel quantum ad actum; et sic vera est, quia passibile est potens
pati.
Ad secundum dicendum, quod quamvis per accidens inesset animae
passio, non tamen per accidens aptitudo ad patiendum simul cum
corpore: et ideo quamvis ea separata a corpore, tollatur passio
secundum actum, non tamen tollitur aptitudo patiendi. Unde si iterum
corpori uniretur, non faceret conjunctum sibi corpus impassibile, sed
in eo per accidens pateretur, sicut et prius, nisi quando glorificata
est: tunc enim si corpori unitur, corpus impassibile facit.
Ad tertium dicendum, quod impassibilitas animae pertinet ad
beatitudinem animae, inquantum natura et forma corporis: et talem
beatitudinem anima Christi non habuit a principio suae conceptionis,
sed beatitudinem quae consistit in actu fruitionis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit philosophus in 1
Ethic., in felicitate aliquid invenitur essentiale ipsius, sicut
virtutes quae faciunt operationem perfectam; aliquid autem quod facit
ad bene esse felicitatis, sicut divitiae, et amici, et hujusmodi.
Similiter dico, quod aliqua sunt quae sunt de substantia
beatitudinis, sicut dotes animae et corporis; aliquid autem quod est
de bene esse ipsius, sicut manifestatio beatitudinis ad alios, in quo
etiam gloria consistit, quia gloria est clara cum laude notitia:
Glossa Rom. ult.: sicut etiam philosophus dicit, quod de bene esse
ipsius felicitatis est ut felix etiam post mortem vivat in memoriis
hominum. Quia ergo in Christo debuit esse completissima beatitudo,
ideo non solum in seipso beatificatus est, sed ad perfectionem suae
beatitudinis etiam sua beatitudo aliis ostensa fuit: et secundum hoc
dicitur exaltationem meruisse: quae quidem exaltatio in tribus
consistit; scilicet in notitia cordis, secundum quod dicitur accepisse
nomen super omne nomen, quia nomen de re notitiam facit: item in
reverentia corporis, quantum ad genuflexionem: item in confessione
oris; et hoc est quod dicit apostolus: et omnis lingua confiteatur
quia dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis fuerit exaltatus ab initio suae
conceptionis, non tamen sua exaltatio fuit tunc manifesta: et res in
sacra Scriptura tunc fieri dicitur, quando innotescit.
Ad secundum dicendum, quod nomen super omne nomen dicitur esse vel
quantum ad id a quo imponitur; et sic est nomen Jesus vel Christus,
quia utrumque imponitur ex unione humanae naturae ad divinam: quia
secundum hoc unctus dicitur quod Deo est unitus; et secundum hoc etiam
a peccatis salvos facere potest: vel quantum ad id cui nomen
imponitur; et sic hoc nomen Deus est super omne nomen, quia imponitur
sibi secundum divinam naturam. Et haec omnia quamvis fuerint in eo
secundum rei veritatem a principio conceptionis, non tamen erant in
notitia hominum.
Ad tertium dicendum, quod ante resurrectionem erat quidem manifesta
Christi exaltatio non omnibus, sed paucis: et quibusdam etiam non per
certitudinem, sed per quamdam conjecturam, sicut Daemonibus, et
aliquibus Judaeis: sed post resurrectionem suam altitudo illius toti
mundo innotuit per certitudinem fidei.
Ad quartum dicendum, quod meritum non fit propter praemium, nisi ad
quod ordinatur principaliter: hoc autem est illud quod est de
substantia beatitudinis. Unde etiam quamvis honor civilis sit quo
praemiatur virtus civilis; tamen cives propter illum honorem non
operantur virtutis opera, sed propter bonum ipsius virtutis.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod gloria animae consistit in hoc
quod anima ipsi Deo unitur per visionem et amorem; et quia posterior
unio praesupponit priorem, sicut hoc quod Deus est in sanctis per
gratiam, praesupponit hoc quod in omnibus est per essentiam,
praesentiam, et potentiam; ideo eadem ratione unio quae est in
persona, quae est ultima et completissima, praesupponit omnem aliam
unionem ad Deum: unde ex hoc ipso quod anima Christi erat Deo in
persona conjuncta, debebatur sibi fruitionis unio, et non per
operationem aliquam ei facta debita: et ideo, quia meritum consistit
in operatione quae facit nobis aliquid debitum, Christus fruitionem
non meruit. Secus autem est de gloria corporis: quia de gloria
corporis non consistit in unione ad Deum; unde sine ea corpus
divinitati unitum esse potuit, et fuit dispensative propter opus
redemptionis implendum. Et propter hoc fruitionem, in qua consistit
gloria animae, Christus semper habuit, et ipsam non meruit, sicut
meruit gloriam corporis.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod Christus sibi beatitudinem
quae est in fruitione non meruit, non fuit ex insufficientia meriti,
sed ex perfectione merentis.
Ad secundum dicendum, quod Christus magis habuit ex seipso quod ex
unione habuit quam aliquis habeat id quod ex operatione acquirit: quia
habuit illud naturaliter; et ideo etiam gloriosius habuit fruitionem
quam aliquis alius.
Ad tertium dicendum, quod secundum illam opinionem, Angeli non
semper habuerunt beatitudinem, nec iterum aliquid erat in eis unde eis
deberetur; et ideo mereri potuerunt simul quando acceperunt gratiam,
ut in 2 Lib., dist. 5, quaest. 2, art. 2, dictum est. Non
est autem ita de Christo, qui semper beatus secundum animam fuit, et
cui ex ipsa unione debebatur gloria.
|
|