|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod humana natura non fuerit
reparanda. Peccatum enim hominis non fuit gravius quam peccatum
Angeli. Sed post peccatum Angeli, bona naturalia ipsius integra
remanserunt, ut dicit Dionysius. Ergo in homine natura integra
permansit, et ita reparatione non indiguit.
2. Praeterea, id quod consequitur humanam naturam, invenitur in
omnibus habentibus humanam naturam. Sed non omnes homines erant
reparandi, cum multi fuerint praevisi damnati. Ergo naturae humanae
reparatio non debetur.
3. Praeterea, natura angelica non est minus pretiosa quam natura
humana. Sed natura angelica post peccatum reparata non fuit. Ergo
nec humana natura reparanda erat.
4. Praeterea, primus homo per peccatum meruit ut ipse et sua
posteritas in aeternum a divina visione separaretur. Sed ad justitiam
Dei pertinet ut reddat unicuique secundum sua merita. Ergo hoc
reddere debuit, ut in aeternum excluderetur humana natura et humanum
genus a divina visione; et sic reparari non debuit humana natura.
1. Sed contra, non decet divinam sapientiam ut aliqua creatura suo
fine frustretur: quia tunc vane facta esset. Sed finis ad quem facta
est humana natura, est ut videat Deum, et fruatur eo. Cum igitur ad
hunc finem pervenire non potuisset nisi reparata fuisset, quia per
peccatum primi hominis ab hoc fine deordinata fuit, congruum fuit ut
repararetur.
2. Praeterea, non est decens ut aliqua perfectio universo deesset.
Sed de perfectione universi est creatura rationalis beata, composita
ex anima et corpore. Ergo congruum fuit ad perfectionem universi quod
natura talis, scilicet humana, repararetur ad beatitudinem, a qua per
peccatum abducta erat.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non debuerit per satisfactionem
reparari. Per eadem enim res reparatur per quae constituitur. Sed
humana natura instituta fuit solo verbo Dei: quia dixit, et facta
sunt. Ergo solo verbo debuit reparari, et mandato; et non per
aliquam satisfactionem creaturae.
2. Praeterea, sicut in opere conditionis maxime manifestatur
potentia, ita in opere reparationis maxime manifestatur divina
misericordia. Sed majoris misericordiae est peccatum absque omni poena
satisfactionis dimittere quam satisfactionem requirere. Ergo absque
omni satisfactione debuit humana natura reparari.
3. Praeterea, ejus est pro peccato satisfacere cujus est peccatum
facere. Sed humana natura non est corrupta per actum quem natura
fecit, sed per actum quem fecit persona. Ergo satisfactio aliqua non
debet exigi pro natura, sed solum pro persona.
1. Sed contra, culpa ordinatur per poenam. Sed si peccatum
remitteretur absque omni satisfactione, remaneret culpa sine poena.
Ergo remaneret aliquid inordinatum in universo, quod est
inconveniens.
2. Praeterea, satisfactio est medicina peccati. Sed dimittere
morbum absque medicina, non est sapientis medici. Ergo non decuit
Deum naturam humanam sine satisfactione reparare.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non fuerit necessarium naturam humanam
reparari modo dicto. Solus enim Deus naturam reparare potest. Sed
in Deum non cadit necessitas, sicut nec coactio. Ergo non fuit
necessarium naturam humanam reparari modo dicto.
2. Praeterea, quanto aliquid est magis necessarium, tanto est minus
voluntarium; et quanto est minus voluntarium, tanto est minus
gratiarum actione dignum. Sed opus reparationis humanae est maxime
dignum unde gratias Deo agamus. Ergo nullo modo est necessarium.
3. Praeterea, ad misericordiam Dei pertinet ut peccatum citra
condignum puniat, aliquid de poena peccato debita diminuens. Sed per
quam rationem dimittit partem, per eamdem potest dimittere totam.
Ergo non est necessarium quod per satisfactionem humanam naturam
reparaverit.
4. Praeterea, eadem ratione dona gratis dantur, et debita gratis
remittuntur; unde sicut judex non potest rem unius alteri dare, ita
non potest offensam alteri factam sine poena dimittere. Princeps autem
cujus sunt omnia, potest poenas relaxare. Sed Deus gratis dat dona
hominibus, nec ex hoc sequitur aliqua inordinatio. Ergo et potest
poenas debitas dimittere, praecipue cum poena ex hoc debeatur, quia
per culpam ipse offenditur.
1. Sed contra, impossibile est aliquid esse frustra factum a
sapiente et omnipotente et optimo artifice. Sed si natura humana non
repararetur, esset frustra facta. Ergo necesse est eam reparari.
