|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non
ascenderit. Omnis enim motus, cum sit exitus de potentia ad actum,
est actus imperfecti, et est propter indigentiam. Sed ascensio motus
est. Cum igitur in Christo jam glorificato totaliter per
resurrectionem non fuerit aliqua imperfectio, vel indigentia, videtur
quod ipse non ascenderit.
2. Praeterea, in Christo non est nisi duplex natura, scilicet
divina, et humana. Sed secundum divinam naturam Christo non competit
ascendere neque localiter, cum ipse, secundum quod Deus, sit
ubique; neque secundum divinitatem, cum divinitas proficere non
possit; neque iterum secundum humanam secundum locum; quia ipse de
caelo non descendit, dicitur autem Joan. 3, 13: nemo ascendit in
caelum, nisi qui descendit de caelo; neque iterum secundum
dignitatem, quia gloria sua post resurrectionem gloriosam non crevit.
Ergo videtur quod Christus nullo modo ascenderit.
3. Praeterea, aliis sanctis competit ascendere ad caelum Empyreum:
quia per locum illum congruentem suae gloriae augetur suum gaudium.
Sed gaudium animae Christi non potuit aliquo modo crescere, sicut nec
gratia, vel gloria. Ergo videtur quod ipse non ascenderit.
4. Praeterea, omne quod Christus in carne assumpta propter nos
fecit, in nostram utilitatem cedere debuit. Sed per ascensionem nihil
nobis accrevit: quia ante per passionem et descensum ad Inferos omne
impedimentum remotum fuit, et janua per passionem aperta est, et
similiter per Baptismum, quando caeli aperti sunt. Ergo non fuit
necessarium quod Christus ascenderet.
5. Praeterea, omnis actio Christi ad nostram salutem ordinatur.
Sed magis esset ad salutem nostram ejus praesentia corporalis quam ejus
absentia. Ergo videtur quod a nobis per ascensionem discedere non
debuit.
1. Sed contra est quod in symbolo dicitur: ascendit ad caelos.
2. Praeterea, corpori nobilissimo debetur locus nobilissimus. Sed
caelum Empyreum est locorum nobilissimus. Ergo corpus Christi, quod
est nobilissimum, ad locum illum ascendere debuit.
3. Praeterea, in Christo praemonstrata est gloria resurrectionis,
quae membris ejus promittitur. Sed promittitur etiam membris Christi
locus caelestis, unde Lucifer cecidit. Ergo videtur quod ipse prius
ascendere debuit pandens iter ante eos, ut dicitur Michaeae 2,
13.
Respondeo dicendum, quod ascendere in caelum fuit congruum et ipsi
Christo, et nobis. Christo quidem, quoniam ei omne quod ad gloriam
pertinet, debebatur; unde cum caelum Empyreum sit locus congruus
gloriae, et aliquod quasi praemium accidentale, Christo etiam
debebatur ut ad locum illum ascenderet. Nobis autem congruum fuit
quantum ad tria. Primo ut nos quasi in corporalem possessionem
induceret caeli, quam nobis pretio sui sanguinis emerat. Secundo ut
spem nostram ad caelum erigeret: quia dum humanam conditionem sideribus
importavit, credentibus caelum posse patere monstravit, ut dicit
Augustinus. Tertio ut jam Christum non secundum carnem
cognoscentes, spiritualiter tantum ipsi conjungamur; et sic idonei
efficiamur ad accipienda dona spiritus sancti, secundum quod dictum
est, Eph. 4, 8: ascendit in altum, dedit dona hominibus.
Ad primum ergo dicendum, quod motus localis, ut dicit philosophus,
non mutat aliquid de eo quod est intra rem, sed solum est secundum id
quod est extra; unde motus localis non ponit exitum de potentia ad
actum aliquem intraneum rei, sed ad actum extrinsecum; et propter hoc
non ponitur per motum localem aliqua imperfectio per hoc quod desit
aliquid eorum quae debent inesse; sed ponit imperfectionem secundum
quid per hoc quod dum est in loco isto non est in alio. Similiter
dicendum est, quod ascensio Christi non fuit propter aliquam
indigentiam, qua indigeret ipse ex parte sua aliquid in seipso habere,
sed propter nostram indigentiam, et ut esset in loco sibi convenienti,
in quo nondum erat.
Ad secundum dicendum, quod ascendere et descendere possunt dici
proprie, et sic significant motum localem; unde non conveniunt
Christo secundum divinam naturam, sed secundum humanam, secundum quam
descendit ad Inferos et ascendit localiter ad caelos. Dicitur etiam
metaphorice descendisse secundum divinam naturam inquantum se exinanivit
formam servi accipiens, Philip. 2, et inquantum per novum effectum
fuit in terris, secundum quem ibi ante non fuerat: ascendisse autem
quantum ad notitiam aliorum. Similiter quantum ad humanam naturam
ascendit, secundum quod exaltatus est ad gloriam resurrectionis, et
notitiam populorum; descendit autem secundum passionis ignominiam.
Quod autem dicitur, nemo ascendit, nisi qui descendit, ad personam
referendum est, cui secundum naturam unam convenit descendere de
caelo, scilicet secundum divinam, inquantum sibi carnem in persona
copulavit; et secundum aliam, scilicet humanam, ascendere.
Ad tertium dicendum, quod Christo in ascensione non accrevit aliquod
gaudium neque quantum ad intensionem, neque quantum ad numerum eorum de
quibus gaudendum erat: quia perfectum gaudium de omnibus ab instanti
suae conceptionis habuit: sed accrevit sibi novus modus gaudendi: quia
de illo de quo prius gaudebat ut de futuro, tunc gaudebat ut de
praesenti.
Ad quartum dicendum, quod per passionem Christi omnia impedimenta
fuerunt a nobis amota et omnia bona data quantum ad meritum, quia
scilicet per passionem Christus nobis meruit praedicta; sed oportuit
ut per effectum in illa bona per eum induceremur, quasi in corporalem
possessionem eorum quae jam nobis emerat. Dona autem gloriae in tribus
consistunt. Primo in visione divina, quae est beatitudo animae; et
hoc per effectum contulit descendendo ad Inferos. Secundum est gloria
corporis; et hoc inchoavit in sua resurrectione. Tertium est locus
congruus; et hoc praestitit in sua ascensione. In Baptismo autem
caeli aperti sunt in signum quod per Baptismum, quem tunc inchoabat,
in quo passio ejus operatur, plenarie caeli aditus pateret nobis.
Ad quintum dicendum, quod corporalis praesentia Christi in duobus
poterat esse nociva. Primo quantum ad fidem: quia videntes eum in
forma in qua erat minor patre, non ita de facili crederent eum aequalem
patri, ut dicit Glossa super Joannem. Secundo quantum ad
dilectionem: quia eum non solum spiritualiter, sed etiam carnaliter
diligeremus conversantes cum ipso corporaliter; et hoc est de
imperfectione dilectionis.
|
|