|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod aliqua pura creatura
satisfacere poterat pro humana natura. Sicut enim pro peccato debetur
satisfactio, ita pro beneficio debetur gratiarum actio. Sed sufficit
Deo gratiarum actio quantum homo potest sibi reddere, etiam si non sit
suis beneficiis aequalis: quia, ut dicit philosophus, secundum
potentiam famulans homo diis et patribus, videtur justus esse, quamvis
ad aequalia non possit. Ergo videtur quod similiter sit sufficiens
satisfactio quam homo potest reddere ad expiandum peccatum.
2. Praeterea, bonum est potentius ad agendum quam malum: quia malum
agit virtute boni, ut dicit Dionysius. Sed una pura creatura potuit
per actum malum totam humanam naturam inficere. Ergo multo fortius
potest per unum bonum actum pro tota humana natura satisfacere pura
creatura.
3. Praeterea, magnae crudelitatis videtur esse in domino vel
judice, exigere ab aliquo plus quam possit. Sed a Deo longe est
omnis crudelitas. Ergo non exigit ab aliquo plus quam possit. Ergo
satisfactionem quam Deus ab homine requirebat, purus homo facere
poterat.
4. Praeterea, natura non reparatur nisi in individuis, ut supra
dictum est. Sed unus homo est ita bonus sicut humana natura quae est
in ipso. Ergo unus homo satisfacere poterat pro natura humana quae est
in ipso, et omnes pro humana natura in omnibus individuis existente.
5. Praeterea, natura angelica est supra humanam. Sed quod melius
est, potest accipi pro recompensatione minus boni. Ergo Angelus
poterat pro humana natura satisfacere.
1. Sed contra, ille solus reparare potuit qui potuit condere. Sed
solus Deus humanam naturam condere potuit: ergo ipse solus potuit
reparare. Ergo ad hoc quod naturam aliquis satisfaciendo repararet,
oportuit quod esset Deus.
2. Praeterea, homo in instanti suae conditionis tantae erat
dignitatis quod nulli creaturae debitor erat ratione suae beatitudinis.
Sed est debitor et obnoxius ratione suae beatitudinis ei qui ipsum ad
beatitudinem reparavit. Ergo si per aliquam puram creaturam facta
esset reparatio, non esset homo redditus pristinae dignitati.
3. Praeterea, nullus pro alio reddere potest quod pro se ipso
debet. Sed quaelibet creatura totum quod est, Deo debet. Ergo
nulla pura creatura potest pro alia sufficienter satisfacere.
Respondeo dicendum, quod sicut dictum est, oportebat quod pro peccato
humanae naturae fieret condigna satisfactio: tum quia aliter homo non
restitueretur pristinae dignitati: tum quia est conveniens esse unum
primum in genere satisfactionis perfectum, supra quod omnes aliae
imperfectae satisfactiones fundentur. Ad hoc autem quod satisfactio
esset condigna, oportebat quod haberet virtutem infinitam: quia
peccatum pro quo fiebat satisfactio, infinitatem quamdam habebat ex
tribus. Primo ex infinitate divinae majestatis, inquantum offensa
fuerat per contemptum inobedientiae: quanto enim major est in quem
peccatur, tanto est gravior culpa. Secundo ex bono quod per peccatum
auferebatur, quod est infinitum, idest ipse Deus, cujus
participatione fiunt homines beati. Tertio ex ipsa natura quae
corrupta erat, quae quidem infinitatem quamdam habet, inquantum in ea
possunt supposita in infinitum multiplicari. Actio autem purae
creaturae non potest habere infinitam efficaciam: et ideo nulla pura
creatura poterat sufficienter satisfactionem facere.
Ad primum ergo dicendum, quod impossibile est ut homo ad hoc
perducatur ut semper Deo debitor non sit gratiarum actionis, quasi ab
eo habens totum quod est: ideo non exigitur in gratiarum actione ut sit
aequivalens donis perceptis. Sed possibile est hominem esse in tanta
dignitate, quanta fuit in statu innocentiae: et ideo ad perfectam
reparationem, per quam totum reparatur quod reparari potest, exigitur
quod satisfactio sit aequivalens culpae.
Ad secundum dicendum, quod comparando bonum et malum ad effectus ejus
proportionabiliter respondentes, bonum potentius est quam malum: quia
bonum agit virtute sua, malum autem non nisi per virtutem boni. Sed
tamen homo potest facilius in actum malum quam in actum perfecte bonum:
quia plura requiruntur ad bonum quam ad malum, quod ex uno singulari
defectu contingit. Et ideo purus homo potuit in actum malum qui erat
proportionatus ad corrumpendum totam humanam naturam; non autem potuit
in actum bonum ita perfecte quod esset proportionatus ad reparationem.
Ad tertium dicendum, quod esset crudelitas in domino exigere plus quam
possit, nisi cum hoc etiam servo detur unde solvere possit quod
exigitur; unde in hoc maxime ejus misericordia commendatur quod ab
homine perfectam satisfactionem exigit, ut perfecte reparetur: et quia
hoc per se non poterat, ei filium suum, qui posset, dedit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis natura non sit corrupta, nec
reparatione indigens, nisi secundum quod est in persona; tamen aliqua
corruptio debetur naturae, non secundum quod est determinata in hac
persona, sed secundum hoc quod est in omnibus illis qui per vitiatam
originem ab Adam humanam naturam acceperunt; unde pro ista communi
corruptione non potest unus solus satisfacere, nec etiam simul omnes:
quia natura excedit etiam illos omnes qui naturam humanam habent, cum
ad plures se extendere possit.
Ad quintum dicendum, quod Angelus quamvis sit homine superior quantum
ad naturam, non tamen quantum ad gloriam, in qua aequales Angelis
erimus: et ideo Angelus ad gloriam non potest humanam naturam
reparare: et etiam, cum sit creatura, quidquid potest, Deo debet.
|
|