Expositio textus

Nemo tollit eam a me. Contra. Ergo Christus non fuit per violentiam crucifigentium occisus. Dicendum, quod illi quantum in eis erat, violentiam intulerunt; quamvis Christo violentia inferri non potuit ex parte personae, sed solum ex parte corporis humani. Item, homo in illo mutatus est, ut melior fieret quam erat. Contra. Naturae manserunt utrinque in unitate. Dicendum, quod humana natura in Christo per hoc quod est assumpta in unitatem divinae personae, non est mutata a sua naturali conditione; sed accepit ampliorem perfectionem, secundum quam facta est melior.