|
Ostenso quid filius Dei in humana natura, et quo ordine assumpserit,
hic ostendit quale sit quod assumptum est; et dividitur in duas
partes: in prima parte determinat veritatem; in secunda movet quasdam
dubitationes circa veritatem determinatam, ibi: cum autem illa caro,
cujus excellentia verbis explicari non valet, antequam esset verbo
unita, obnoxia fuerit peccato in Maria, et in aliis a quibus
propagatione traducta est, non immerito videri potest in Abraham
peccato subjacuisse. Prima dividitur in duas partes: in prima
determinat conditionem carnis assumptae, quae fuit in ea per
operationem spiritus sancti; in secunda determinat conditionem matris
de qua assumpta est, ibi: Mariam quoque totam spiritus sanctus in eam
superveniens purgavit. Circa primum duo facit: primo movet
quaestionem; secundo determinat eam, ibi: sane dici potest. Mariam
quoque totam spiritus sanctus (...) purgavit. Hic ostendit
conditionem matris; et circa hoc tria facit: primo determinat
conditionem ejus ante conceptionem carnis assumptae; secundo
conditionem ipsius in ipsa conceptione, ibi: potentiam quoque
generandi absque viri semine virgini praeparavit; tertio conditionem
ejus post conceptionem, ibi: quod autem sacra virgo ex tunc ab omni
peccato immunis extiterit, Augustinus evidenter ostendit. Circa
secundum duo facit: primo determinat quid collatum fuerit beatae
virgini in conceptione salvatoris; secundo ex dictis quamdam
conclusionem elicit, ibi: ex his perspicuum fit quod ante diximus.
Hic est triplex quaestio: prima de sanctificatione beatae virginis.
Secunda de potentia generativa qua salvatorem concepit. Tertia de
Annuntiatione quae per Angelum facta est. De conditione enim carnis
assumptae in sequenti parte distinctionis quaeretur. Circa primum
quaeruntur duo: 1 de tempore sanctificationis; 2 de effectu ipsius.
De sanctificatione enim aliorum quaestio pertinet ad quartum librum
dist. 6.
|
|