|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ratione praedictae
liberationis Christus non debeat dici redemptor. Redemptio enim
emptionem significat iteratam. Sed Christus nos nunquam alias
emerat. Ergo nec redimere dicendus est ex hoc quod nos liberavit.
2. Praeterea, nullus quod suum est emit, nisi forte solvendo
pretium ei qui injuste detinebat. Sed Diabolus injuste nos
detinebat; ei autem Christus proprii sanguinis pretium non solvit.
Ergo nullo modo nos redemit.
3. Praeterea, ab eo qui aliquid usurpavit, non oportet quod suum
est emere, sed violenter auferre, si facultas adsit. Sed Christo
nos liberandi de potestate Diaboli facultas non defuit. Ergo non
liberavit nos per modum emptionis.
1. Sed contra, Apocal., 5, 9, dicitur de Christo: redemisti
nos Deo in sanguine tuo. Ergo ipse est redemptor.
2. Praeterea, ubicumque est aliqua commutatio, ibi videtur emptio.
Sed in passione Christi fuit quaedam commutatio: quia accepit
mortem, et largitus est vitam. Ergo fuit ibi emptio.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non solus filius sit dicendus redemptor.
Ejus enim est redimere cujus est pretium dare. Sed Deus pater dedit
nobis filium in pretium redemptionis: Galat. 4, 4: misit Deus
filium suum (...) factum sub lege, ut eos qui sub lege erant
redimeret. Ergo Deus pater redemit.
2. Praeterea, ejus est redimere ab hoste cujus est hostem vincere.
Sed Christus per potentiam quam habet simul cum patre, hostem, qui
nos detinebat vicit. Ergo pater nos redemit.
3. Praeterea, omne nomen significans effectum in creatura, est
commune toti Trinitati. Sed redemptor est hujusmodi. Ergo et
cetera.
1. Sed contra, redempti sumus per passionem Christi: 1 Petr.
1, 18: redempti estis pretioso sanguine agni. Sed solus filius
passus est. Ergo solus filius nos redemit.
2. Praeterea, ad hoc incarnatus est, ut nos redimeret. Solus
autem filius incarnatus est. Ergo ipse est redemptor.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod per peccatum primi
parentis totum humanum genus alienatum erat a Deo, ut dicitur Ephes.
2, non quidem a potestate Dei, sed a visione faciei Dei, ad quam
filii et domestici admittuntur; et iterum in potestatem Diaboli
usurpantis deveneramus, cui consentiendo homo se subdiderat, quantum
in ipso erat, quamvis de jure non posset: quia suus non erat, sed
alterius. Et ideo per suam passionem Christus duo fecit: liberavit
enim nos a potestate hostis, vincendo ipsum per contraria eorum quibus
hominem vicerat, scilicet humilitatem, obedientiam, et austeritatem
poenae, quae delectationi cibi vetiti opponitur: et iterum,
satisfaciendo pro culpa, Deo conjunxit, et domesticos Dei et filios
fecit. Unde ista liberatio duas rationes habuit emptionis: inquantum
enim a potestate Diaboli eripuit, dicitur nos redemisse, sicut rex
regnum occupatum ab adversario, per laborem certaminis redimit;
inquantum vero Deum nobis placavit, dicitur nos redemisse, sicut
pretium solvens suae satisfactionis pro nobis, ut a poena et a peccato
liberemur.
Ad primum ergo dicendum, quod iteratio importata per praepositionem,
non refertur ad actum emptionis, quasi alias empti fuerimus; sed ad
terminum actus, quia alias sui fueramus in statu innocentiae. Emere
enim est aliquid suum facere. Vel dicendum, quod dicitur redemptio
habito respectu ad illam venditionem qua nos Diabolo per consensum
peccati vendideramus; a qua venditione haec emptio secunda est.
Ad secundum dicendum, quod pretium sanguinis sui non Diabolo, sed
Deo obtulit, ut pro nobis satisfaceret. A Diabolo autem nos per
victoriam suae passionis eripuit, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Diabolus nos injuste usurpaverit,
nos tamen in ejus potestatem devenimus ex quo ab eo victi sumus: et
ideo oportuit etiam ut ipse vinceretur per contraria eorum quibus
vicit: non enim violenter vicit, sed ad peccatum fraudulenter
inducens.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod effectus redemptionis potest
attribui causae proximae, et causae remotae. Si attribuatur causae
proximae, sic Christus nos redimit per ea quae in humana natura fecit
et sustinuit; quibus et patri satisfecit pro omnibus hominibus, et
hostem vicit, ejus tentationibus resistendo. Si autem referatur ad
causam primam et remotam, sic attribuitur toti Trinitati, inquantum
tota Trinitas acceptavit nostram redemptionem, et filium dedit nobis
redemptorem, inquantum per virtutem divinitatis habuit passio
efficaciam ad satisfaciendum pro toto genere humano. Sed quia ille
proprie dicitur emere qui emptionis pretium solvit, magis quam ille qui
emptorem mittit; ideo proprie loquendo dicitur Christus tantum
redemptor; quamvis etiam tota Trinitas possit dici redemptor.
Et per hoc patet solutio ad utramque partem.
|
|