2. Praeterea, impossibile est aliquid esse inordinatum in universo.
Sed si culpae humanae naturae non adhiberetur poena vel satisfactionis
vel condemnationis, esset aliquid inordinatum in universo. Ergo
necessarium est, si a damnatione humana natura reparatur, quod hoc
fiat per modum satisfactionis, cum culpa per poenam ordinetur.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod congruentissimum fuit
humanam naturam, ex quo lapsa fuit, reparari. Fuit enim conveniens
quantum ad ipsum Deum: quia in hoc manifestatur misericordia Dei,
potentia, et sapientia. Misericordia quidem sive bonitas, quia
proprii plasmatis non despexit infirmitatem: potentia vero inquantum
ipse omnium nostrorum defectum sua virtute vicit: sapientia autem
inquantum nihil frustra fecisse invenitur. Conveniens etiam fuit
quantum ad humanam naturam, quia generaliter lapsa erat. Similiter
etiam ex perfectione universi, quod totum quodammodo ad salutem hominis
ordinatur.
Ad primum ergo dicendum, quod naturale dupliciter dicitur. Uno modo
id quod consequitur ex principiis speciei; et hoc non mutatur per
peccatum nec in homine nec in Daemone, sicut nec species. Alio modo
dicitur naturale id ad quod natura est ordinata: et quantum ad hoc,
naturale per peccatum tollitur, inquantum aufertur beatitudo ad quam
natura ordinata est, et diminuitur habilitas ad ipsam: et sic natura
corrupta erat, quia non poterat perduci ad beatitudinem ab aliquo
illius naturae corruptae, nisi natura reparata esset.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod omnes homines non reparantur, non
est ex insufficientia medicinae reparantis, cum sit sufficiens,
quantum in se est, ad reparandum omnes qui naturam humanam habent, vel
habere possunt; sed ex defectu eorum qui reparationis effectum in
seipsis impediunt; sicut etiam carentia visus, qui humanam naturam
consequitur, causatur in caecis natis ex defectu materiae.
Ad tertium dicendum, quod natura Angeli non tota corruerat; et
iterum Angelus peccans, statim in malo confirmatus fuit, non autem
homo; et ideo natura humana reparari debuit, non autem natura
angelica. De hoc etiam sunt plura notata supra.
Ad quartum dicendum, quod exclusio a visione Dei potest dici aeterna
propter duo. Aut quia in eo qui excluditur, non est virtus ad
finiendum istam exclusionem, neque dispositio ad recipiendum effectum
alicujus terminantis; et sic efficitur aeterna in obstinatis qui sunt
in Inferno, unde ipsi nunquam reparabuntur. Aut dicitur aeterna,
quia non est virtus in excluso, ad terminandum exclusionem, quamvis
sit in eo dispositio ad recipiendum effectum alicujus terminantis; et
sic homo per peccatum etiam actuale mortale meretur exclusionem
aeternam, quamdiu est in vita ista; sed quando transit a vita ista,
si sine gratia transit, efficitur aeterna secundum primum modum.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod congruum etiam fuit quod natura
humana per satisfactionem repararetur. Primo ex parte Dei, quia in
hoc divina justitia manifestatur, quod culpa per poenam diluitur.
Secundo ex parte hominis, qui satisfaciens, perfectius integratur:
non enim tantae gloriae esset post peccatum, quantae erat in statu
innocentiae, si non plenarie satisfecisset: quia magis est homini
gloriosum ut peccatum commissum satisfaciendo plenarie expurget, quam
si sine satisfactione dimitteretur; sicut etiam magis homini gloriosum
est quod vitam aeternam ex meritis habeat, quam si sine meritis ad eam
perveniret: quia quod quis meretur, quodammodo ex se habet, inquantum
illud meruit. Similiter satisfactio facit ut satisfaciens sit
quodammodo causa suae purgationis. Tertio etiam ex parte universi, ut
scilicet culpa per poenam satisfactionis ordinetur; et sic nihil
inordinatum in universo remaneat.
Ad primum ergo dicendum, quod esse rei praecedit operari ipsius; et
ideo non potest esse quod aliquis per suam operationem in esse
constituatur, nec quod sit aliquo modo causa sui ipsius; sed sicut
homo est causa suae corruptionis peccando, ita et decens est ut sit
quodammodo causa suae purgationis satisfaciendo.
Ad secundum dicendum, quod in hoc quod Deus per satisfactionem
hominem reparari voluit, maxime manifestatur ejus misericordia: quia
non tantum culpam ab eo voluit removere, sed etiam ad pristinam
dignitatem humanam naturam integraliter reducere: quae quidem dignitas
perpetuo in natura manet, sed poena ad modicum transit; unde magis
manifestatur misericordia in perducendo ad aeternam dignitatem, quam in
dimittendo temporalem culpam.
