|
Quia sic justitia superatus est Diabolus, non potentia. Contra.
Justitia Dei non potest esse sine potentia, nec e converso.
Dicendum, quod intelligendum est: non potentia tantum. Sed si etiam
potentia tantum Diabolum superasset, adhuc esset justitia ex parte
nostra. Peccantem peccati auctor illico invasit. Contra. Magis
peccavit Diabolus quam homo. Ergo magis debuit ipse invadi quam
homo. Dicendum, quod ambos invasit sententia judicis secundum culpae
modum, sed hominem invasit et peccati auctor; tum quia homo illi se
subdidit, tum quia homo ex ordine naturae sub Angelis erat; unde
etiam homini ad exercitium datur. Praedestinatis tantum effecit
salutem. Contra. Aliqui etiam non praedestinati gratiam accipiunt.
Dicendum, quod loquitur de salute finali, per quam homo ab omni malo
liberatur. Hic distinguendum est: quia potest intelligi de opere
operante; et sic malum operati sunt: vel de opere operato; et sic
bonum operati sunt.
|
|