|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non ascenderit
supra omnes caelos. Corpus enim Christi necessario est in loco. Sed
extra omnes caelos non est locus, secundum philosophum, 1 caeli et
mundi. Ergo supra omnes caelos ascendere non potuit.
2. Praeterea, duo corpora non possunt esse in eodem loco. Cum
igitur non possit fieri motus de extremo in extremum nisi per medium,
videtur quod supra omnes caelos ascendere non potuit nisi caelum
divideretur, quod est impossibile.
3. Praeterea, caelum Empyreum est locus spirituum. Sed diversorum
diversa sunt loca. Ergo nec corpus Christi nec aliud corpus caelum
Empyreum ascendit, quod est caelum ultimum.
1. Sed contra, Hebr. 7, 26: excelsior caelis factus.
Praeterea, Ephes. 4, 8: ascendens in altum; Glossa: loco et
dignitate.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non ascenderit ad dexteram patris.
Dextera enim vel sinistra sunt differentiae situs vel positionis. Sed
Deus, cum sit summe spiritualis, non habet situm. Ergo non habet
dexteram et sinistram.
2. Praeterea, metaphorice filius ipse dicitur dextera patris,
Psal.: manus tua confregit inimicum. Sed haec praepositio ad
denotat distinctionem, quia praepositiones transitivae sunt. Cum ergo
filius a seipso non distinguatur, videtur quod ei non conveniat ad
dexteram patris sedere.
3. Praeterea, Proverb. 3, 16, dicitur: in dextera ejus
longitudo dierum, et in sinistra illius divitiae et gloria. Sed
omnium bonorum patris Christus habet plenitudinem. Ergo non magis
debet dici sedere ad dexteram quam sinistram.
4. Praeterea, ipse dicitur esse in sinu patris, Joan. 1. Ergo
non est ad dexteram.
1. Sed contra, Heb. 1, 7: sedet ad dexteram majestatis in
excelsis.
2. Praeterea, in symbolo dicitur: ascendit ad caelos, sedet ad
dexteram Dei patris omnipotentis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non soli Christo conveniat ad dexteram
patris sedere. Ad Eph. 2, 6: consedere nos fecit in Christo in
caelestibus. Si ergo Christus sedet ad dexteram, et nos ad dexteram
sedere faciet.
2. Praeterea, Ephes. 1, 20: constituens illum ad dexteram,
Glossa: idest aeternam beatitudinem. Sed omnibus sanctis
communicatur aeterna beatitudo. Ergo omnibus sanctis convenit ad
dexteram sedere, et non soli Christo.
3. Praeterea, beatae virgini convenit esse in potioribus donis
Dei, quae est super omnes choros Angelorum exaltata; unde et in
Psal. 44, 10, a dextris stare dicitur: astitit regina a dextris
tuis. Ergo non soli Christo convenit sedere ad dexteram.
4. Praeterea, dextera patris est aequalitas patris. Sed spiritus
sanctus est aequalis patri, sicut filius. Ergo sibi convenit sedere
ad dexteram.
1. Sed contra, sedere ad dexteram convenit Christo secundum humanam
naturam et divinam. Sed in nullo alio invenitur natura divina et
humana simul. Ergo nulli alii convenit sicut Christo.
2. Praeterea, aequalitas est in filio, ut dicit Augustinus per
appropriationem. Sed dextera importat aequalitatem. Ergo videtur
quod sedere ad dexteram soli filio conveniat.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod terminus ascensionis
Christi est et locus et dignitas, non quam tunc de novo acceperit,
sed quae tunc innotuit. Secundum autem quod terminus est locus, sic
est exaltatus usque ad supremum locorum corporalium; non quod non
possit inde moveri, sed secundum congruentiam debetur sibi altissimus
locus etiam ubicumque sit; sed ad id quod sibi secundum congruentiam
debetur, tunc fuit actu exaltatus.
Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur ascendisse super caelos quia
extra caelum Empyreum sit, sed quia in altissimam partem caeli
Empyrei ascendit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis de natura corporis non sit quod
possit esse in eodem loco cum alio corpore, tamen potest hoc Deus
facere per miraculum; sicut etiam fecit corpus Christi de clauso
virginali utero exire, ut dicit Gregorius.
Ad tertium dicendum, quod quamvis natura corporalis sit citra naturam
spiritus, tamen natura corporis Christi transcendit omnes spiritus,
inquantum est divinitati unita, quae est major et dignior unio quam ea
quae est per fruitionem: et ideo altior locus debetur corpori Christi
quam etiam ipsis spiritibus creatis. Unde Glossa Hebr. 7, super
illud: excelsior caelis factus est, dicit: idest omni rationali
creatura.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod dextera est nobilior pars
corporis; unde qui alteri ad dexteram sedet, nobilissimo modo ei
conjungitur. Nobilissimus autem modus secundum quem aliquis patri
conjungitur, vel est nobilissimus simpliciter, et sic est esse
aequalem sibi, et hoc convenit filio secundum divinam naturam: vel est
nobilissimus quantum possibile est creaturae; et hoc est conjungi ei in
unione personae filii ejus; et sic sedere ad dexteram convenit Christo
secundum humanam naturam: significat enim sessio firmitatem illius
conjunctionis.
Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur proprie dextera, sed
metaphorice.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens quod filius dicatur
dextera et sedere ad dexteram secundum diversas similitudines: quia
metaphorice utrumque dicitur. Dextera enim dicitur secundum quod per
ipsum pater operatur: sed sedere ad dexteram dicitur ratione jam
dicta.
Ad tertium dicendum, quod quamvis sint Christi et majora et minora
bona patris, tamen ipse in majoribus est collocatus; et ideo dicitur
ad dexteram sedere.
Ad quartum dicendum, quod Christus inquantum exit a patre per
generationem, dicitur in sinu patris sedere, per quod significatur
generativa potentia; sed inquantum est aequalis patri, et ei
conregnat, dicitur sedere ad dexteram ejus.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nulli creaturae convenit esse
aequalem patri, neque conjungi filio ejus in unitate personae,
secundum quod dicitur Christus ad dexteram sedere; et ideo nulli
creaturae convenit.
Ad primum ergo dicendum, quod fecit nos consedere inquantum nos gloria
stabilivit, et judiciariam potestatem dedit; non autem sedere ad
dexteram. Vel dicendum, quod nos consedere fecit etiam ad dexteram,
sed non in nobis, sed in Christo, inquantum ipse est unius naturae
nobiscum, quam, prout est in Christo, ad dexteram patris
collocavit.
Ad secundum dicendum, quod non quaelibet beatitudo potest dici dextera
simpliciter, sed quae debetur illi naturae assumptae: vel si quaelibet
beatitudo dicatur dextera, hoc non erit secundum excellentissimum modum
possibilem creaturae, sed possibilem creaturae non unitae; et hoc est
secundum quid.
Ad tertium dicendum, quod quamvis beata virgo sit super Angelos
exaltata, non est tamen exaltata usque ad aequalitatem Dei, vel
unionem in persona: et ideo non dicitur sedere ad dexteram, sed astare
dextris, inquantum honor filii aliquo modo participative, non
plenarie, redundat in ipsam, inquantum dicitur mater Dei, sed non
Deus.
Ad quartum dicendum, quod spiritus sanctus potest dici sedere ad
dexteram patris, inquantum est aequalis patri secundum veritatem; sed
non appropriatur ei aequalitas, sed filio: et ideo nec sessio
dexterae.
|
|