|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtutes non sint
habitus, sed potentiae. Nulla enim res habet esse per habitum, sed
per potentiam naturalem. Sed omnes res habent virtutem essendi vel
semper, vel determinato tempore, ut dicitur in 1 Cael. et Mun.
Ergo virtus non est habitus.
2. Praeterea, eadem est proportio potentiarum animae ad suos actus,
et potentiarum naturalium ad suos: quia utrobique potentia est
principium actus. Sed ipsae potentiae naturales virtutes dicuntur.
Ergo et virtutes sunt ipsae potentiae.
3. Praeterea, nomen virtutis a vi sumitur. Sed potentiae animae
dicuntur vires. Ergo ipsaemet sunt virtutes.
1. Sed contra, ex virtutibus laudamur, non tamen ex potentiis; non
enim laudatur quis quod potest ab ira abstinere, sed quod moderate
abstineat. Ergo virtutes non sunt potentiae.
2. Praeterea, potentiae sunt a natura, et omnibus communes; quod
de virtutibus non contingit. Ergo, et cetera.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod virtutes sint passiones. Medium enim et
extrema sunt unjus generis. Sed quaedam virtutes sunt medium in
passionibus, ut in 2 Ethic. dicitur. Ergo ad minus illae sunt
passiones.
2. Praeterea, laudabile est proprietas virtutis. Sed quaedam
passiones sunt laudabiles, sicut verecundia, poenitentia et
hujusmodi. Ergo ad minus aliquae passiones sunt virtutes.
3. Praeterea, contraria sunt in eodem genere. Sed quaedam
passiones, sicut primi motus, sunt peccata. Ergo et aliquae
passiones sunt virtutes.
1. Sed contra, in omnibus virtutibus requiritur voluntarium, cujus
principium est in nobis, ut dicitur in 3 Ethic. Sed principium
passionum non est in nobis. Ergo virtutes non sunt passiones. Sed
secundum virtutes dicimur boni, non autem secundum passiones: non enim
qui irascitur, sed qui recte irascitur, laudatur. Ergo et cetera.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod virtutes non sint habitus, sed actus.
Solis enim virtutibus meremur. Sed non meremur nisi actibus: non
enim optimi et fortissimi coronantur, sed agonizantes qui vincunt, ut
dicitur in 1 Ethicor. Ergo virtutes sunt actus.
2. Praeterea, virtus est ultimum potentiae, ut dicitur in 1
Cael. et Mund. Sed ultima perfectio potentiae est actus. Ergo
virtus est actus.
3. Praeterea, sicut non laudamur ex hoc quod sumus potentes irasci
vel non irasci; ita nec ex hoc solo quod sumus ad hoc habiles vel ad
illud. Sed ex dicta ratione philosophus probat in 2 Ethic., quod
potentiae non sunt virtutes. Ergo neque habitus virtutes dici possunt
eadem ratione; et sic relinquitur quod sint actus.
1. Sed contra est quod dicit philosophus in 2 Ethic., quod virtus
est habitus voluntarius.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod virtutes in nobis solus Deus
operatur. Sed nostrorum actuum etiam nos causa sumus. Ergo virtutes
non sunt actus.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod nomen virtutis,
secundum sui primam impositionem, videtur in quamdam violentiam
sonare; unde in 3 caeli et Mund. dicitur, quod motus accidentalis,
idest violentus, est qui est a virtute, idest a violentia, non cum
auxilio naturae. Sed quia non potest aliquid alteri violentiam inferre
nisi per potentiam perfectam, secundum quam agat et non patiatur; inde
tractum est nomen virtutis ad significandum omnem potentiam perfectam,
sive qua potest aliquid in seipso subsistere, sive qua potest operari:
et sic dicitur in 1 Cael. et Mund. quod virtus est ultimum
potentiae: quia perfectio potentiae mensuratur ex ultimo et maximo quod
quis potest. Et quia malum in actu contingit ex defectu potentiae
agentis, ideo ad perfectionem potentiae exigitur quod bene operetur in
suo genere: et propter hoc in 2 Ethic. dicitur, quod virtus est
quae bonum facit habentem, et opus ejus bonum reddit; et in 6
Physicor. dicitur quod virtus est dispositio perfecti ad optimum,
eorum scilicet ad quae potentia se extendit. Et quia de virtutibus
humanis loquimur; ideo virtus humana erit quae perficiet humanam
potentiam ad actum bonum et optimum. Cum autem homo ex hoc sit homo
quod habet rationem et intellectum, illae potentiae humanae sunt quae
aliqualiter rationales sunt, vel per essentiam, sicut quae sunt in
parte intellectiva, vel per participationem, sicut quae sunt in parte
sensitiva rationi obedientes. Hae autem potentiae, ut prius dictum
est, ex natura potentiae non possunt esse determinatae ad actus bonos,
nec perfecte determinantur nisi per habitus: unde virtutes humanae, de
quibus loquimur, non sunt potentiae, sed habitus.
