|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Christus non
reconciliaverit nos Deo; quod mediatoris est officium. Nullus enim
reconciliatur diligenti, sed odienti. Sed Deus pater nos diligebat:
quia ipse diligit omnia quae sunt, et nihil odit eorum quae fecit;
Sapient. 11. Ergo Christus nos ei non reconciliavit.
2. Praeterea, Joan. 3, 16: sic Deus dilexit mundum, ut
filium suum unigenitum daret. Ergo magis amor patris est causa
passionis quam e converso: et ita videtur quod per mortem Christi non
simus Deo reconciliati.
3. Praeterea, Matth. 22, dicitur, quod homo rex, cujus filium
cultores vineae occiderant, veniens perdidit homicidas illos: et per
illum hominem significatur Deus pater, cujus filius occisus est.
Ergo per mortem Christi sunt inimicitiae magis auctae quam ablatae.
1. Sed contra, Rom. 5, 10: cum inimici essemus, reconciliati
sumus Deo per mortem filii ejus.
2. Praeterea, per satisfactionem Deo reconciliamur. Sed Christus
per passionem suam pro nobis satisfecit. Ergo nos Deo reconciliavit.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod ipse non sit mediator secundum humanam
naturam. Non enim est idem extremum et medium. Sed humana natura est
extremum istius reconciliationis quae fit hominis ad Deum. Secundum
ergo quod homo, Christus non est mediator.
2. Praeterea, medium compositum est ex extremis. Sed compositum ex
humana natura et divina non est in Christo nisi persona. Ergo non
ratione humanae naturae, sed ratione compositae personae est mediator.
3. Praeterea, secundum hoc est mediator secundum quod nos Deo
conjunxit. Sed non potuisset nos Deo conjungere, nisi inquantum est
Deus. Ergo secundum quod Deus, est mediator.
1. Sed contra, mediator non est unum cum his inter quos mediat.
Sed Christus, secundum quod Deus, est unum cum patre, Joan.
11. Ergo secundum quod Deus, non est mediator.
2. Praeterea, secundum hoc est mediator secundum quod est
redemptor. Sed redemit nos secundum humanam naturam. Ergo et
secundum ipsam est mediator.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non soli Christo convenit esse
mediatorem. Ille enim est mediator qui inter nos et Deum pacem
facit. Hic autem est spiritus sanctus, qui est amor, quo Deus nos
diligit, et in quo nos Deum diligimus, quantum ad caritatis donum,
in quo ipse nobis datur. Ergo videtur quod spiritus sanctus debeat
dici mediator.
2. Praeterea, medium est quod convenit cum extremis. Sed Daemones
conveniunt cum Deo in hoc quod sunt immortales, nobiscum autem in hoc
quod sunt miseri. Ergo Daemones sunt mediatores, non solum
Christus.
3. Praeterea, Angeli beati conveniunt etiam nobiscum, et cum
Deo: cum Deo quidem, inquantum sunt immortales et beati; nobiscum
vero, inquantum sunt creaturae. Ergo et ipsi sunt mediatores.
4. Praeterea, Dionysius probat, quod divinae illuminationes non
deferuntur ad nos nisi mediantibus Angelis. Ergo ipsi sunt
mediatores.
5. Praeterea, sacerdos est medium inter Deum et populum; et
similiter alii sancti; inquantum pro peccatoribus intercedunt. Ergo
non solum Christus est mediator.
1. Sed contra, officium mediatoris est reconciliare discordes. Sed
solus Christus solvit inimicitias quae erant inter nos et Deum;
Coloss. 1. Ergo ipse solus est mediator.
2. Praeterea, ex hoc dicitur mediator, quia pro nobis satisfecit.
Sed solus Christus pro humana natura satisfecit. Ergo ipse solus est
mediator.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod dilectio Dei ad nos
secundum effectum indicatur. Cum enim ipse, quantum in se est, ad
omnes aequaliter se habeat, secundum hoc aliquos dicitur diligere
secundum quod eos suae bonitatis participes facit. Ultima autem et
completissima participatio suae bonitatis consistit in visione essentiae
ipsius, secundum quam ei convivimus socialiter, quasi amici, cum in
ea suavitate beatitudo consistat. Unde illos dicitur simpliciter
diligere quos admittit ad dictam visionem vel secundum rem, vel
secundum causam, sicut patet in illis quibus dedit spiritum sanctum
quasi pignus illius visionis. Ab hac igitur participatione divinae
bonitatis, scilicet a visione essentiae ipsius, homo per peccatum
amotus erat; et secundum hoc homo dicebatur privatus Dei dilectione.
Et ideo inquantum Christus per passionem suam satisfaciens pro nobis,
ad visionem Dei homines admitti impetravit, secundum hoc dicitur nos
Deo reconciliasse.
Ad primum ergo dicendum, quod omnes creaturas diligit quantum ad
aliquem modum, quo communicat eis bonitatem suam; sed illas dicitur
simpliciter diligere quibus seipsum videndum communicat. Joan. 14,
21: ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.
