|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Christus per passionem
non meruerit sibi. Mereri enim est aliquid sibi debitum facere. Sed
qui sibi semel aliquid debitum fecit, puta emendo, non ulterius emit
illud. Ergo et qui meruit aliquid semel, ulterius non potest mereri
illud. Sed Christus ab instanti conceptionis meruit sibi ea quae
dicta sunt. Ergo per passionem nihil sibi meruit.
2. Praeterea, meritum facit vel de non debito debitum, vel de
debito magis debitum. Sed ea quae Christus meruit, non fuerunt sibi
magis debita per passionem quam ante: quia per primum meritum fuerunt
sibi facta sufficienter debita. Ergo per passionem sibi Christus
nihil meruit.
3. Praeterea, passio in corpore Christi fuit. Sed meritum non est
nisi in anima. Ergo per passionem Christus nihil sibi meruit.
4. Praeterea, meriti principium est in nobis: quia voluntarium est
cujus principium est intra, ut dicitur in 3 Ethic. Sed principium
passionis non est in patiente, sed in agente. Ergo Christus per
passionem non meruit.
5. Praeterea, omne meritum consistit in caritate. Sed pati
passiones laudabiliter, non est opus caritatis, sed patientiae, vel
fortitudinis. Ergo Christus per passionem non meruit.
1. Sed contra est quod dicitur in littera, quod passio claritatis
est meritum.
2. Praeterea, actibus virtutum meremur. Sed Christus est passus
ex maxima caritate; Joan. 15, 13: majorem hac dilectionem nemo
habet. Ergo ipse per suam passionem meruit.
3. Praeterea, passio sua major fuit aliorum sanctorum passionibus,
ut supra, distinct. 15, qu. 2, art. 3, quaestiunc. 3,
dictum est. Sed alii sancti suis passionibus meruerunt. Ergo et
Christus per suam passionem meruit.
Respondeo dicendum, quod mereri, sicut dictum est, est facere
aliquid sibi debitum. Hoc autem contingit tribus modis. Uno modo
quando aliquis facit de non debito debitum; sicut aliquis primo motu
caritatis meretur vitam aeternam, faciens eam debitam sibi, quae prius
ei debita non erat. Alio modo quod erat minus debitum faciendo sibi
magis debitum: quod contingit in eo in quo caritas augetur. Tertio
contingit, quando aliquid quod est uno modo debitum sibi, facit alio
modo debitum sibi; sicut puer baptizatus, cui debetur vita aeterna ex
habitu gratiae in Baptismo infusae, quando usum liberi arbitrii habere
incipit, facit sibi debitam eam ex actu. Primo igitur modo Christus
meruit in primo instanti suae conceptionis claritatem corporis: quae
quidem non erat ei debita neque ex conditione naturae in se
consideratae, neque consequebatur ex necessitate unionis, sicut gloria
fruitionis, ut dictum est. Secundo autem modo Christus mereri non
potuit, quia caritas non est augmentata in Christo. Tertio modo
meruit in omnibus actibus suis post primum instans suae conceptionis:
quia fecit sibi debitum aliquibus actibus quod prius ex aliis actibus
debebatur. Actus autem quo quis meretur, est ille cujus agens est
dominus, ut supra dictum est, et qui est proportionatus mercedi. Est
autem homo dominus suorum actuum per voluntatem; quam quia caritas
perficit in ordine ad finem ultimum, ideo actum fini proportionatum
facit, scilicet beatitudini quae proprie merces est nostrorum
meritorum; et ideo omnis actus voluntarius caritate informatus, est
meritorius. Cum igitur Christus passionem suam voluntarie sustinuerit
(oblatus enim est quia ipse voluit, Isai. 53), et voluntas ista
caritate fuerit informata, non est dubium quod per suam passionem
meruerit.
Ad primum ergo dicendum, quod emptio est principaliter propter
habendam rem quae emitur: et ideo postquam semel empta est, ulterius
non emitur: sed actio qua quis meretur non est principaliter propter
praemium consequendum, sed propter bonum caritatis. Unde homo habens
caritatem etiam operaretur, si nulla retributio sequeretur; unde etiam
postquam meruit aliquid operatur; et id quod sibi primo uno modo
debebatur, postea alio modo sibi debetur.
Ad secundum dicendum, quod non oportet quod faciat sibi magis
debitum, quia hoc est secundum intensionem caritatis, quae est radix
merendi; sed facit sibi pluribus modis debitum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis passio sit in corpore, tamen
voluntas acceptans passionem fuit in anima.
Ad quartum dicendum, quod passio, inquantum passio, non est
meritoria, quia sic principium ejus est extra: sed est meritoria
inquantum est acceptata per voluntatem: sic enim est voluntaria, et
principium ejus est intra. Acceptatur autem passio a voluntate
dupliciter: vel sicut voluntarium absolute, sicut in Christo, qui se
voluntarie obtulit passioni, ut nostrae redemptionis opus expleretur:
vel sicut voluntarium mixtum, sicut quando aliquis etsi vellet non
pati, tamen magis vult sustinere passionem quam aliquid contra Deum
faciat.
Ad quintum dicendum, quod quamvis meritum sit in caritate sicut in
radice, non tamen meremur sola caritate, sed etiam aliis virtutibus,
inquantum earum actus sunt a caritate imperati.
|
|