|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus in illo triduo
fuerit homo. Rationale enim est differentia completiva hominis. Sed
Christus poterat dici rationalis in illo triduo propter animam
rationalem sibi unitam. Ergo poterat dici homo.
2. Praeterea, omnis persona subsistens in natura humana potest dici
homo. Sed persona filii Dei subsistebat in natura humana, quia
habebat omnes partes humanae naturae sibi unitas. Ergo poterat dici
homo.
3. Praeterea, ad hoc quod aliquis dicatur homo oportet quod anima et
corpus sint sibi unita. Sed in illo triduo anima et corpus erant unita
in unam hypostasim filii Dei. Ergo poterat dici homo.
4. Praeterea, omnis sacerdos est homo. Christus in illo triduo
fuit sacerdos: quia dictum est ei, Psalm. 109, 4: tu es
sacerdos in aeternum. Ergo Christus in illo triduo erat homo.
5. Praeterea, cum omnia esse desiderent, ut philosophus dicit in 2
de generatione, nullus desiderat non esse, sed semper verius esse.
Sed sancti desiderant mori, ut patet Philipp. 1, 23: cupio
dissolvi, et esse cum Christo. Ergo per mortem non desinunt esse id
quod fuerant, sed verius esse incipiunt; et ita post mortem possunt
dici homines.
6. Praeterea, Petrus est nomen cujusdam singularis in natura
humana. Sed post mortem Petri invocamus eum dicentes: sancte
Petre, ora pro nobis. Ergo post mortem potest dici homo; et sic
videtur quod eadem ratione Christus.
7. Praeterea, philosophus dicit in 9 Ethic., quod homo est
intellectus suus. Sed intellectus hominis manet post mortem. Ergo
potest post mortem dici homo.
1. Sed contra, pars non praedicatur de toto, nec e contra. Sed
post mortem Christi manserunt tantum partes humanae naturae. Ergo
ratione illarum partium Christus non poterat dici homo.
2. Praeterea, homo est nomen speciei. Sed species et genera
sumuntur a forma totius; forma autem totius resultat ex compositione
partium. Cum ergo anima et corpus non fuerint in illo triduo ad
invicem composita, Christus non poterat dici homo.
3. Praeterea, vivum est superius ad hominem, ut dicitur in Lib.
de causis, mortuum autem opponitur vivo. Sed Christus erat mortuus.
Ergo non erat homo.
Respondeo dicendum, quod opinio fuit Magistri, et etiam Hugonis de
sancto Victore, quod Christus in illo triduo fuit homo; sed ad hoc
movebantur diversis viis. Hugo enim dicebat, quod tota personalitas
hominis est in anima, et in ipsa erat homo proprie loquendo: et ideo
anima post mortem potest dici homo non solum in Christo, sed etiam in
aliis hominibus. Haec autem positio non potest esse vera: quia
postquam aliquid est completum in specie sua et personalitate, non
potest ei advenire aliquid, ut componat cum eo naturam aliquam; sed
vel adjungitur ei in persona, et non in natura, quod est singulare in
Christo; vel adjungitur ei accidentaliter. Unde ex hac positione
sequitur quod vel ex anima et corpore non efficiatur una natura; et sic
anima non erit forma corporis, nec vivificabit corpus formaliter: vel
iterum quod anima adjungatur corpori accidentaliter, ut nauta navi,
vel homo vestimento, sicut dicebant antiqui philosophi; quorum
Plato, ut Gregorius Nyssenus narrat, dicebat, quod homo non est
aliquid compositum ex anima et corpore; sed est anima utens corpore.
Et quia haec inconvenientia sunt; ideo Magister non voluit quod alii
post mortem essent homines, sed solum hoc voluit de Christo: quia
etiam post mortem anima et corpus aliquo modo manent unita in Christo,
inquantum utrumque manet unitum verbo. Sed haec etiam positio non
potest stare, si proprie accipiatur hoc nomen homo, propter duas
rationes. Primo, quia ad hoc quod sit homo, oportet quod sint anima
et corpus conjuncta ad constituendum naturam unam; quod fit per hoc
quod informatur anima; quod in illo triduo non fuit. Secundo, quia
recedente anima, illa caro non dicebatur nisi aequivoce caro; unde nec
illud corpus erat humanum corpus, nisi aequivoce. Et ideo omnes
moderni tenent, quod Christus in triduo non fuerit homo. Sciendum
tamen, quod Magister non voluit quod Christus in triduo illo
diceretur homo, nisi aequivoce; unde dicit, quod non secundum eamdem
rationem dicebatur homo post mortem, sicut ante, vel sicut alii
homines: et secundum hoc ex opinione Magistri non sequitur aliquod
inconveniens secundum rem: quia secundum philosophum, 4 Metaph.,
non est inconveniens ut quod nos dicimus hominem alii dicant non hominem
quantum ad convenientiam nominis; sed solum est improprietas in modo
loquendi: quia non est in usu hujus nominis homo quod significet corpus
et animam divisam.
Ad primum ergo dicendum, quod rationale secundum quod est
differentia, est ipsius compositi, ut dicit Avicenna, quamvis
sumatur ab anima: et ideo post mortem sicut non erat homo, ita non
erat rationale, secundum quod rationale nominat differentiam hominis,
sed solum secundum quod nominat potentiam animae.
Ad secundum dicendum, quod non subsistebat in natura humana, quia non
erant omnes partes humanae naturae: non enim erat caro et os, nisi
aequivoce, ut dictum est: et iterum non erat unio animae ad corpus.
Ad tertium dicendum, quod ad hoc quod sit homo, non solum oportet
quod anima et corpus uniantur in persona, sed etiam ad constitutionem
unius naturae.
Ad quartum dicendum, quod Christus dicitur sacerdos in aeternum,
quia ejus sacerdotio aliud sacerdotium non succedit. Vel aliter
dicendum, quod Christus, ut dicitur Heb. 9, erat assistens
pontifex futurorum bonorum spiritualium; et ideo illud sacerdotium est
etiam animae Christi separatae a corpore.
Ad quintum dicendum, quod Paulus desiderabat verius esse quantum ad
animam, quod erat nobilius, quam esse in mortali corpore.
Ad sextum dicendum, quod illae locutiones sunt synecdochicae, quia
ponitur totum pro parte.
Ad septimum dicendum, quod philosophus loquitur figurative, et non
proprie: unde ipse dicit, quod ita homo dicitur intellectus sicut
civitas rex, quia totum quod est in civitate, dependet ex voluntate
regis.
|
|