|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sint plures virtutes
theologicae quam tres. Quia virtus theologica, ut dictum est, habet
Deum pro objecto. Sed timor Dei habet Deum pro objecto. Ergo est
virtus theologica.
2. Praeterea, sapientia est de divinis, scientia autem de
creaturis. Ergo sapientia etiam est virtus theologica.
3. Praeterea, latria colit Deum. Sed colere Deum habet Deum pro
objecto. Ergo latria est virtus theologica.
4. Praeterea, fides habet Deum pro objecto, inquantum est prima
veritas; spes vero, inquantum est summa largitas vel majestas;
caritas autem, inquantum est summa bonitas. Cum ergo sint plura
attributa in Deo, videtur quod sint etiam plures virtutes
theologicae.
5. Sed contra, videtur quod sint tantum duae. Quia ad operationem
finis non praeexigitur nisi cognitio finis, quod facit fides; et
desiderium finis, quod facit caritas. Ergo videtur quod sint tantum
duae virtutes theologicae.
6. Item, videtur quod sola una. Quia sola caritas Deum attingit.
Sed omnis virtus attingit suum objectum. Ergo sola caritas habet
Deum pro objecto, et ita sola debet dici virtus theologica.
1. Item, videtur quod tres; per hoc quod dicitur 1 Corinth.
13, 13: nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec.
2. Praeterea, per virtutes theologicas conformamur Trinitati.
Ergo debent esse tres.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, virtutes theologicae
faciunt in nobis inclinationem in finem, scilicet in Deum. In omni
autem agente propter finem, quod agit per voluntatem, duo
praeexiguntur quae circa finem habet, antequam ad finem operetur;
scilicet cognitio finis, et intentio perveniendi ad finem. Ad hoc
autem quod finem intendat, duo requiruntur; scilicet possibilitas
finis, quia nihil movetur ad impossibile; et bonitas ejus, quia
intentio non est nisi boni; et ideo requiritur fides, quae facit finem
cognitum, et spes, secundum quam inest fiducia de consecutione finis
ultimi, quasi de re possibili sibi; et caritas, per quam finis
reputatur bonum ipsi intendenti, inquantum facit quod homo afficiatur
ad finem; alias nunquam tenderet in ipsum.
Ad primum ergo dicendum, quod timor non dicit motum in Deum, sed
magis fugam ab ipso, inquantum homo ex ipsius majestatis consideratione
per reverentiam resilit in propriam parvitatem: et ideo non dicit
aliquid quod praeexigatur ad motum in finem.
Ad secundum dicendum, quod sapientia est de divinis in statu viae per
rationem creaturarum ex quibus creatorem cognoscimus; unde non est
circa Deum secundum id quod in seipso est ut finis supra posse naturae
elevatus, sicut fides.
Ad tertium dicendum, quod latria non habet Deum pro objecto, sed id
quod Deo exhibet tamquam debitum Deo: Deum autem habet pro fine
proximo; unde non est virtus theologica, sed cardinalis.
Ad quartum dicendum, quod virtutes theologicae non distinguuntur penes
attributa divina, sed penes ea quae exiguntur in eo qui operatur
propter finem, antequam propter finem operetur.
Ad quintum dicendum, quod cognitio et affectio finis non sufficiunt ad
hoc quod homo incipiat operari propter finem, nisi habeat fiduciam de
consecutione finis: quia alias nunquam inciperet operari; et praecipue
quando finis est elevatus supra naturam operantis.
Ad sextum dicendum, quod caritas conjungit quodammodo realiter Deo,
et sic attingit ipsum realiter; quod non facit fides et spes. Nec hoc
requiritur ad operationem quae est circa Deum, sed quod operans
uniatur ei quasi objecto operationis, sicut visus visibili etiam
distanti.
|
|