|
Postquam determinavit Magister de his quae Christus cum humana natura
assumpsit, scilicet gratia et scientia et defectibus, et de his quae
per humanam naturam operatus est, scilicet de meritis; hic determinat
de morte quam in humana natura sustinuit. Dividitur autem haec pars in
duas: primo determinat ea quae ad mortem Christi pertinent; secundo
ea quae ad mortem Christi consequuntur, dist. 22, ibi: hic
quaeritur, utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo. Prima
dividitur in duas: primo inquirit utrum mors fuerit in Christo
secundum separationem deitatis a carne; secundo, supposito quod non,
ostenditur qua ratione Christus dicatur mortuus, ibi: recedente vero
anima, mortua est Christi caro. Circa primum duo facit: primo movet
quaestionem; secundo determinat eam, ibi: quidam putaverunt tunc
carnem sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam. Et
circa hoc duo facit: primo excludit errorem; secundo veritatem
confirmat, ibi: sicut Augustinus super Joan (...) ait. Circa
primum duo facit: primo excludit probationem erroris sumptam ex ratione
et auctoritate Augustini; secundo probationem sumptam ex auctoritate
Athanasii, ibi: alii quoque auctoritati innituntur. Circa primum
tria facit: primo ponit rationem ipsorum; secundo auctoritatem quae
videtur pro eis facere, ibi: huic suae probabilitati addunt
auctoritatis testimonium; tertio solvit, ibi: quibus respondemus.
Alii quoque auctoritati innituntur. Hic tria facit: primo ponit
objectionem ex auctoritate Athanasii; secundo ostendit quod illa
auctoritas non facit pro eis, ibi: quibus respondemus; tertio
auctoritatem Athanasii exponit, ibi: sciendum est igitur. Hic est
duplex quaestio. Prima de morte Christi. Secunda de resurrectione
ejus. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum in morte Christi fuerit
separata deitas ab humanitate; 2 utrum corpus Christi fuerit
dissolutum, vel incineratum; 3 utrum debeat simpliciter concedi quod
Christus, vel filius Dei, sit mortuus.
|
|