|
Morte quippe sua uno verissimo sacrificio quidquid culparum erat
(...) Christus extinxit. Hic est tertius modus quo per passionem
a peccatis liberamur: duo enim prius positi pertinent ad efficientiam
justificationis ex parte nostra: hic autem pertinet ad sufficientiam ex
parte sua: quia sua satisfactio fuit sicut quoddam sacrificium ad
delendum omnia peccata, quantum in se est, sufficiens. Culparum
chyrographa. Chyrographum dicitur a chyros, quod est manus et
graphos, quod est Scriptura; quasi manualis Scriptura, quae
memoriam debitorum facit, et obligationem ad solvendum. Dicuntur
autem chyrographa nostrorum peccatorum per mortem Christi deleta,
inquantum memoria nostrorum delictorum amota est, secundum quod Deus
eorum non recordatur ad puniendum, vel inquantum obligatio poenae,
sive reatus amotus est. In Baptismo penitus laxatur. Contra.
Requiritur gemitus interior. Dicendum, quod non requiritur inquantum
est poena, sed inquantum consequitur ex displicentia veteris vitae;
cujus si non poeniteat, non potest novam vitam inchoare, sed victus
abscedit. Implevit illa sacramenta. Sacramentum hic dicitur, non
sacrum signum, sicut Baptismus, et hujusmodi, sed sacrum secretum,
sicut passio, incarnatio, et hujusmodi. Si ergo Christus secundum
vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit? Haec
sunt verba Vigilii, qui ponit Christum mediatorem ratione personae
compositae, ut dictum est. Possumus tamen dicere, quod si haberet
humanam naturam tantum, secundum illam non esset sufficiens mediator:
quia non haberet unde satisfaceret pro tota natura humana, sicut nec
alii qui sunt puri homines.
|
|