|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habitus in nobis
existens cognosci non possit. Inter alios enim habitus praecipuus est
caritas. Sed habens caritatem nescit se habere eam: quia nemo scit,
an amore vel odio dignus sit, ut dicitur Eccle. 9, 1. Ergo nec
alios habitus potest quis cognoscere.
2. Praeterea, magis sunt spirituales habitus virtutum quam etiam
Angeli: quia ipsi per habitus virtutum spirituales efficiuntur. Sed
Angelos in via cognoscere non possumus quantum ad eorum essentiam.
Ergo nec habitus virtutum.
3. Si dicatur, quod habitus cognoscuntur per hoc quod sunt
praesentes in anima, non autem Angeli: contra; per essentiam suam
praesentialiter non sunt in intellectu, sed in affectu, habitus
virtutum. Sed affectus non est cognoscere. Ergo hujusmodi habitus
cognosci non possunt per praesentiam.
4. Praeterea, multi sunt qui habent virtutes, et de eis nihil
cognoscunt: nesciunt enim quid sit virtus. Quidam etiam non habentes
virtutem sciunt multa de eis. Ergo non cognoscuntur per sui
praesentiam.
5. Si dicatur, quod cognoscuntur per hoc quod habent sui
similitudinem in intellectu: contra; similitudo quae est in
intellectu, fundatur in similitudine quae est in imaginatione vel
sensu: quia nequaquam sine phantasmate intelligit anima, ut dicitur in
5 de anima. Sed hujusmodi habitus non habent similitudinem in
imaginatione vel sensu. Ergo non possunt cognosci per suam
similitudinem.
6. Praeterea, similitudines rerum sunt magis spirituales quam res a
quibus abstrahuntur. Sed ea quae sunt in intellectu, non sunt magis
spiritualia quam ea quae sunt in affectu. Ergo ab habitibus
existentibus in affectu non abstrahit intellectus similitudines, ut per
eas cognoscat; et sic habitus illos nullo modo cognoscit.
1. Sed contra Augustinus dicit in littera, quod fidem ipsam quisque
videt esse in corde suo, si credit. Ergo eadem ratione et alios
habitus.
2. Praeterea, philosophus dicit in Lib. 2 Posterior., quod
inconveniens est nos habere habitus principiorum, et nos latere. Ergo
eadem ratione et alios habitus.
3. Praeterea, omne illud cujus est accipere signum, est
cognoscibile. Sed habituum est accipere signum fientem in opere
delectationem, ut dicitur in 2 Ethic. Ergo habitus cognosci
possunt.
Respondeo dicendum, quod aliqua res potest cognosci dupliciter. Uno
modo secundum id quod est; alio modo quantum ad ea quae ipsam
consequuntur. Cognitio autem de re secundum id quod est, potest
dupliciter haberi; scilicet dum cognoscitur quid est, et an est.
Quid autem res est, cognoscitur, dum ipsius quidditas
comprehenditur: quam quidem non comprehendit sensus, sed solum
accidentia sensibilia; nec imaginatio, sed solum imagines corporum;
sed est proprium objectum intellectus, ut dicitur in 3 de anima; et
ideo Augustinus dicit, quod intellectus cognoscit res per essentiam
suam, quia objectum ejus est ipsa essentia rei. Essentiam autem
alicujus rei, intellectus noster tripliciter comprehendit. Uno modo
comprehendit essentias rerum quae cadunt in sensu, abstrahendo ab
omnibus individuantibus, sub quibus cadebat in sensu et in
imaginatione; et sic remanebit pura essentia rei, puta hominis, quae
consistit in his quae sunt hominis inquantum est homo. Alio modo
essentias rerum quas non videmus, cognoscimus per causas vel effectus
eis proportionatos, cadentes in sensu. Si autem effectus non fuerint
proportionati causae, non facient causam cognoscere quid est, sed quia
est tantum, sicut patet de Deo. Tertio modo cognoscit essentias
artificialium nunquam visorum, investigando ex proportione finis ea
quae exiguntur ad illud artificiatum. Similiter an res sit,
tripliciter cognoscit. Uno modo quia cadit sub sensu. Alio modo ex
causis et effectibus rerum cadentibus sub sensu, sicut ignem ex fumo
perpendimus. Tertio modo cognoscit aliquid in seipso esse ex
inclinatione quam habet ad aliquos actus: quam quidem inclinationem
cognoscit ex hoc quod super actus suos reflectitur, dum cognoscit se
operari. Loquendo autem de cognitione habituum, qua cognoscuntur quid
sint, eorum cognitio ex duobus ultimis modis commiscetur: quia habitus
ipsos per actus cognoscimus, sicut causam per effectum. Et quia nos
sumus causa actuum, ideo actus cognoscimus per actum rationis
investigantis quid sit necessarium in actu illo ex proportione objecti
boni et finis, sicut dictum est de artificialibus. Similiter cognitio
qua cognoscitur an habitus sint, ex duobus ultimis modis est: quia
enim cognoscere quid est, est principium ad sciendum quia est; ideo
aliquis praedicto modo cognoscendo quid sit aliquis habitus, ex hoc
