|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitibus non indigeamus
in operibus humanis. Potentiae enim rationales, quae sunt hominis
inquantum homo, sunt nobiliores potentiis naturalibus. Sed potentiae
naturales non indigent habitibus ad suos actus producendos. Ergo nec
potentiae rationales humanae.
2. Praeterea, potentiae per se ordinantur ad actum proprium, et non
per accidens. Sed habitus sunt accidentia. Ergo non ordinantur ad
suos actus proprios mediantibus habitibus.
3. Praeterea, nihil est tam facile quam id quod in sola voluntate
consistit. Sed actus morales ad minus in sola voluntate consistunt.
Cum igitur habitus ponat facilitatem operationis, videtur quod saltem
ad dictos actus habitibus non indigeamus.
4. Praeterea, difficultas cooperatur ad meritum. Sed habitus
tollit difficultatem. Ergo ad actus illos quibus meremur, non sunt
dandi nobis habitus.
5. Praeterea, scientia quae est habitus, nihil aliud videtur esse
quam generatio specierum intelligibilium. Sed species non sunt in
parte affectiva, sed in intellectiva tantum. Ergo ad minus in parte
affectiva habitibus non indigemus.
1. Sed contra, Augustinus dicit in libro de bono conjugali:
habitus est quo quis agit cum tempus affuerit; et Commentator dicit in
3 de anima, quod habitus est quo quis agit cum voluerit: et quasi in
idem redit. Sed hoc valde necessarium est homini. Ergo indigemus
habitibus.
2. Praeterea, ad hoc quod bonum opus operemur, oportet quod in ipso
opere delectemur, quia nullus est justus, qui non gaudeat justa
operatione, ut dicit philosophus 1 Ethic. Sed delectationem in
opere facit habitus: quia signum oportet accipere habitus fientem in
opere delectationem, ut dicitur 2 Ethic. Ergo habitibus indigemus.
3. Praeterea, bonitas hominis in bonis operationibus consistit:
unde ex eis laudatur. Sed impossibile est semper agere, ut dicitur in
Lib. de Somn. et Vigil., nec sufficit ad laudem quod actus sit
tantum in potentia: quia quod est in potentia bonum, non est bonum
simpliciter, sed secundum quid. Ergo indigemus habitibus.
4. Praeterea, oportet quandoque ex impraemeditato bene agere. Sed
hoc non contingit nisi in eo qui habet habitum, sicut de forti dicit
philosophus in 3 Ethicor. Ergo indigemus habitibus.
Respondeo dicendum, quod in omnibus quae habent regulam et mensuram,
eorum bonitas et rectitudo consistit in conformitate ad suam regulam vel
mensuram; malitia autem, secundum quod ab ea discordant. Prima autem
mensura et regula omnium est divina sapientia; unde bonitas et
rectitudo sive virtus uniuscujusque consistit secundum quod attingit ad
hoc quod ex sapientia divina ordinatur, ut dicit Anselmus; et
similiter est etiam de aliis secundis regulis, quod in conformitate ad
ipsas bonitas et rectitudo regulatorum consistit. Sunt autem quaedam
potentiae limitatae ad determinatas actiones vel passiones; et secundum
quod illas implent, regulae suae conformantur, quia per divinam
sapientiam ad talia sunt ordinatae. Et quia naturae inclinatio semper
est ad unum, ideo tales potentiae ex ipsa natura potentiae rectitudinem
sufficienter habere possunt et bonitatem; malitia autem in eis
contingit ex defectu potentiae. Potentiae vero altiores et
universaliores, cujusmodi sunt potentiae rationales, non sunt
limitatae ad aliquid unum vel objectum vel modum operandi: quia
secundum diversa et diversimode rectitudinem habere possunt: et ideo ex
natura potentiae non potuerunt determinari ad rectum et bonum ipsarum;
sed oportet quod rectificentur, rectitudinem a sua regula recipientes.
Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo ut recipiatur per modum
passionis, sicut in hoc ipso quod regulata potentia a regulante
movetur. Sed quia in hoc quod aliquid patiatur et nihil ad actum
conferat, violentiae definitio consistit, ut patet in 3 Ethic.,
violentia autem et difficultatem et tristitiam habet, ut dicitur in 5
Metaph.; ideo praedicta receptio rectitudinis non sufficit ad
perfectam rectificationem potentiae regulatae. Oportet ergo ut alio
modo recipiatur, scilicet per modum qualitatis inhaerentis, ut
rectitudo regulae efficiatur forma potentiae regulatae: sic enim
faciliter et delectabiliter quod rectum est, operabitur sicut id quod
est conveniens suae formae: et haec quidem qualitas, sive forma, dum
adhuc est imperfecta, dispositio dicitur; cum autem jam consummata
est, et quasi in naturam versa, habitus nominatur, qui, ut ex 2
Ethic., et 5 Metaphys., accipitur, est secundum quem nos habemus
ad aliquid bene vel male. Et inde est quod in praedicamentis dicitur
dispositio facile mobilis, et habitus difficile mobilis: quia quod
naturale est non cito transmutatur. Inde est etiam quod habitus ad
unum inclinant, sicut et natura, ut dicitur 5 Ethic. Et propter
hoc, signum generati habitus est delectatio in opere facta, ut dicitur
in 2 Ethic., quia quod est naturae conveniens, delectabile est et
facile. Et propter hoc habitus a Commentatore in 3 de anima
definitur, quod est quo quis agit cum voluerit, quasi in promptu
habens quod operandum est. Et ideo habitus possessioni comparatur in
1 Ethic., secundum quam res possessa ad nutum habetur; operatio
vero usui. Patet ergo quod potentiae naturales, quia sunt ex seipsis
determinatae ad unum, habitibus non indigent. Similiter etiam nec
apprehensivae sensitivae, quia habent determinatum modum operandi, a
quo non deficiunt nisi per potentiae defectum. Similiter etiam nec
voluntas humana, secundum quod est naturaliter determinata ad ultimum
finem, et ad bonum, secundum quod est objectum ejus. Similiter etiam
nec intellectus agens, qui habet determinatam actionem, scilicet
facere intelligibilia in actu; sicut lux facere visibilia in actu.
Similiter etiam nec in ipso Deo est aliquis habitus, cum ipse sit
prima regula ab alio non regulata: unde essentialiter bonus est, et
non per participationem rectitudinis ab alio; nec malum in ipso
incidere potest. Sed intellectus possibilis qui de se est
indeterminatus, sicut materia prima, habitu indiget, quo participet
rectitudinem suae regulae: et naturali quantum ad ea quae ex naturali
lumine intellectus agentis, qui est ejus regula, statim
determinantur, sicut sunt principia prima; et acquisito, quantum ad
ea quae ex his principiis educi possunt; et infuso, quo participat
rectitudinem primae regulae in his quae intellectum agentem excedunt.
Similiter etiam in voluntate quantum ad illa ad quae ex natura non
determinatur, et in irascibili et in concupiscibili, indigemus
habitibus, secundum quod participant rectitudinem rationis, quae est
eorum regula, vel rectitudinem primae mensurae in his quae humanam
naturam excedunt, quantum ad habitus infusos. Et similiter in corpore
animato est habitus sanitatis, prout participat ab anima
dispositionem, qua potest suum opus recte perficere: quia oculus sanus
dicitur qui opus oculi recte perficere potest, ut dicitur 10 de
animalibus. Unde patet quod hujusmodi qualitates, quas habitus
dicimus, in rebus animatis inveniuntur, et praecipue in habentibus
electionem, ut dicitur in 5 Metaph.
Ad primum ergo dicendum, quod potentiae naturales sunt determinatae ex
seipsis ad unum, et ideo non indigent aliquibus habitibus
determinantibus: nec facit hoc dignitas, sed indignitas earum,
inquantum ad pauciora se extendunt.
Ad secundum dicendum, quod ad actum proprium per se rei potest res
ipsa ordinari mediante aliquo accidente, non quidem extraneo, sed quod
consequitur ex principiis rei: quia inter accidentia propinquius est
substantiae unum quam aliud, sicut qualitas quam actio; et ideo ignis
mediante calore calefacit. Et similiter erit in proposito, quia
virtutes conformantur principiis naturalibus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis producere talem actum sit in
potestate voluntatis, tamen non est in voluntate tantum, sed etiam in
inferioribus viribus, ex quibus potest accidere repugnantia et
difficultas; et ideo indigemus habitibus, quibus omnis difficultas
tollatur.
Ad quartum dicendum, quod sicut dicitur in 2 Metaph., difficultas
potest esse ex nobis, et ex rebus, et similiter facilitas. Facilitas
ergo quae est ex ratione actuum qui non sunt magni ponderis, diminuit,
quantum in se est, rationem meriti; sed facilitas quae est ex
promptitudine operantis, meritum non diminuit respectu praemii
essentialis, sed auget: quia quanto majori caritate facit, tanto
facilius tolerat, et magis meretur. Et similiter quanto delectabilius
operatur propter habitum virtutis, tanto actus ejus est delectabilior,
et magis meritorius.
Ad quintum dicendum, quod perfectiones proportionantur suis
perfectibilibus; quia proprius actus est in propria potentia, ut
dicitur 2 de anima; et ideo non oportet quod habitus cognitivae et
affectivae partis sint unius modi, sicut nec ipsae potentiae quae eis
perficiuntur.
|
|