Ad primum ergo dicendum, quod potentia naturalis qua quis potest
esse, determinata est ad unum, scilicet ad esse: ideo ipsius
perfectio secundum ipsam naturam potentiae esse potest; et ideo ipsa
potentia virtus dicitur. Et similiter dicendum est de aliis potentiis
naturalibus. Secus autem est de potentiis rationalibus, quae ad
plurima se extendunt.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod vis accipitur pro omni eo quod est
principium operationis perfectae, quod importat nomen virtutis: unde
potentiae animae magis possunt dici vires quam virtutes, et illae
praecipue quae habent ordinem ad actus qui exercentur per corporalia
instrumenta.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ratio passionis contrariatur
rationi virtutis: quia virtus in perfectionem potentiae sonat, ut
dictum est. Omnis autem passio contingit ex hoc quod passum vincitur
ab agente, et trahitur ad terminos ejus: unde passio virtus dici non
potest. Sed in hoc perfectio potentiae consistit quod non permittit se
trahi ad aliud nisi secundum quod ei congruit: unde virtutis est
potentiam continere, ne per passiones immoderate distrahatur: et ideo
virtus non est passio, sed passionum ordinatrix.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus dicitur medium in passionibus
active, inquantum passiones ad medium reducit: unde non oportet quod
sit in genere passionum.
Ad secundum dicendum, quod laudabile non solum debetur ei quod habet
plenam rationem virtutis, sed etiam ei quod participat aliquid
virtutis; sicut laudantur actus virtutem praecedentes, si sint
ordinati: et hoc modo verecundia, misericordia, et hujusmodi
passiones, laudantur, inquantum ex bona voluntate consequuntur, quae
turpia vitat, et aliorum mala quasi sua reputat. Bona autem voluntas
est eorum quae ad virtutem exiguntur.
Ad tertium dicendum, quod peccatum sonat in defectum potentiae
operantis: unde passio magis potest esse peccatum quam virtus: nec
tamen plenam rationem peccati habere potest, inquantum non ex electione
procedit: unde primi motus non sunt peccata mortalia, quae directe
virtutibus opponuntur, sed venialia; non tamen ut habitus, sed ut
actus.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod virtus proprie loquendo includit
respectum ad aliquid cujus principium sit, sicut currendi, vel
essendi. Et quia actus, inquantum hujusmodi, cum sit ultimum, non
ordinatur ad aliquid sicut effectus; ideo actus virtus dici non
potest, nisi eo modo loquendi, quo habitus per actus nominantur,
sicut causae per effectus: et de hoc in 2 Lib., dist. 27,
quaest. 1, art. 1, plenius dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod meremur et habitibus et actibus; sed
actibus quasi instrumentis merendi, quia merita essentialiter sunt
actus: habitibus autem quasi principiis meritorum; et sic virtutibus
mereri dicimur.
Ad secundum dicendum, quod virtus dicitur ultimum potentiae in eodem
genere, quod est genus principii respectu ejus cujus dicitur potentia
vel virtus; sed actus est ultimum extra genus illud: et ideo non
oportet quod actus sit virtus.
Ad tertium dicendum, quod habitus sunt determinati ad actus
laudabiles, potentiae autem non, sed sunt contrariorum, ut dicitur in
5 Ethic.; et ideo non est eadem ratio de potentiis et habitibus.
|
|