Ad tertium dicendum, quod naturae, prout consideratur in nuda
contemplatione, non est agere; sed agere est personae subsistentis in
natura. Sicut igitur peccatum naturae inductum est ex actione personae
peccantis, ita oportet quod actus personae satisfacientis, pro natura
satisfaciat.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod reparatio humanae naturae a Deo
facta est; unde potest dupliciter considerari: scilicet ex parte
Dei, et ex parte ipsius naturae reparandae. Ex parte autem Dei
potest attendi triplex necessitas. Una est necessitas coactionis: et
haec respectu nullius potest Deo attribui, quia non potest in eo
aliquid violentum esse, neque extra naturam, cum sit immutabilis, ut
dicit philosophus. Alia necessitas est absoluta; et haec quidem cadit
in Deo respectu illorum quae in ipso sunt, quae scilicet naturam suam
consequuntur, quia impossibile est ea aliter se habere, sicut
necessarium est Deum esse, vel esse bonum, et alia hujusmodi: sed
haec necessitas non est Dei respectu alicujus effectus: quia non agit
ex necessitate naturae, sed ex libertate voluntatis. Tertia
necessitas est ex suppositione, non quidem finis, quia non est dubium
quin Deus ad aliquem finem posset inducere multis aliis viis etiam quam
illis quae modo determinatae sunt ad finem aliquem; sed ex suppositione
alicujus quod est in ipso, scilicet praescientiae, vel voluntatis,
quae mutari non possunt: secundum quem modum dicitur, quod necessarium
est praedestinatum salvari; et haec dicitur necessitas immutabilitatis
a quibusdam; et per hunc modum necessarium fuit ex parte Dei humanam
naturam separari, quia ipse praeviderat et ordinaverat reparandam.
Sed haec necessitas, ut dictum est, est necessitas conditionis, non
absoluta; sive consequentiae, non consequentis. Et similiter ex
parte hominis potest considerari triplex necessitas. Una necessitas
absoluta, quae est respectu eorum quae naturaliter homini insunt,
sicut hominem necessarium est esse risibilem, et alia hujusmodi: et
sic non est necessarium humanam naturam reparari, quia reparatio non
sequitur ex principiis naturalibus. Alia est necessitas coactionis;
et haec quidem est respectu eorum quae homo majori virtute coactus
facit, et involuntarius simpliciter, vel secundum quid: et talis
necessitas non fuit in natura humana respectu reparationis, quia Deus
ad virtutem non cogit. Tertia vero necessitas est ex suppositione
finis, sicut necessarium est homini habere navem, si debet ire ultra
mare; et hac necessitate necessarium fuit humanam naturam reparari, si
scilicet ad visionem Dei admitti debuit.
Ad primum ergo dicendum, quod non omnis necessitas est coactionis, ut
patet ex dictis; et ideo in processu est fallacia consequentis.
Ad secundum dicendum, quod necessitas quae est ex suppositione
voluntatis, immutabiliter aliquid volentis, non minuit rationem
voluntarii: sed auget tanto magis, quanto ponitur firmius inhaerens
volito, ut moveri non possit.
Ad tertium dicendum, quod quantum est de potentia Dei, Deus posset
peccatum absque omni poena dimittere, nec injustus esset, si hoc
faceret: sed quantum est ex parte illius qui peccavit, secundum
ordinem quem nunc Deus imposuit rebus, non potest peccatum congrue
sine poena dimitti. Nec sequitur, si congrue pars poenae dimittitur,
quod etiam congrue tota dimittatur, propter duo. Primo, quia
effectus habet aliquid et ab agente et a recipiente; unde sicut in
collatione divinorum donorum, donum ex parte dantis elevat recipientem
supra statum suum, ex parte autem recipientis est infra modum quo Deus
influit; ita in remissione peccatorum oportet quod sit aliquid ex parte
misericordiae remittentis, ut aliquid de poena debita dimittatur, et
aliquid ex parte recipientis, ut scilicet in aliquo puniatur.
Secundo, quia remissio poenae quae fit aliis hominibus, praecipue
poenae satisfactoriae, fundatur supra virtutem satisfactoriam
Christi, quae superabundavit ad amovendas omnes poenas quantum in se
fuit; unde oportet quod particulata satisfactio fundetur supra
satisfactionem Christi condignam, sicut imperfectum in quolibet genere
oritur ex perfecto.
Ad quartum dicendum, quod in eo cui Deus dat sua dona gratis, non
est aliquid quod donis illis repugnet, faciens collationem donorum
indecentem; sed in eo qui peccavit, est aliquod quod repugnat
impunitati; et ideo ex parte creaturae non est simile.
|
|