Expositio textus

Fidei argumentum a philosophicis argumentis est liberum: quia per ea nec probari nec improbari potest. Et ipse forte ante mortem hoc etiam modo erat homo, et post resurrectionem fuit. Hoc dicit propter tertiam opinionem, quae nondum erat suo tempore damnata, quae dicebat, quod etiam ante mortem erat hoc modo homo. Quia una eademque unione, quantum ex parte ipsius assumentis, non quantum ex parte assumptorum. Ad quod dicimus. Hoc dicit, non quia praemissae locutiones sint simpliciter concedendae, sed ut ostendat quam causam veritatis habeant. Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo. Ergo alii homines in caelum non ascendunt. Dicendum, quod alii non propria virtute scandunt, quod est ascendere. Vel loquitur de caelo sanctae Trinitatis, ad quod ascendit ratione divinae naturae. Vel dicendum, quod loquitur secundum quod caput et membra sunt una persona. Haec de corrigia calceamenti dominici sufficiant, ne ossa regis Idumaeae consumantur usque in cinerem. Calceamentum est humanitas tegens pedem, scilicet verbum, quo quasi omnia portantur, Heb. 2. Corrigia ipsa est unio. Rex Idumaeae, Christus, qui communicavit carni et sanguini; Hebr. 2. Idumaea enim sanguinea interpretatur. Ossa ejus sunt fortiora et difficiliora ad intelligendum de mysteriis humanitatis ejus, quae non sunt igne curiosi studii usque ad minima inquirenda, quod est ossa in pulverem redigere; sed sunt silentio honoranda, quasi intellectum excedentia. Et sumitur de Amos 2.