|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod satisfactio non debuit
fieri per passionem Christi. Minus enim peccatum non expiatur per
majus, sed magis aggravatur. Sed majus fuit peccatum occidentium
Christum quam comestio pomi vetiti, qua natura humana corrupta est.
Ergo corruptio humanae naturae non potest expiari per passionem
Christi.
2. Praeterea, nihil corporale est aequivalens rei spirituali. Sed
vita Christi, quam per passionem Christus dedit, fuit vita
corporalis. Ergo non fuit sufficiens ad recompensandum vitam
spiritualem, quae per peccatum amissa erat.
3. Praeterea, peccatum primi hominis, per quod natura humana
corrupta est, fuit peccatum superbiae, ut in 2 Lib., distinct.
22, quaest. 1, art. 1, dictum est. Sed major fuit humilitas
Christi in assumptione humanae naturae, quando exinanivit semetipsum,
formam servi accipiens, quam superbia Adae. Ergo ex ipsa assumptione
humanae naturae sufficienter fuit satisfactum pro peccato hominis, et
ita non fuit conveniens quod Christus pateretur.
4. Praeterea, Bernardus dicit, quod una gutta sanguinis Christi
fuit sufficiens pretium nostrae redemptionis. Sed aliquid de sanguine
Christi effusum est in circumcisione. Ergo non oportebat quod
ulterius pateretur.
5. Praeterea, tanta potest esse contritio in nobis peccantibus quod
totum peccatum dimittatur et quantum ad poenam, et quantum ad culpam.
Sed in Christo ab instanti suae conceptionis fuit perfectissima
caritas, quae contritioni vim tribuit expurgandi peccatum. Ergo
Christus ab instanti suae conceptionis sufficienter satisfecit pro
omnibus peccatis nostris; et ita non oportuit quod per passionem mortis
satisfaceret.
6. Praeterea, poena, qua quis punitur, quantitatem accipit,
quantum ad virtutem satisfaciendi, ex conditione patientis. Sed
Christus, inquantum Deus est et homo, habet infinitam dignitatem.
Ergo quaelibet poena quam sustinuit, scilicet fames, fatigatio, et
hujusmodi, fuit sufficiens ad satisfaciendum pro toto humano genere:
ergo non oportuit quod mortem pateretur.
1. Sed contra, Hebr. 2, 10: decebat eum (...) per
passionem consummari.
2. Praeterea, homo erat debitor mortis. Ergo si debuit pro aliis
satisfacere recompensando, oportuit quod ipse mortem, quam non
debebat, exsolveret.
3. Praeterea, Christus non solum debuit hostem vincere, sed etiam
exemplum vincendi nobis dare. Ergo debuit in difficillimis victor
existere. Sed difficillimum est mortem sustinere. Ergo debuit per
passionem mortis nos liberare.
Respondeo dicendum, quod Christi satisfactio fuit non pro uno homine
tantum, sed pro tota humana natura; unde duas conditiones concernere
debuit: ut esset universalis respectu omnium satisfactionum
quodammodo, et ut esset exemplaris omnium satisfactionum
particularium. Universalis autem erat non per praedicationem de
multis, quasi per multas particulares satisfactiones multiplicata, sed
habens virtutem respectu omnium; unde non oportebat quod ipse omnes
poenas quae ex peccato quocumque modo consequi possent, assumeret in
seipso; sed illam ad quam omnes ordinantur, et quae continet in se
virtute omnes poenas, quamvis non actu. Finis autem omnium
terribilium est mors, ut dicit philosophus, 3 Ethic.; et ideo per
passionem mortis debuit satisfacere. Inquantum vero fuit exemplaris
respectu nostrarum satisfactionum, debuit habere magnitudinem
excedentem omnes alias satisfactiones, quia exemplar debet esse
praestantius exemplato; et ideo secundum maximam poenarum debuit
satisfacere, scilicet mortem.
Ad primum ergo dicendum, quod passio Christi non fuit satisfactoria
ex parte occidentium Christum, sed ex parte ipsius patientis, qui ex
maxima caritate pati voluit; et secundum hoc fuit Deo accepta.
Ad secundum dicendum, quod vita corporalis Christi habebat quemdam
infinitum valorem ex divinitate conjuncta, inquantum non erat vita puri
hominis, sed Dei et hominis: et ideo poterat esse sufficiens
recompensatio vitae spiritualis, et praecipue ratione caritatis eximiae
ex qua offerebatur.
Ad tertium dicendum, quod in peccato Adae non solum fuit superbia,
sed delectatio: et ideo in satisfactione non solum debuit esse
humilitas, quod in incarnatione factum est, sed etiam acerbitas
doloris, quod in passione accidit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis gutta sanguinis quam in
circumcisione fudit, esset sufficiens ad omnem satisfactionem,
considerata conditione personae, non tamen quantum ad genus poenae:
quia pro morte ad quam humanum genus obligatum erat, oportebat quod
mortem exsolveret.
Ad quintum dicendum, quod contritio non tantum habet vim ex caritate,
sed etiam ex dolore; et ideo ratione caritatis delet culpam, ratione
autem doloris computatur in satisfactionem poenae.
Ad sextum dicendum, quod aliae poenae quas Christus sustinuit,
quamvis sufficientes essent ad satisfaciendum pro humana natura,
considerata conditione patientis, non tamen considerato genere poenae:
quia in poenis illis non continebantur omnes aliae poenae, sicut in
passione mortis continentur.
|
|