|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus ubique fuerit
homo. Secundum Damascenum enim, naturae communicant sibi sua
idiomata. Sed Christus ubique est Deus. Ergo ubique est homo.
2. Praeterea, quaecumque sunt unum supposito, ubicumque est unum,
est aliud. Sed homo et filius Dei sunt idem supposito. Ergo cum
filius Dei sit ubique, ubique etiam erit homo.
3. Praeterea, sicut Petrus vere est homo, ita et Christus. Sed
ubicumque est Petrus, ibi est homo. Ergo ubicumque est Christus,
ibi est homo. Sed Christus est ubique. Ergo ubique est homo.
4. Praeterea, omne quod est, aut est homo, aut non homo. Si ergo
Christus non est ubique homo, erit alicubi non homo: quod est
falsum.
5. Praeterea, esse ubique, non magis est remotum a creaturis quam
aeternitas. Sed dicimus, quod iste homo fuit ab aeterno. Ergo
similiter dicere possumus, quod est ubique homo.
6. Praeterea, totalitas rei dicitur respectu illorum ex quibus res
componitur. Sed totus Christus dicitur esse ubique, ut dicitur in
littera; et ut Damascenus dicit. Cum igitur totus ad personam
pertineat, et persona sit composita ex divinitate et humanitate,
videtur quod humanitas Christi sit ubique, et sic ubique est homo.
1. Sed contra, humanitas Christi non consistit nisi in anima et
carne. Sed neque corpus Christi neque anima sunt ubique. Ergo ipse
secundum humanitatem non est ubique.
2. Praeterea omne quod movetur de loco ad locum, habet locum
determinatum, et non est ubique. Sed Christus, secundum quod homo,
movebatur de loco ad locum. Ergo non erat ubique.
3. Praeterea, esse ubique solius est Dei. Sed nullum tale
convenit Christo secundum quod homo. Ergo non est ubique secundum
quod homo.
Respondeo dicendum, quod humana natura Christi non est ubique, neque
quando anima et corpus fuerunt divisa, neque quando sunt conjuncta;
sed persona illa ratione sui et ratione divinae naturae est ubique. Ad
veritatem autem locutionis, ut supra dictum est, non exigitur quod
praedicatum secundum se totum conveniat subjecto; sufficit autem quod
conveniat ei ratione suppositi. Et ideo, quia homo signat suppositum
humanae naturae, et ipsam naturam humanam, inde est quod haec est
falsa: Christus est homo ubique; quia non convenit sibi ubique habere
humanitatem. Adverbium autem ubique determinat esse hominem in
praedicato positum ad id totum quod in homine importatur, et magis
etiam quantum ad naturam, secundum quod termini in praedicato positi
tenentur formaliter. Sed haec est vera: iste homo est ubique: quia
esse ubique convenit personae. Haec autem, Christus secundum quod
homo, est ubique, potest esse vera et falsa: secundum quod enim
potest importare conditionem naturae, sic est falsa; sed unitatem
suppositi, et sic est vera.
Ad primum ergo dicendum, quod communicatio idiomatum fit secundum quod
naturae uniuntur in persona, vel in supposito; et ideo oportet quod
ista communicatio attendatur secundum quod nomen significans utramque
naturam, in subjecto ponitur, et non secundum quod ponitur in
praedicato; non enim sequitur: factus est homo; ergo est factus
Deus; et similiter non sequitur: est ubique Deus; ergo est ubique
homo.
Ad secundum dicendum, quod ubicumque est Deus, hic homo est in illo
loco; non est tamen ibi humana natura; et ideo non oportet quod ibi
sit homo.
Ad tertium dicendum, quod Petrus non habet nisi humanam naturam: et
ideo ubicumque ipse est, oportet quod sit illa natura. Sed Christus
habet plures naturas: et ideo non oportet quod ubicumque est, ibi
habeat utramque naturam; sicut non oportet quod ubicumque est totum,
ibi sint omnes partes ejus; sed in uno loco secundum manum, et in alio
secundum pedem.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, filius Dei non est ubique
homo, locutio non verificatur secundum quod negatio absolute fertur ad
hominem, sed secundum quod fertur ad hominem cum hoc quod est esse
ubique; sed quando additur sibi per compositionem, negatio non fertur
extra terminum illum; et ideo removet humanitatem absolute, et non
respectu ejus quod dicitur ubique vel alicubi; et propter hoc haec est
falsa: Christus alicubi est non homo; sed haec est vera: non est
ubique homo.
Ad quintum dicendum, quod similiter est de hoc sicut de aeterno: haec
enim est vera, iste homo fuit ab aeterno; sed haec est falsa:
Christus fuit ab aeterno homo, sicut et de ubique dictum est.
Ad sextum dicendum, quod persona non proprie dicitur composita ex
naturis, ut supra dictum est; unde totus non fertur ad personam,
secundum quod totum dicitur quod habet partes, sed secundum quod totum
dicitur perfectum, cui nihil deest: et secundum hoc dicitur totus
ubique, quia nihil deest sibi de sua personalitate, secundum quod est
ubique: totus enim cum sit masculini generis, ad personam pertinet.
Deest ei autem aliquid de his quae ad humanam naturam pertinent
secundum quod est ubique: quia secundum humanam naturam non est
ubique; et ideo dicitur quod non est totum ubique: quia totum cum sit
neutrius generis, ad naturam pertinet.
|
|