|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuit
tertia die resurgere. Caput enim est conforme membris in natura. Sed
per resurrectionem natura reparatur quantum ad passibilitatem et
mortalitatem. Ergo Christus debuit simul cum aliis resurgere, et non
tertia die.
2. Praeterea, ut dicit Glossa Hebr. 11, ad hoc est dilata
resurrectio omnium in finem mundi, ut simul resurgentibus sit majus
gaudium. Sed de resurrectione nullius sancti est tantum gaudium sicut
de resurrectione Christi. Ergo etiam ipse debuit usque ad finem mundi
suam resurrectionem differre, et non tertia die resurgere.
3. Praeterea, separatio animae a corpore in Christo non fuit facta
nisi propter redemptionem humanae naturae. Sed in instanti mortis,
redemptio soluto pretio completa est. Ergo debuit statim resurgere.
4. Praeterea, plus conferendum fuit Christo quam alicui alteri
homini. Sed quidam homines qui vivi invenientur in fine mundi, statim
post mortem resurgent. Ergo multo magis Christus resurgere debuit
statim, et non in tertium diem resurrectionem differre.
5. Praeterea, Matth. 12, 40, dominus dicit: sicut fuit
Jonas in ventre ceti (...) sic erit filius hominis in corde
terrae. Sed non fuit in corde terrae nisi quamdiu fuit mortuus. Ergo
tribus diebus et tribus noctibus mortuus fuit. Ergo non resurrexit
tertia die, sed magis quarta vel quinta.
6. Praeterea, nox contra diem dividitur. Sed Gregorius videtur
dicere in Homil. Paschae, Christum de nocte resurrexisse, sicut
Samson de nocte portas Gazae tulit. Ergo Christus non resurrexit
tertia die, immo magis secunda nocte.
1. Sed contra, in symbolo dicitur: resurrexit tertia die secundum
Scripturas.
2. Praeterea, Rom. 6, dicit Glossa: quievit in sepulcro una
die et duabus noctibus: quia nostram duplicem vetustatem sua simpla
consumpsit. Ergo tertia die resurrexit.
3. Praeterea, conveniens erat ut veritas mortis nobis
manifestaretur. Sed in ore duorum vel trium testium stat omne verbum;
2 Corinth., 13, 1. Ergo conveniens fuit ut tertia die
resurgeret.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, Christus non sustinuit
mortem quia debitor mortis esset, sed ut mortem nostram sua morte
destrueret. Ad hoc autem quod mors nostra destrueretur, duo
requirebantur: unum scilicet ut ipse non debitor mortis mortem quam nos
debebamus, pro nobis solveret; aliud est ut nos virtutem mortis ipsius
cognosceremus, et per fidem mortis virtus mortis in nobis effectum
haberet. Unde non oportuit quod morte detineretur nisi quantum
congruebat ad ostendendam mortis veritatem: quae sufficienter
manifestata fuit et congruenter per hoc quod tertia die resurrexit: tum
quia sua morte duas nostras mortes destruxit, ut tangit Glossa
inducta: tum quia confirmatio, quae fit per testes, ternario testium
approbatur: tum quia perfectio in ternario consistit, ut dicitur in 1
de caelo et mundo. Alias etiam congruentias non difficile est
assignare.
Ad primum ergo dicendum, quod alii homines debitores mortis erant, et
mors in eis non fuit ex necessitate finis, sed ex necessitate culpae;
non autem sic est in Christo; et ideo non oportuit quod Christi
resurrectio usque in finem mundi differretur. Vel dicendum, quod
illud quod est ultimum in operatione, oportet esse primum in
intentione; unde oportet quod resurrectionem, quam in fine mundi
consequemur, primo intendamus. Intentio autem et dirigitur et
excitatur et roboratur ex inspectione alicujus exemplaris, in quo finis
secundum rem praecedat; unde sicut intentio nostra qua intendimus in
gloriam animae, excitatur ex inspectione divinae gloriae, quae est
exemplar nostrae futurae beatitudinis; ita oportuit quod gloria
resurrectionis in aliquo exemplari nobis proponeretur, ad cujus
conformitatem tenderemus; et hoc est resurrectio Christi: unde
dicitur Philip. 3, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae
configuratum corpori claritatis suae.
Ad secundum dicendum, quod gaudium de resurrectione Christi movet ut
exemplar ex quo dirigimur in finem; non autem ita est de aliis
sanctis; et ideo non est simile de Christo et de illis.
Ad tertium dicendum, quod non solum oportebat quod per mortem fieret
redemptio; sed ad hoc quod redemptionis ejus participes essemus,
oportuit ut veritas mortis nobis ostenderetur; et hoc non fuisset, si
statim post mortem resurrexisset.
Ad quartum dicendum, quod mortis aliorum hominum cognitio non est
nobis necessaria ad salutem, sicut fides de morte Christi; et ideo
resurrectio non est similis de ipso et de illis qui vivi invenientur in
fine mundi.
Ad quintum dicendum, quod dies, ut in 1 Lib., dist. 13,
dictum est, diversis modis accipitur. Aliquando enim pro die
naturali, quae continet spatium viginti quatuor horarum; unde includit
diem et noctem; aliquando autem pro die artificiali: et sic Christus
fuit mortuus una die integra, scilicet die sabbati, et duabus integris
noctibus, scilicet praecedente diem sabbati, et sequenti, et adhuc
plus per quamdam partem sextae feriae; et sic loquitur Glossa Rom.
6. Si autem loquamur de die naturali, sic accipiendo partem pro
toto, fuit mortuus tribus diebus et tribus noctibus. Illa enim pars
diei passionis Christi a nona et deinceps computatur pro tota die
naturali cujus est pars: unde computatur pro una die artificiali, et
pro una nocte. Similiter nox post sabbatum computatur pro tota die
naturali sequente; et sic computatur pro una die, et una nocte
artificiali: quibus si conjungatur una dies integra, scilicet dies
sabbati, et una nox integra, scilicet nox praecedens; invenitur quod
Christus fuit mortuus tribus diebus et tribus noctibus.
Ad sextum dicendum, quod Christus creditur resurrexisse in crepusculo
quando adhuc est lux tenebris permixta; et ideo aliquando dicitur
resurrexisse in die, et aliquando in nocte.
|
|