|
Postquam determinavit Magister de his quae ad Christum pertinent,
quibus nos effective reparavit, hic incipit determinare de reparantibus
formaliter, quae sunt habitus gratuiti animam informantes. Dividitur
autem haec pars in duas; in prima determinat de ipsis habitibus
gratuitis; in secunda de praeceptis quibus ipsi habitus in suos actus
diriguntur, dist. 37, ibi: sed jam distributio Decalogi, quae in
duobus mandatis completur, consideranda est. Prima dividitur in duas
partes: in prima determinat de ipsis habitibus secundum se per
singula; in secunda determinat connexionem eorum ad invicem, 36
dist., ibi: solet etiam quaeri, utrum virtutes ita sint sibi
conjunctae, ut separatim non possint possideri. Prima in duas: in
prima determinat de habitibus virtutum; in secunda de donis, 34
distinct., ibi: nunc de septem donis spiritus sancti agendum est.
Prima dividitur in duas partes: in prima determinat de virtutibus
theologicis; in secunda de virtutibus cardinalibus, 33 dist.,
ibi: post praedicta, de quatuor virtutibus quae principales vel
cardinales vocantur, disserendum est. Prima dividitur in tres
partes: in prima determinat de fide; in secunda de spe, 26 dist.,
ibi: est autem spes virtus qua spiritualia et aeterna bona sperantur;
in tertia de caritate, 27 distinct., ibi: cum autem Christus
fidem et spem non habuerit, dilectionem tamen habuit. Prima in tres:
in prima determinat de fide secundum se; in secunda de fide per
comparationem ad ea quae creduntur, 24 dist.: hic quaeritur, si
fides tantum de non visis est, quomodo veritas apostolis ait: nunc
dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis? In tertia
de ipsa per comparationem ad eos qui credunt, 25 dist., ibi:
praedictis adjiciendum est de sufficientia fidei ad salutem. Circa
primum duo facit: primo continuat se ad praecedentia; secundo
prosequitur propositum, ibi: fides est virtus qua creduntur quae non
videntur. Et haec pars dividitur in duas partes, secundum quod duas
definitiones fidei ponit; secunda incipit ibi: notandum quoque est,
quod fides de non apparentibus tantum est. Circa primum tria facit:
primo definit fidem; secundo exponit definitionem quantum ad hanc
particulam, quae non videntur, ibi: quod tamen non de omnibus quae
non videntur, accipiendum est; quantum autem ad hanc particulam,
virtus, ibi: accipitur autem fides tribus modis; quantum vero ad hanc
particulam, qua creduntur, ibi: aliud est credere in Deum: tertio
manifestantur quaedam quae possunt esse dubia ex praedictis, quae duo
sunt; primum ibi: si vero quaeritur; secundum ibi: cumque diversis
modis dicatur fides, sciendum est tamen unam esse fidem. Notandum
quoque est. Hic ponit aliam definitionem fidei; et circa hoc tria
facit; primo venatur definitionem; secundo definit, ibi: ait enim
apostolus; tertio movet quamdam quaestionem circa praedictam
definitionem, ibi: si vero quaeritur. Hic est triplex quaestio:
prima de virtutibus in generali; secunda de fide communiter; tertia de
formatione et informitate fidei. Circa primum quaeruntur quinque; 1
de necessitate habituum; 2 quomodo habitus qui sunt in nobis
cognoscamus; 3 utrum virtutes sint habitus: 4 de divisione virtutum
in intellectuales, morales, et theologicas; 5 de numero virtutum
theologicarum.
|
|