|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium
Christum resurgere. Quia, sicut dicit Damascenus, resurrectio est
ejus quod cecidit et dissolutum est, iterata surrectio. Sed Christus
non cecidit per peccatum, nec ejus corpus dissolutum est. Ergo non
debetur ei resurrectio.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod per verbum Dei fit
resurrectio animarum, per verbum incarnatum fit resurrectio corporum.
Sed verbum caro factum est in incarnatione. Ergo non fuit necessaria
resurrectio neque ad resurrectionem corporum, neque ad resurrectionem
animarum.
3. Praeterea, post ultimam consummationem non est aliquid
necessarium. Sed ultima consummatio facta est in passione: quia tunc
dixit: consummatum est; Joan. 19, 30. Ergo non oportuit quod
postea resurgeret.
4. Praeterea, ad hoc Christus humanam naturam assumpsit, ut ipsam
restauraret. Sed plena restauratio facta est in passione; quia et
janua aperta est, et liberati sumus a peccato, poena, et servitute
Diaboli. Ergo non oportuit ut iterato corpus assumeret.
1. Sed contra, 1 Corinth. 15, 17: si Christus non
resurrexit, inanis est fides nostra. Sed sine fide non justificamur.
Ergo necessarium fuit Christum resurgere.
2. Praeterea, Gregorius dicit quod vitam nostram resurgendo
reparavit. Ergo necessarium fuit quod Christus resurgeret.
Respondeo dicendum, quod necessitas resurrectionis Christi ex tribus
apparet. Primo ex ipsa conditione naturae assumptae. Anima enim et
corpus sunt partes humanae naturae: omnis autem pars est imperfecta
respectu totius, ut patet per philosophum in 3 Physic., unde nec
corpori sine anima, nec animae sine corpore inest omnis perfectio quam
nata sunt habere. Et quia naturae assumptae debebatur omnis perfectio
quam contingit in natura reperire, ideo ei debebatur quod corpus animae
semper esset conjunctum. Quod autem ad tempus separata fuerunt, hoc
fuit propter necessitatem nostrae redemptionis. Secundo ex merito
passionis ejus: quia ex humilitate passionis meruit gloriam
resurrectionis. Tertio ex parte nostra, ut scilicet in capite
gloriosa resurrectio inchoaretur, quae in membris futura erat. Et
iterum ut illis qui sunt in patria, non solum sit gloria de visione
divinitatis, sed etiam de visione humanitatis glorificatae in Christo
quantum ad corpus et quantum ad animam.
Ad primum igitur dicendum, quod illa definitio est resurrectionis
secundum quod in aliis hominibus invenitur; sed resurrectio Christi
potest sic proprie definiri: resurrectio est corporis facti
incorruptibilis ad animam iterata unio. Vel potest dici, quod quamvis
Christus non ceciderit per peccatum, cecidit tamen a vita naturae per
mortem; et corpus quamvis non sit dissolutum per incinerationem, est
tamen facta dissolutio corporis et animae.
Ad secundum dicendum, quod verbum caro factum, non est proxima
dispositio ad resurrectionem nostram, sed verbum caro factum, et a
morte resurgens.
Ad tertium dicendum, quod in morte Christi facta est consummatio
omnium eorum quae exigebantur ad satisfactionem; quae quidem per
resurrectionem non est facta, sed magis novae vitae inchoatio.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Christus naturam nostram ad hoc
assumpsit ut eam repararet; non tamen sequitur quod, reparata natura,
debeat eam vel aliquam ejus partem abjicere, sed magis perpetuo
tenere, sicut perpetua est reintegratio facta in natura. Vel
dicendum, quod quamvis per passionem proprie loquendo sit facta
reparatio quantum ad amotionem mali, tamen per resurrectionem oportuit
quod consummaretur quantum ad perfectionem in bono.
|
|