|
Postquam determinavit Magister de his quae pertinent ad mortem
Christi, scilicet secundum quam rationem dicatur mortuus, hic
determinat ea quae consequuntur ad mortem Christi. Dividitur autem in
duas partes: in prima determinat de morte Christi per comparationem ad
ejus humanitatem absolute; secundo per comparationem ad locum; ibi:
hic quaeritur si Christus in morte alicubi erat homo. Circa primum
tria facit: primo movet quaestionem, utrum Christus in triduo fuerit
homo; secundo ponit aliorum opinionem, ibi: quod non videtur
quibusdam; tertio ponit opinionem suam, ibi: quibus respondemus.
Hic quaeritur, si Christus in morte alicubi erat homo. Hic inquirit
de morte per comparationem ad locum in quo erat; et duo facit: primo
ostendit quod erat secundum humanitatem in sepulcro et in Inferno, et
secundum divinitatem ubique. Secundo inquirit, utrum de illo homine
possit praedicari esse ubique, ibi: solet etiam quaeri, si
congruenter dici possit filius hominis (...) ubique esse. Circa
primum duo facit: primo ostendit quod Christus erat in diversis locis
secundum diversa; secundo inquirit, utrum fuerit in illis locis
totus, ibi: et utique totus eodem tempore erat in Inferno, in caelo
totus, ubique totus. Hic est triplex quaestio. Prima de morte
Christi per comparationem ad ejus humanitatem. Secunda de descensu ad
Inferos. Tertia de ascensione ejus in caelum. Circa primum
quaeruntur duo: 1 utrum Christus in illo triduo mortis fuerit homo;
2 utrum fuerit ubique homo tunc, vel etiam ante, vel nunc.
|
|