Ad secundum dicendum, quod sicut Deus dicitur diligere creaturas
quando jam sunt, inquantum eis actu suam bonitatem communicat, quas
antequam essent, dilexit secundum propositum communicandi eis suam
bonitatem; ita etiam dicitur Deus homines dilexisse secundum
propositum communicandi vel concedendi hominibus suam visionem, ex qua
dilectione filium dedit. Sed per mortem filii dilexit eos quasi
actualiter ad visionem sui admittens, remoto impedimento quod eos a
visione Dei impediebat.
Ad tertium dicendum, quod ex parte illorum qui occiderunt Christum,
non fuit aliquid quod misericordiam provocaret, sed magis iram; sed ex
parte Christi qui pro nobis mortem sustinuit, fuit immensa caritas,
quae fecit passionem ex parte patientiae Deo acceptam: et sic per
ipsam sumus reconciliati.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in medio est duo considerare,
scilicet rationem quare dicatur medium, et actum medii. Dicitur autem
aliquid medium ex hoc quod est inter extrema. Actus autem medii est
extrema conjungere. Mediator igitur dicitur aliquis ex hoc quod actum
medii exercet conjungendo disjunctos. Non potest autem actum medii
exercere nisi aliquo modo natura medii in ipso inveniatur, ut scilicet
sit inter extrema. Esse autem inter extrema convenit quantum ad duo;
scilicet quantum ad hoc quod medium participat utrumque extremorum; et
secundum ordinem, inquantum est sub primo, et supra ultimum: et hoc
exigitur ad rationem medii proprie dicti: quia medium dicitur secundum
respectum ad primum et ultimum, quae ordinem dicunt. Christo autem
secundum humanam naturam haec tria conveniunt. Ipse enim secundum
humanam naturam pro hominibus satisfaciens, homines Deo conjunxit:
ipse etiam ab utroque extremorum aliquid participat, inquantum homo; a
Deo quidem beatitudinem, ab hominibus autem infirmitatem: ipse etiam
inquantum homo, supra homines fuit per plenitudinem gratiarum, et
unionem; et infra Deum propter naturam creatam assumptam. Et ideo,
proprie loquendo, ratione humanae naturae est mediator. Ratione autem
compositae personae potest etiam dici mediator quantum ad duas dictarum
conditionum, scilicet inquantum conjunxit homines Deo, et inquantum
utrique extremorum communicat in natura plenarie, non participative;
sed tertia conditio deficit, quia secundum personam non fuit minor
patre. Sed quantum ad divinam naturam nullo modo competit sibi ratio
mediatoris: quia secundum divinam naturam, neque est inter extrema
participative, neque secundum ordinem, neque iterum conjungit ut causa
proxima, sed ut causa prima, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod humana natura prout est in Christo,
non est extremum, quia ipsa non eget reconciliatione, cum in ipsa
peccatum non sit.
Ad secundum patet solutio per id quod dictum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis nos Deo conjungere non potuisset
nisi Deus fuisset, quia humana natura ex divina sibi conjuncta in
persona majorem efficaciam habebat, tamen satisfactionem, qua Deo
reconciliati et conjuncti sumus, non exhibuit nisi per humanam
naturam; et ideo secundum ipsam est proxima causa conjunctionis.
Quaestiuncula 3
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quantum ad hanc
reconciliationem qua humana natura reconciliata est Deo, solus
Christus est mediator: quia in ipso solo est reperire conditiones
mediatoris praedictas.
Ad primum ergo dicendum, quod spiritus sanctus quamvis conjungat sicut
causa prima, non tamen est medium inter extrema, nec conjungens
proximum: et ideo non est, proprie loquendo, mediator.
Ad secundum dicendum, quod Daemones communicant cum Deo in
immortalitate, nobiscum autem in miseriis; unde ad hoc se medios
interponunt ut nos ad immortalitatem et aeternam miseriam adducant; et
hoc faciunt, a Deo nos sejungendo, et non conjungendo. Et quia
recedendo ab uno primo invenitur multitudo; ideo ipsi non sunt unus,
sed plures medii; non mediatores, sed separatores. Christus autem
cum Deo habuit communem beatitudinem, nobiscum autem mortalitatem; et
ideo ad beatitudinem nos ducit aeternam, mortalitate quam habuit ad
tempus consumpta; et hoc est quod dicit Augustinus 9 de Civ. Dei.
Ad tertium dicendum, quod Angeli sunt beati et immortales: unde non
conveniunt nobiscum in hoc quod a nobis amovendum est per actum
mediatoris; non enim ad hoc datur mediator, ut faciat nos non esse
creaturas. Et ideo quamvis conveniant nobiscum in hoc quod sunt
creaturae, non tamen competit eis ratio mediatoris.
Ad quartum dicendum, quod illud quod Angeli nobis a Deo deferunt,
quasi medii inter nos et Deum, non est hoc per quod Deo conjungimur:
quia gratia non est nobis ab Angelis, nec satisfactio; sed illa
transfusio conjunctionem praesupponit vel eam praeparat; et ideo ipsi
non sunt mediatores, sed eorum officium sequitur vel disponit ad
officium mediatoris; et ideo ipsi sunt ministri mediatoris.
Ad quintum dicendum, quod aliquis sanctorum non potest esse mediator,
conjungens totam humanam naturam Deo, quamvis unam specialem personam
Deo possit conjungere, non quidem merendo ei gratiam ex condigno,
sicut Christus fecit, sed ex congruo tantum inducendo ad bonum.
|
|