|
1. Ad primum sic proceditur. Apostolus Hebr. 11, 1, dicit,
quod fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non
apparentium; et videtur quod inconvenienter definiat fidem. Nullus
enim habitus est substantia. Fides est habitus. Ergo non est
substantia.
2. Praeterea, definitio debet dari ex prioribus, et ex his quae per
se sunt. Sed objectum per se fidei non est res speranda, sed res
credenda, et spes est posterior fide. Ergo debuit dicere, rerum
credendarum, non, sperandarum.
3. Praeterea, sicut ad fidem sequitur spes, ita et caritas: quia
caritas est magis propinqua fini quam spes. Ergo debuit dicere, quod
est substantia diligendarum rerum magis quam sperandarum.
4. Praeterea, fides est de his quae sunt supra rationem. Sed
argumentum est actus rationis. Ergo fides non est argumentum.
5. Praeterea, idem non debet poni in diversis generibus. Sed
argumentum est aliud genus quam substantia. Ergo male definit per
utrumque.
6. Praeterea, ea quae sunt vera et non apparentia, sunt dubia.
Sed non apparentia possunt esse vera ignota. Ergo cum fides sit
cognitio quaedam, videtur quod magis debuit dicere, dubiorum, quam,
non apparentium.
7. Praeterea, cognitio praecedit affectionem. Sed hoc quod dicit,
argumentum non apparentium, pertinet ad cognitionem; quod autem
dicit, substantia rerum sperandarum, pertinet ad affectionem. Ergo
male ordinavit partes definitionis.
8. Praeterea, unius rei est una definitio sicut unum esse. Sed de
fide dantur multae aliae definitiones. Ergo haec non videtur esse
sufficiens.
Respondeo dicendum, quod dicta assignatio apostoli est recta et
propria definitio fidei quantum ad ea quae exiguntur ad definitionem,
quamvis non quantum ad modum definitionis, quam auctores, et etiam
philosophi, neglexerunt, sicut etiam et formam syllogismi
praetermittunt ponentes ea ex quibus syllogismus formari potest.
Habitus autem quilibet per actum cognoscitur, et actus ex objecto
specificatur, et ex fine bonitatem habet; et ideo apostolus definit
fidem per duo, scilicet per comparationem ad objectum, quod est res
non apparens, scilicet secundum naturalem cognitionem; et per
comparationem ad finem, in hoc quod dicit: substantia rerum
sperandarum. Quamvis enim idem sit objectum et finis fidei, non tamen
secundum eamdem rationem: est enim Deus objectum ejus, inquantum est
prima veritas supra posse naturale intellectus nostri elevata; et sic
dicitur non apparens; est vero finis ejus, secundum quod est
quodammodo bonum sua altitudine facultatem humanam excedens, sed sua
liberalitate seipsum communicabilem praebens; et hoc dicitur res
speranda.
Ad primum ergo dicendum, quod fides dicitur substantia, non quia sit
in genere substantiae, sed quia quamdam proprietatem habet
substantiae: sicut enim substantia est fundamentum et basis omnium
aliorum entium, ita fides est fundamentum totius spiritualis
aedificii. Et per hunc modum dicitur etiam quod lux est hypostasis
coloris, quia in natura lucis omnes colores fundantur.
Ad secundum dicendum, quod in hoc quod dicit, rerum sperandarum, non
intendit ponere objectum fidei, sed finem. Finis autem fidei ultimus
quamvis sit ipsa veritas, cujus visio pro fide redditur, non tamen
verum dicit rationem finis. Sed cum spes designet quemdam motum
tendentis in finem, res speranda importat terminum illius motus, et
ita importat rationem finis. Finis autem quantum ad intentionem prius
est in omnibus habitibus qui ad voluntatem pertinent, quamvis sit
posterius in adeptione.
Ad tertium dicendum, quod amor est communiter et rei jam adeptae et
rei adipiscendae; spes autem est tantum rei adipiscendae: quia illud
quod videt quis, quid sperat? Roman. 8, 24. Unde cum fides sit
de non visis, res speranda importat relationem ad finem proprium,
secundum statum in quo est fides, non autem res diligenda; et ideo
magis dicit, rerum sperandarum quam, diligendarum: quia definitio ex
propriis debet dari.
