|
Quaestiuncula 1
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Christus nobis mereri
non potuit. Sicut enim laus requirit voluntarium, ita et meritum.
Sed propter hoc quod laus requirit voluntarium in laudato, ideo unus
non laudatur propter actum alterius. Ergo similiter nec unus alteri
mereri potest: et sic Christus nihil nobis meruit.
2. Praeterea, Ezech. 18, 4, dicitur: anima quae peccaverit,
ipsa morietur. Ergo eadem ratione anima quae operatur, ipsa
praemiabitur; et ita videtur quod Christus nobis mereri non potuit.
3. Praeterea, Christus non meruit secundum quod Deus, sed
secundum quod homo habens caritatem. Sed unus habens caritatem non
meretur alteri nisi ex congruo, quod non est per se loquendo meritum.
Ergo et cetera.
1. Sed contra, Christus, secundum quod homo, est caput nostrum.
Ergo nobis aliquid influit. Sed non nisi meritorie. Ergo Christus
nobis aliquid meruit.
2. Praeterea, nullus pervenit ad gloriam sine merito. Sed pueri
baptizati pervenient ad gloriam. Ergo cum non perveniant per meritum
proprium, pervenient per meritum Christi; et ita Christus nobis
aliquid meruit.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non meruit nobis januae apertionem.
Quia Enoch et Elias ante Christi incarnationem in Paradisum
introierunt. Ergo ante Christum janua erat aperta.
2. Praeterea, quicumque meretur Paradisum, meretur etiam
apertionem januae Paradisi. Sed antiqui patres meruerunt Paradisum,
cum haberent caritatem ita perfectam sicut et nos, et cum propter
Paradisum omnia operarentur. Ergo meruerunt apertionem januae
Paradisi.
3. Praeterea, posita causa sufficienti non requiritur aliquid aliud
ad effectum. Si ergo Christus sufficienter meruit nobis apertionem
januae Paradisi, videtur quod non oporteat nos aliquid propter
Paradisum operari; quod est falsum. Ergo et primum.
1. Sed contra, ante Christum nullus in Paradisum intravit, quia
sancti patres ad Limbum descendebant. Sed postea homines in
Paradisum intraverunt, sicut dicitur Luc. 23: hodie mecum eris in
Paradiso. Ergo Paradisi apertionem Christus meruit.
2. Praeterea, per peccatum Adae clausa est janua Paradisi, ut
patet Gen. 3. Sed Christus pro peccato Adae satisfecit. Ergo
ipse apertionem januae nobis meruit.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non tantum per passionem apertionem
januae nobis meruit. Caritas enim ejus in passione non fuit major quam
ante. Si ergo per passionem meruit, etiam ante meruit.
2. Praeterea, in Baptismo caeli aperti sunt super eum. Sed
Baptismus passionem praecessit. Ergo ante passionem caeli apertionem
nobis meruit.
3. Praeterea, videtur quod per ascensionem; per id quod dicitur
Mich. 2, 13: ascendet pandens iter ante eos.
1. Sed contra, Christus satisfaciendo, nobis januam aperuit. Sed
satisfecit per passionem. Ergo per passionem januae apertionem
meruit.
2. Praeterea, clausio januae fuit decretum quod erat contrarium
nobis. Sed hoc tulit Christus de medio affigens illud cruci;
Coloss. 2. Ergo per passionem januae apertionem nobis meruit.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut dicit
Damascenus, caro Christi et anima erat quasi instrumentum deitatis,
unde quamvis esset alia operatio Dei et hominis, tamen operatio humana
habebat in se vim divinitatis sicut instrumentum agit vi principalis
agentis: et propter hoc dicit Damascenus quod ea quae hominis sunt,
supra hominem agebat; unde et actio Christi meritoria, quamvis esset
actio humana, tamen agebat in virtute divina: et ideo erat potestas ei
supra totam naturam, quod non poterat esse de aliqua operatione puri
hominis, quia homo singularis est minus dignus quam natura communis:
quia divinius est bonum gentis quam bonum unius hominis. Et quia omnes
homines sunt unus homo in natura communi, ut dicit Porphyrius, inde
est quod meritum Christi, quod ad naturam se extendebat, etiam ad
singulos se extendere poterat; et ita aliis mereri potuit.
