|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus, vel filius
Dei, non debeat dici mortuus. Ea enim quae habent repugnantiam
intellectuum ad filium Dei, de eo non praedicantur. Sed cum Dei
filius sit vita, sicut dicitur Joan. 14, mortuum esse habet
repugnantiam intellectus cum ipso. Ergo non debet dici quod sit
mortuus.
2. Praeterea, esse creatum convenit alicui, secundum quod est a
Deo; sed corrumpi, secundum quod est ex nihilo. Ergo magis
pertinent ad defectum creaturae ea quae corruptionem important, quam
nomen creaturae. Sed nomen creaturae non dicitur de Christo, ut
supra, dist. 11, dictum est. Ergo multo minus potest dici quod
sit mortuus.
3. Praeterea, filius Dei est divina essentia. Sed non potest dici
quod divina essentia sit mortua. Ergo non debet dici, quod filius
Dei sit mortuus.
4. Praeterea, contradictoria non sunt vera de eodem. Sed de filio
Dei vere dicitur quod est immortalis, et per consequens non est
mortuus. Ergo non potest dici quod fuerit mortuus.
5. Praeterea, illud quod est partis, non praedicatur de toto. Sed
mori est corporis, a quo anima separatur. Ergo videtur quod Christus
non possit dici mortuus.
1. Sed contra est quod dicitur in symbolo: crucifixus, mortuus, et
sepultus.
2. Praeterea, nullus homo dicitur mortuus nisi ex eo quod anima ejus
a corpore separata est. Sed anima Christi est a corpore separata.
Ergo ipse est mortuus.
3. Praeterea, sicut supra dictum est, redemptio non potuit
convenienter fieri nisi per mortem filii Dei. Ergo si ipse non est
mortuus, videtur quod non simus adhuc redempti; quod est haereticum.
Respondeo dicendum, quod sicut supra, dist. 11, quaest. 1,
art. 4, dictum est, ea quae solum ad naturam pertinent, simpliciter
et sine determinatione de Christo dici possunt. Mors autem in nobis
est secundum separationem animae a corpore, et passio est secundum
laesionem corporis, vel etiam secundum immutationem animae, quae sunt
partes humanae naturae: et ideo simpliciter concedendum est quod
Christus mortuus est et passus.
Ad primum ergo dicendum, quod non est ibi aliqua repugnantia
intellectuum, quia mors, cum sit conditio naturae, refertur ad
humanam; unde non opponitur divinae vitae.
Ad secundum dicendum, quod nomen creaturae non magis se habet ad
naturam quam ad personam; et ideo non potest dici simpliciter ratione
naturae, sicut supra dictum est; praecipue cum creatio respiciat
esse, quod magis videtur pertinere ad suppositum quam ad naturam: et
ideo quod magis vel minus ad defectum pertineat, non facit ad
propositum.
Ad tertium dicendum, quod unio non est facta in natura, sed in
persona; et ideo ea quae sunt naturae, possunt praedicari de persona,
non autem de alia natura.
Ad quartum dicendum, quod haec est simpliciter vera, filius Dei,
vel Christus est immortalis; et similiter, filius Dei est mortuus:
quia ea quae sunt utriusque naturae, possunt affirmari de persona.
Sed tamen haec, Christus non est mortuus, est vera secundum quid,
et falsa simpliciter: quia ad veritatem affirmativae sufficit quod
secundum aliquam naturam conveniat quod de persona dicitur, sed ad
veritatem negativae oportet quod secundum neutram conveniat; unde haec
est falsa simpliciter, Christus non est animal, et vera secundum
quid, scilicet secundum divinam. Non est autem inconveniens quod unum
contradictoriorum dicatur de aliquo simpliciter, et alterum secundum
quid.
Ad quintum dicendum, quod ea quae sunt partis tantum, et parti nata
convenire, dicuntur de toto ratione partis; sicut homo dicitur
Crispus propter capillos: et ita mors, quae est conditio corporis,
de persona potest praedicari. Tamen sciendum est, quod sicut generari
est compositi, ita et corrumpi; quamvis subjectum generationis et
corruptionis sit materia.
|
|