Ad quartum dicendum, quod argumentum proprie dicitur processus
rationis de notis ad ignota manifestanda, secundum quod dicit
Boetius, quod est ratio rei dubiae faciens fidem. Et quia tota vis
argumenti consistit in medio termino, ex quo ad ignotorum probationem
proceditur; ideo dicitur ipsum medium argumentum, sive sit signum,
sive causa, sive effectus. Et quia in medio termino, vel in
principio ex quo argumentando proceditur, continetur virtute totus
processus argumentationis; ideo tractum est nomen argumenti ad hoc quod
quaelibet brevis praelibatio futurae narrationis dicatur argumentum,
sicut in epistolis Pauli singulis praemittuntur argumenta. Et quia
principium vel medium dicitur argumentum inquantum habet virtutem
manifestandi conclusionem, et haec virtus inest ei ex lumine
intellectus agentis, cujus est instrumentum, quia omnia quae
arguuntur, a lumine manifestantur, ut dicitur Ephes. 5; ideo ipsum
lumen quo manifestantur principia, sicut principiis manifestantur
conclusiones, potest dici argumentum ipsorum principiorum. Et his
tribus ultimis modis potest dici fides argumentum. Primo inquantum
ipsa fides est manifestativa alterius, sive inquantum unus articulus
manifestat alium, sicut resurrectio Christi resurrectionem futuram;
sive inquantum ex ipsis articulis quaedam alia in theologia
syllogizantur; sive inquantum fides unius hominis confirmat fidem
alterius. Secundo potest dici argumentum, inquantum est praelibatio
futurae visionis, in qua veritas plenarie cognoscitur. Tertio
inquantum lumen infusum, quod est habitus fidei, manifestat
articulos, sicut lumen intellectus agentis manifestat principia
naturaliter nota. Sed esse argumentum secundum primum modum accidit
fidei; et ideo in definitione fidei ponitur argumentum secundum alterum
duorum modorum ultimorum.
Ad quintum dicendum, quod argumentum et substantia non ponuntur in
definitione fidei sicut genera, sed quasi actus, sicut consuetum est
quod habitus definiuntur per actus, quia ex eis cognoscuntur; et
illorum actuum unus importat comparationem fidei ab objectum, alius
comparationem ejus ad finem ultimum, ut dictum est.
Ad sextum dicendum, quod dubietas tollit firmitatem adhaesionis, quod
non tollit hoc quod dicitur non apparens; sed tollit tantum visionem
rei creditae; et ideo non potuit dici, dubiorum, quia fides habet
firmam adhaesionem; sed dicitur, non apparentium, quia non habet
plenam visionem.
Ad septimum dicendum, quod cognitio fidei ex voluntate procedit: quia
nullus credit nisi volens; et ideo non est mirum, si in definitione
fidei ea quae ad affectionem pertinent, his quae pertinent ad
cognitionem, praeponuntur.
Ad octavum dicendum, quod si definitio de re aliqua daretur quae
complete comprehenderet omnia principia rei, non esset unius rei nisi
una definitio. Sed quia in quibusdam definitionibus ponuntur quaedam
principia sine aliis, ideo contingit variari definitiones de una et
eadem re. Definitio autem fidei data ab apostolo comprehendit omnia
principia fidei, ex quibus habitus consueverunt definiri, scilicet
finem, objectum, et actum; ex quibus etiam intelligitur genus et
subjectum: quia ex actu cognoscitur quae potentia sit subjectum fidei;
et iterum ex actu cognoscitur habitus, quod est genus fidei remotum;
et ex fine cognoscitur virtus, quod est genus proximum. Et hoc etiam
ponit Damascenus dicens, quod fides est rerum quae sperantur,
hypostasis, rerum quae non videntur, redargutio; et addit quoddam
accidens fidei, scilicet certitudinem, subdens: injudicabilis
species, et certa, et quae comprehendi non potest, eorum quae a Deo
nobis annuntiata sunt, et petitionum nostrarum fruitionis, idest
adimpletionis. Facit enim fides certitudinem et de credendis,
secundum quod est argumentum, et de adipiscendis, secundum quod est
substantia rerum sperandarum. Dionysius autem in libro de Divin.
Nom., definit fidem dicens: fides est manens credentium collocatio,
quae justos collocat in virtute, et hoc est idem quod apostolus dicit:
substantia rerum sperandarum. Augustinus autem dicit, quod fides est
virtus qua creduntur quae non videntur; et hoc est idem quod dicit
apostolus: argumentum non apparentium; et in idem redit quod
Damascenus dicit, quod fides est non inquisitivus consensus: quia per
hoc quod dicit, non inquisitivus, ostendit quod ea quae fidei sunt,
non sunt pervia rationi inquirenti. Hugo autem de sancto Victore
definit fidem per aliquod ejus accidens, scilicet certitudinem,
dicens, quod fides est certitudo quaedam animi de absentibus supra
opinionem et infra scientiam constituta. Et hoc etiam accidens fidei
potest haberi ex definitione apostoli ex hoc quod fides est argumentum
non apparentium: argumentum enim importat certitudinem; unde ponit
scientiam supra opinionem: non apparentium vero importat absentiam
cognoscibilis, per quod ponitur fides sub scientia. Unde patet quod
definitio apostoli includit omnes alias definitiones de fide datas.
|
|