|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per Christi passionem
non simus liberati a Diabolo. Libertas enim hominis in hoc consistit
quod cogi non potest. Sed sicut nunc liberum arbitrium cogi non potest
a Diabolo, ita nec ante Christi passionem. Ergo passio Christi non
liberavit nos a potestate Daemonis.
2. Praeterea, Diabolus non habuit potestatem in res ipsius Job,
neque in carnem ejus, nisi cum accepit eam a Deo. Sed modo etiam
accepta potestate a Deo, potest homines affligere in rebus et in
personis. Ergo in nullo sumus modo magis liberi ab ejus potestate quam
ante.
3. Praeterea, ante passionem Christi, Daemon aliter non nocebat
hominibus, nisi tentando quantum ad animam, et vexando quantum ad
corpora. Sed hoc etiam quotidie facit. Ergo in nullo ejus virtus est
diminuta.
4. Praeterea, illi proprie sub Diaboli servitute detinentur qui
ipsi servitutem latriae impendunt. Sed adhuc hodie sunt idolatrae
multi. Ergo humanum genus non est liberatum a servitute Diaboli.
5. Praeterea, apostolus dicit, 2 Tim. 3, 1, quod in
novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines
seipsos amantes; et etiam tempore Antichristi magis praevalebit quam
nunquam fecerit. Ergo videtur quod per passionem Christi non sit
virtus Daemonis extincta.
1. Sed contra, Joan. 12, 31, instante passione dixit
dominus: princeps mundi hujus ejicietur foras. Ergo per passionem
Christi principatus sui dominium amisit.
2. Praeterea, victoris est adversarium a potestate dominii ejicere.
Sed Christus per passionem victor fuit: Apoc. 5, 5: vicit leo
de tribu Juda. Ergo potestatem Daemonibus abstulit.
3. Praeterea, Diabolus per peccatum homini dominatur. Sed
Christus per passionem homines a peccato liberavit. Ergo et a
potestate Daemonis.
Respondeo dicendum, quod potestas Daemonis in duobus consistit,
scilicet in impugnando, et detinendo devictos. Ex eo autem quod quis
impugnatur, nondum servus factus est, sed ex eo quod victus est, ut
patet 2 Petr., 2, 19. Devicerat autem Diabolus totum humanum
genus in primis parentibus, et eis dominabatur, dum eos ad hoc
secundum suum votum deduxerat ut nullus Paradisi januam introiret:
devincit etiam unumquemque singulariter, dum eum ad peccatum inclinat,
quia qui facit peccatum, servus est peccati; Joan. 8, 34.
Potestatem igitur Diaboli qua victos detinet, Christus per passionem
ex toto amovit quantum ad sufficientiam, licet non quantum ad
efficientiam nisi in illis qui vim passionis suscipiunt per fidem,
caritatem, et sacramenta: et per hoc dicitur dominium Diaboli
evacuasse. Sed potestatem qua impugnat, non ex toto evacuavit, sed
debilitavit, dum ipsum hostem vicit, et hominibus auxilia multa ad
resistendum tribuit, sicut sacramenta, gratiam abundantiorem, et alia
hujusmodi.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis ante passionem Christi non
posset cogere liberum arbitrium, sicut nec modo, tamen poterat magis
inclinare, inquantum homo erat debilior ad resistendum.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod homines in rebus et personis
affligit, vel est ex merito culpae ipsorum, vel ad probationem
justorum, et exercitium patientiae ipsorum; et non est ex
insufficientia passionis Christi.
Ad tertium dicendum, quod quamvis modo tentet sicut et ante, non
tamen ita de facili superat, inquantum homo plura remedia habet.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod idolatrae adhuc manent sub
servitute Daemonis, contingit ex hoc quod auxilia quae sunt ex
passione Christi, accipere negligunt.
Ad quintum dicendum, quod multitudo malorum qui erunt in ultimis
temporibus, non erit ex hoc quod virtus passionis Christi deficiat,
sed quia armaturam Dei qua armati sunt per passionem Christi
abjicient, vel contemnent: quia refrigescet caritas multorum;
Matth. 24, 12; et ideo non est mirum, si devincantur.
|
|