|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus resurrectionem
suam argumentis probare non debuit. Ambrosius enim dicit: tolle
argumenta ubi fides quaeritur. Sed de resurrectione quaeritur fides.
Ergo argumenta fieri ad resurrectionem non debent.
2. Praeterea, aut argumenta illa fuerunt sufficientia ad probandum
resurrectionem, aut non. Si non, hoc videtur in imperfectionem
inducentis argumenta redundare. Si autem fuerunt sufficientia, et
argumentum sufficiens facit scientiam vel agnitionem, quae non stat
simul cum fide, quae est de non apparentibus; videtur quod
evacuaverunt fidem, et abstulerunt meritum ejus.
3. Praeterea, sicut est fides de resurrectione, ita et de aliis
articulis. Sed ad alios articulos non induxit aliqua argumenta
probantia. Ergo neque ad resurrectionem inducere debuit.
4. Praeterea, argumenta ex quibus contrarium videtur sequi, potius
confundunt intellectum quam elucidant. Sed in argumentis a Christo
ostensis quasi contraria innuebantur: per hoc enim quod comedit,
ostendebat in se animalem vitam; per hoc autem quod januis clausis
intravit, ostendit spiritualem vitam. Ergo videtur quod argumenta
incongruenter adducta fuerint.
5. Praeterea, sicut subtilitas est de gloria resurrectionis; ita et
claritas. Sed Christus gloriam resurrectionis solum per subtilitatem
probavit quando intravit ad discipulos januis clausis. Ergo videtur
quod insufficienter ostenderit.
1. Sed contra est quod dicitur Actor. 1, 3: praebuit seipsum
vivum post passionem suam in multis argumentis.
2. Praeterea, apostoli, debebant esse testes resurrectionis. Sed
nullus potest esse testis idoneus eorum de quibus certitudinem per visum
et auditum non habet. Ergo videtur quod ipse eis argumenta praebere
debuit, quibus certificarentur de sua resurrectione.
3. Praeterea, magis necessarium erat quod apostoli haberent fidem de
resurrectione quam alii homines: quia ipsi erant qui fidem praedicare
debebant. Sed aliis hominibus facta est fides de resurrectione
Christi per argumenta miraculorum: Marc. ultim., 20: sermonem
confirmante sequentibus signis. Ergo apostolis per argumenta aliqua
fides de resurrectione fieri debuit.
Respondeo dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, lumen divinum non
recipitur in nobis nisi secundum nostram proportionem; fides autem
causatur in nobis ex influentia divini luminis; et ideo oportet quod
istud divinum lumen secundum nostram proportionem in nobis recipiatur.
Cognitio autem nostra naturaliter ex sensu oritur, et per principia
rationis procedit; unde licet illa quae fides tenet, sint supra
rationem et sensum, inquantum sunt fidei subjecta, ratione cujus
exigitur ad eorum cognitionem quod infundatur altius lumen, fidei
scilicet; tamen ex parte nostra fuerunt aliqua adminicula fidei
exhibenda. Attenditur autem triplex gradus in credendo. Primus est
ut aliquis rationem transcendens his quae non videntur nec sensu nec
ratione, assentire paratus sit; et sic adminiculantur fidei miracula,
quae ex eo quod humana ratione non comprehenduntur, ostendunt aliquid
supra rationem esse ei incomprehensibile. Secundus gradus est ut
homini ea quae credenda sunt, determinentur. Et quia fides non
innititur nisi veritati primae, inde est quod quantum ad hoc
adminiculatur fidei auctoritas, per quam ostenditur divinitus esse
dictum. Tertius gradus est ut fidem quam habet, aliis testificetur;
et quantum ad hoc requiritur sensibilis cognitio eorum quae testificanda
sunt; alias non esset idoneum testimonium. Primum gradum ascendunt
qui de novo ad fidem convertuntur; et ideo signa infidelibus data
sunt, 1 Corinth. 14. Secundum autem gradum ascendunt qui in fide
instruendi sunt; et ideo eis ex auctoritate fides confirmatur. Sed
apostoli testes fuerunt fidei; et ideo prius inducti sunt ad credendum
per miracula, sicut dicitur Joan. 2, 11: hoc fecit initium
signorum Jesus in Cana Galileae; postea instructi sunt per
auctoritatem, ut patet in discipulis euntibus in Emaus, Luc.
ult., et deinde per visibiles apparitiones idonei testes effecti
sunt; 1 Joan. 1, 3: quod vidimus et audivimus. Sed quia ad
resurrectionem, cum sit quaedam mutatio, exigitur quod idem sit quod
de uno extremo ad aliud transivit, ideo dominus duo per apparitiones
probare voluit, idest identitatem resurgentis, et conditionem
resurrectionis. Conditionem autem resurrectionis probavit quantum ad
tria: scilicet quantum ad veritatem vitae per hoc quod cum eis
comitatus est; similiter quantum ad veritatem corporis per hoc quod eis
se palpabilem praebuit: et quantum ad gloriam per hoc quod januis
clausis intravit. Identitatem etiam probavit et quantum ad naturam per
hoc quod comedit, et quantum ad personam per hoc quod se eis visibilem
praebuit in eadem effigie in qua prius eum soliti erant videre, et
quantum ad accidentia per hoc quod eis cicatrices ostendit.
Ad primum ergo dicendum, quod intentio Ambrosii est dicere, quod
fides non assentit alicui vel dissentit propter argumenta, sed propter
veritatem primam; non autem quin possint induci adminiculantia fidei
argumenta.
Ad secundum dicendum, quod argumenta illa sufficienter probabant illud
ad quod probandum inducebantur, ut dictum est. Sed fides non est
directe de illo quod probabatur sicut de objecto, sed de divinitate,
quae probari non potest homini in via: unde Thomas, de quo dictum
est, Joan. 20, 29, quia vidisti, credidisti: vidit hominem,
et Deum confessus est; et propter hoc argumenta illa ex suppositione
fidei procedebant, quod scilicet homo ille, in quo naturae veritas,
vel aliquid hujusmodi ostendebatur, esset Deus; unde non tollebatur
neque meritum neque ratio fidei.
Ad tertium dicendum, quod articuli fidei quidam sunt de divinitate
tantum; et isti non possunt ad sensum probari, sed vel per miracula,
vel per auctoritates; et sic probata sunt. Quidam autem sunt de
humanitate unita divinitati; et isti etiam ad sensum omnes probati
sunt. Sed quia passio et ascensio in seipsa visa est, resurrectio
autem non; ideo signa resurrectionis visibiliter ostendi oportuit, ex
quibus conferendo ad veritatem resurrectionis perveniretur: et propter
hoc ista probatio dicta est argumentativa, non autem probatio
ascensionis vel passionis.
Ad quartum dicendum, quod non erant in argumentis aliquae
contrarietates: quia comestio referebatur ad naturam, et introire
januis clausis referebatur ad gloriam; et non erat respectu ejusdem.
Ad quintum dicendum, quod in aliis corporibus etiam secundum naturam
invenitur claritas et impassibilitas, sicut in corporibus caelestibus;
sed subtilitas in nullo naturali corpore invenitur. Agilitas autem
ostendi visibiliter non potest: quia sensus particularium est;
agilitas autem est ut possit undecumque velit moveri; et praeterea loca
multum distantia videri non possunt; et iterum quia simile agilitati in
radio solis invenitur. Unde dicendum, quod discipulis euntibus in
Emaus agilitatem demonstravit in hoc quod ab oculis eorum statim
evanuit; Luc. ult.
|
|