Ad primum ergo dicendum, quod Christum mereri pro alio dicitur
dupliciter. Aut ita quod ipse mereatur loco alterius, idest quod
pertinet ad alium ut mereatur; et sic Christus pro aliis non meruit:
quia meritum oportet quod procedat ex voluntate merentis, ut objectio
procedebat. Aut ita quod ipse aliquid alteri mereatur quod sub merito
illius non cadit; et sic Christus aliis meruit ea quae ipsi sibi
mereri non potuerunt.
Ad secundum dicendum, quod membra et caput ad eamdem personam
pertinent; unde cum Christus fuerit caput nostrum propter
divinitatem, et plenitudinem gratiae in alios redundantem, nos autem
simus membra ejus; meritum suum non est extraneum a nobis, sed in nos
redundat propter unitatem corporis mystici.
Ad tertium dicendum, quod Christus ea quae sunt hominis agebat supra
hominem, ut dictum est.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut clausio januae est
obstaculum prohibens ab ingressu domus; ita per similitudinem dicitur
janua Paradisi clausa, inquantum est aliquod obstaculum prohibens ab
introitu Paradisi. Obstaculum autem potest esse duplex: unum ex
parte personae, quod est per peccatum actuale; aliud ex parte
naturae, quod est per peccatum originale. Primum quidem obstaculum
non est commune omnibus, sed tantum peccatoribus; sed secundum
obstaculum est omnibus commune; et hoc quidem obstaculum auferri non
potuit nisi per eum cujus operatio in totam naturam potuit, scilicet
Christum: et ideo ipse nobis quantum ad hoc apertionem januae meruit,
quae per peccatum primi hominis toti vitiatae naturae clausa erat.
Ad primum ergo dicendum, quod est duplex Paradisus; scilicet
caelestis, quae est ipsa visio Dei, et terrestris. Per peccatum
autem primi hominis clausa fuit janua Paradisi terrestris in signum
quod humanae naturae claudebatur ostium Paradisi caelestis. Enoch
ergo et Elias, quamvis Paradisum terrestrem ante passionem ingressi
sint, non tamen Paradisum caelestem, de cujus janua hic loquitur.
Ad secundum dicendum, quod antiqui patres meruerunt introitum
Paradisi quantum ad id quod personae est, sicut et nos; tamen quod
removeretur impedimentum, quod erat ex parte naturae, mereri non
potuerunt; et ideo semper remanebat eis janua clausa.
Ad tertium dicendum, quod quamvis remotum sit impedimentum quod erat
ex parte naturae, per Christum; tamen oportet quod per actum
meritorium efficiatur homini Paradisus debitus quantum ad id quod est
personae: et ideo oportet quod homo agat ad hoc ut Paradisum intrare
mereatur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod obstaculum quod januam Paradisi
claudebat, ut dictum est, fuit peccatum totam naturam inficiens: et
quia peccatum per satisfactionem tollitur, neque satisfactio potuit
congrue aliter fieri nisi per passionem Christi, ut infra dicetur:
ideo per passionem ipsius tantum aperta est nobis janua, et non per
alia quae prius operatus est. Tamen per alia quae prius operatus est
meruit nobis conversionem ad ipsum, inquantum meruit se nobis
manifestari; per quam nos proficimus, et non ipse.
Ad primum ergo dicendum, quod meritum satisfactionis non consistit
tantum in caritate, sed requirit passionem Christi, ut infra
dicetur. Per satisfactionem autem oportebat nobis januam aperiri.
Ad secundum dicendum, quod in Baptismo aperti sunt caeli, quia
Baptismus est id per quod efficimur participes passionis Christi,
consepulti cum ipso in mortem; Rom. 6; unde Baptismus non aperit
januam nisi supposita passione.
Ad tertium dicendum, quod ascensio non aperuit januam quantum ad id
quod est essentiale in Paradiso, scilicet visionem Dei (quia etiam
ante ascensionem Deum viderunt sancti educti de Limbo); sed quantum
ad locum congruentem beatis.
|
|