|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus pater filium non
tradiderit ad passionem. Maxima enim crudelitas est filium innocentem
tradere. Sed Christus fuit innocentissimus. Cum ergo crudelitas non
sit in Deo, videtur quod ipse Christum ad passionem non tradiderit.
2. Praeterea, si pater Christum in mortem tradidit, hoc non fuit
nisi quia Christus ex obedientia ad patrem mortuus est. Sed quicumque
facit aliquid ex obedientia, facit ex debito. Ergo Christus debitor
mortis fuit, et sic non fuit mors ejus Deo gratissima: debitum enim
diminuit de gratitudine actus.
3. Praeterea, si pater tradidit filium, ergo voluit eum mori. Sed
hoc etiam voluerunt Judaei. Ergo conformaverunt voluntatem suam
voluntati divinae, et ita non peccaverunt.
4. Praeterea, philosophus dicit, quod pervenire ad bonum finem per
mala media, est mali consiliatoris. Sed consilium divinum est
optimum. Ergo si ex consilio voluntatis patris Christus esset
mortuus, non esset hoc consilium expletum mediantibus malis actibus
Judaeorum; quod tamen falsum est. Ergo pater filium ad passionem non
tradidit.
1. Sed contra, Rom. 8, 32: proprio filio suo non pepercit et
cetera.
2. Praeterea, omnis poena est a Deo. Sed passio Christi quaedam
poena fuit. Ergo fuit a Deo.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod passio Christi non fuerit bona. Quia
secundum Boetium, cujus generatio est bona, corruptio est mala. Sed
generatio Christi fuit optima. Ergo passio mortis ipsius fuit
pessima.
2. Praeterea, omne injustum est malum. Sed Christus injuste
passus est; 1 Petr. 2, 23: tradebat autem judicanti se
injuste. Ergo illa passio Christi fuit mala.
3. Praeterea, sicut eadem materia non potest esse in naturalibus sub
contrariis formis, ita unus actus in moralibus non potest esse bonus et
malus. Sed opus Judaeorum, ut dicitur in littera, fuit passio
Christi. Ergo cum opus Judaeorum fuerit malum, passio Christi non
potest dici bona.
1. Sed contra, nihil est Deo acceptum nisi bonum. Sed mors
Christi fuit Deo acceptissima: quia ipse tradidit semetipsum pro
nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis: Ephes. 5,
2. Ergo passio Christi fuit bona.
2. Praeterea, omne quod est ex caritate, est bonum. Sed Christus
ex maxima caritate fuit mortuus et passus. Ergo passio sua fuit
optima.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in passione Christi
fuit tria considerare. Unum ex parte patientis, quia scilicet
voluntarie passus est ex caritate. Aliud autem ex parte occidentium,
qui ex iniqua voluntate eum occiderunt. Tertium est ex parte ipsorum
pro quibus passus est, scilicet effectus salutis in toto humano
genere. Et secundum hoc tripliciter Deus pater, immo tota
Trinitas, eum tradidit. Uno modo, praeordinando passionem ejus ad
salutem humani generis. Secundo, Christo homini voluntatem dando,
et caritatem, ex qua pati voluit. Tertio, dando potestatem, et non
cohibendo voluntatem occidentium, sicut dicitur Joan. 19, 11:
non haberes in me potestatem, nisi data tibi fuisset desuper.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus pater non tradidit Christum in
mortem, quasi cogendo ipsum mori, sed dando ei voluntatem bonam qua
mori vellet; et ideo non sequitur quod fuerit aliqua crudelitas in
Deo.
Ad secundum dicendum, quod Christus non fuit debitor mortis ex
necessitate, sed ex caritate ad homines, qua hominis salutem voluit,
et ex caritate ad Deum qua ejus voluntatem implere voluit, sicut dixit
Matth. 26, 39: non sicut ego volo, sed sicut tu; et hoc
debitum non diminuit aliquid de gratitudine actus.
Ad tertium dicendum, quod conformitas voluntatis humanae ad divinam,
non est simpliciter in volendo quod Deus vult, sed in volendo eodem
modo, idest ex caritate, sicut Deus vult, vel ad eumdem finem; vel
in volendo id quod Deus vult nos velle; et hoc modo Judaei voluntatem
suam divinae non conformaverunt: quia Christum ex nequitia occiderunt
ad impediendam salutem, quam ex ejus praedicatione sequi videbant.
Ad quartum dicendum, quod facere aliquod malum propter bonum finem
consequendum, est mali consiliatoris; sed uti malitia aliorum, quam
ipse non facit, ad bonum finem, hoc est summae sapientiae.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod judicium absolutum est de re,
quando consideratur ipsa secundum quod est actu in rerum natura
existens; et hoc est quando consideratur cum omnibus circumstantiis
quae sunt in ipsa. Sed quando consideratur res secundum aliquid quod
in re est sine consideratione aliorum; illud judicium non est de re
simpliciter, sed secundum quid. Si igitur consideretur passio
secundum quod est in patiente cum omnibus quae circumstant, scilicet
caritate Christi, et efficacia ipsius, sic est dicenda simpliciter
bona. Si autem consideretur secundum quod est passio tantum, scilicet
inquantum adimit vitam, nihil aliud considerando; sic est malum in
genere mali naturae; unde dicenda est bona simpliciter, et mala
secundum quid.
Ad primum ergo dicendum, quod passio Christi, inquantum est
corruptionis inductiva, sic est mala; et hoc est considerare ipsam
secundum quid: sed inquantum est passio volita, et ad humanam salutem
ordinata, sic est optima.
Ad secundum dicendum, quod injuste illata est ex parte occidentium:
sed ex parte ipsius patientis ex justissima voluntate procedit.
Ad tertium dicendum, quod opus operans Judaeorum est malum
simpliciter; sed passio, quae est opus operatum, est quidem
simpliciter bona, secundum quod est in patiente; quamvis possit dici
mala secundum quid secundum quod est in actione illorum sicut in causa,
et secundum quod est corruptiva naturae; et ita non est ponere
contraria circa idem.
|
|