|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi post
mortem debuit dissolvi, sive incinerari. Hebr. 2, 17, dicitur:
Christus debuit per omnia fratribus assimilari. Sed alii homines,
qui dicuntur fratres Christi, secundum corpus incinerantur. Ergo et
corpus Christi incinerari debuit.
2. Praeterea, sicut separatio animae a carne fuit inflicta homini
propter peccatum primi parentis, ita etiam incineratio: quia dicitur
Genes. 3, 19: terra es, et in terram ibis. Sed Christus pro
nobis sustinuit mortem, ut debitum naturae solveret. Ergo similiter
corpus ejus incinerari debuit.
3. Praeterea, humilitas est meritum exaltationis, Philipp. 2.
Sed corpus Christi fuit maxime exaltandum. Ergo debuit usque ad
incinerationem humiliari.
4. Praeterea, omne compositum ex contrariis, naturaliter est
dissolubile in contraria. Sed corpus Christi fuit ex contrariis
compositum, quia fuit ejusdem naturae cujus sunt corpora nostra. Ergo
cum incineratio nihil aliud sit quam resolutio corporis in contraria ex
quibus constituitur, videtur quod corpus Christi incinerari debuit.
5. Praeterea, anima non recedit a corpore quamdiu in corpore manet
aequalitas complexionis, quae requiritur ut dispositio in corpore
animato: quia per hanc dispositionem materia fit necessaria ad talem
formam. Sed in morte Christi anima recessit a corpore. Ergo in
corpore non remansit illa aequalitas quae exigitur ad corpoream
animationem. Sed ablata aequalitate complexionis, unum contrarium
superat aliud, et sic sequitur corporis dissolutio et incineratio.
Ergo corpus Christi fuit corruptum et incineratum.
1. Sed contra, Psalm. 15, 10: non dabis sanctum tuum videre
corruptionem. Hoc autem non potest intelligi de corruptione mortis,
quia ipse mortuus fuit. Ergo intelligitur de corruptione
incinerationis.
2. Praeterea, corpori non debetur incineratio nisi propter
corruptionem fomitis. Sed in Christo nunquam fuit corruptio fomitis:
quia natus et conceptus fuit sine originali. Ergo corpus Christi non
debuit incinerari.
3. Praeterea, anima conjuncta corpori ipsum servat ab
incineratione. Sed virtus divina est major quam virtus animae. Ergo
cum corpori sit conjuncta deitas, videtur quod non debuit incinerari.
Respondeo dicendum, quod mors et incineratio et hujusmodi defectus
sunt poenae originalis peccati: in Christo autem nunquam fuit
originale: unde Christus non contraxit hujusmodi defectus ex
necessitate suae originis, quia sine originali conceptus fuit. Nec in
eo fuerunt quia ipse esset debitor eorum, quia peccatum in eo nunquam
fuit: sed voluntarie defectus humanae naturae assumpsit ad complendum
opus nostrae redemptionis et ut in his nobis mereretur. Unde cum opus
redemptionis esset in passione completum, quia dixit: consummatum
est, Joan. 19, 30, et corpus sine anima non est in statu
merendi, ideo corpus ejus incineratum non fuit.
Ad primum ergo dicendum, quod assimilatio illa intelligitur quantum ad
illa quae sunt de veritate naturae, et quantum ad ea quae pertinent ad
opus redemptionis.
Ad secundum dicendum, quod per passionem, qua separata est anima a
carne, removit a nobis mortem, et omnes alios defectus humanae
naturae, quantum ad sufficientiam causae; et ideo non oportuit quod ad
removendum incinerationem corpus ejus incineraretur.
Ad tertium dicendum, quod humilitas illa fuit necessaria ante opus
redemptionis, et quando Christus erat in statu merendi, non autem
post, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod compositum ex contrariis, necessario in
ipsa resolvitur, nisi sit aliquid prohibens. In Christo autem erat
aliquid prohibens, scilicet virtus divinitatis, et puritas a
corruptione fomitis.
Ad quintum dicendum, quod quamvis illa temperies complexionis, quae
est necessitas ad formam animae, fuerit amota in morte; non tamen inde
secuta est dissolutio et putrefactio corporis, ratione praedicta.
|
|