quod videt talem actum exire qualis requiritur ad illum habitum,
cognoscit quod ille habitus est in aliquo, etiam si ipse illum habitum
non habeat; sed ille qui habet habitum, praeter hunc modum, tertio
modo cognoscit se habere habitum, inquantum percipit inclinationem sui
ad actum, secundum quam se habet aliqualiter ad actum illum. Et hoc
quidem cognoscit homo per modum reflexionis, inquantum scilicet
cognoscit se operari quae operatur. Et ideo dicit Augustinus, quod
hujusmodi habitus cognoscuntur per suam potentiam quantum ad hunc
modum. Ea vero quae consequuntur ad habitus, idest proprietates et
accidentia ipsorum, cognoscuntur partim ex cognitione naturae
habituum, secundum quod cognitio quid est, est principium ad
cognoscendum quia est; partim vero ex eorum actibus, secundum quod
conditiones causarum in effectibus repraesentantur.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas bene potest cognosci quid est ex
hoc quod homo scit quid requiritur ad actum caritatis ratione instructa
auctoritate et fide; sed an sit caritas, non potest certitudinaliter
cognosci neque ab habente, neque ab alio: quia cum ad actum caritatis
requiratur aliquid per quod sit meritorius vitae aeternae; an hoc sit
in actu, videri non potest pro certo; sed ex aliquibus signis et de se
et de alio potest aliquis conjecturare quod caritatem habeat.
Ad secundum dicendum, quod Angelorum essentiam non comprehendimus
nunc, quia cognoscimus eos per actum nostri intellectus, qui non est
proportionatus actui intellectus ipsorum, cum multo altiori modo
cognoscant; sed actus nostri sunt proportionati habitibus ex quibus
educuntur.
Ad tertium dicendum, quod animam reflecti per cognitionem supra
seipsam, vel supra ea quae ipsius sunt, contingit dupliciter. Uno
modo secundum quod potentia cognoscitiva cognoscit naturam sui, vel
eorum quae in ipsa sunt; et hoc est tantum intellectus cujus est
quidditates rerum cognoscere. Intellectus autem, ut dicitur in 3 de
anima, sicut alia, cognoscit seipsum, quia scilicet per speciem non
quidem sui, sed objecti, quae est forma ejus; ex qua cognoscit actus
sui naturam, et ex natura actus naturam potentiae cognoscentis, et ex
natura potentiae naturam essentiae, et per consequens aliarum
potentiarum: non quod habeat de omnibus his diversas similitudines,
sed quia in objecto suo non solum cognoscit rationem veri, secundum
quam est ejus objectum, sed omnem rationem quae est in eo, unde et
rationem boni: et ideo consequenter per illam eamdem speciem cognoscit
actum voluntatis et naturam voluntatis, et similiter etiam alias
potentias animae et actus earum. Alio modo anima reflectitur super
actus suos cognoscendo illos actus esse. Hoc autem non potest esse ita
quod aliqua potentia utens organo corporali reflectatur super proprium
actum, quia oportet quod instrumentum quo cognoscit se cognoscere,
caderet medium inter ipsam potentiam et instrumentum quo primo
cognoscebat. Sed una potentia utens organo corporali potest cognoscere
actum alterius potentiae, inquantum impressio inferioris potentiae
redundat in superiorem, sicut sensu communi cognoscimus visum videre.
Intellectus autem cum sit potentia non utens organo corporali, potest
cognoscere actum suum, secundum quod patitur quodammodo ab objecto, et
informatur per speciem objecti: sed actum voluntatis percipit per
redundantiam motus voluntatis in intellectu ex hoc quod colligantur in
una essentia animae, et secundum quod voluntas quodammodo movet
intellectum, dum intelligo, quia volo; et intellectus voluntatem,
dum volo aliquid, quia intelligo illud esse bonum. Et ita in hoc quod
cognoscit intellectus actum voluntatis, potest cognoscere habitum in
voluntate existentem.
Ad quartum dicendum, quod illi qui non habent virtutem, habent apud
se aliqua principia ex quibus possunt cognoscere naturam virtutum modo
praedicto, et esse virtutes non in se, sed in aliis, dum vident
aliquos operari tales actus quales sunt virtutum, et eo modo quo debent
virtuosi operari.
Ad quintum dicendum, quod, sicut dictum est, tota cognitio qua
cognoscit intellectus ea quae sunt in anima, fundatur super hoc quod
cognoscit objectum suum, quod habet phantasma sibi correspondens: non
enim oportet quod solum in phantasmatibus cognitio stet; sed quod ex
phantasmatibus sua cognitio oriatur, et quod imaginationem in aliquibus
relinquat.
Ad sextum dicendum, quod non cognoscit voluntatem et ea quae ad ipsam
pertinent, per aliquam similitudinem ab eis abstractam, sed solum per
similitudinem objecti sui, ut dictum est.
|
|