|
Postquam determinavit Magister quomodo per passionem Christi
liberamur a malis, hic determinat de causis passionis. Dividitur
autem in duas partes: primo assignat passionis congruentiae causam;
secundo determinat de causa ipsius efficiente, ibi: Christus ergo est
sacerdos, idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis. Prima
in duas: in prima assignat causam congruentiae ex utilitate nostra; in
secunda ex decentia justitiae ipsius, ibi: est et alia ratio. Et
circa hoc tria facit: primo assignat congruentiam passionis ex justitia
Dei; secundo prosequitur justitiae ordinem, ibi: sed qua justitia?
Jesu Christi; tertio ostendit quod, etiam isto ordine praetermisso,
nulli injuria fieret; ut sic justitiae processus commendabilior
appareat inquantum non fuit necessarius, ibi: si enim tres illi in
causam venirent, scilicet Deus, Diabolus, et homo; Diabolus et
homo quid adversus Deum dicerent non haberent. Christus ergo est
sacerdos, idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis. Hic
determinat de causa efficiente passionis: et primo quantum ad ipsam
operationem causae efficientis; secundo quantum ad opus operatum,
ibi: passio ergo Christi et opus dicitur Judaeorum (...) et opus
Dei. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo opus operatum ex
diversis causis processit; secundo inquirit utrum ipsum opus operatum
sit licitum, vel malum, ibi: cum autem passio Christi opus Dei
sit, et ideo bonum est, eamdemque operati sint Judas et Judaei;
quaeritur, an concedendum sit eos operatos ibi esse bonum. Hic
quaeruntur quinque: 1 de reparabilitate humanae naturae; 2 an alius
quam Christus potuit satisfacere pro humana natura; tertio utrum
satisfactio convenienter facta sit per Christi passionem; 4 utrum
potuit humanum genus alio modo liberari; 5 de passione Christi per
comparationem ad causam efficientem.
|
|