|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides nullo modo sit
virtus. Nulla enim virtus praeter intellectualem habet verum pro
objecto, nec est habitus cognitivus, sed operativus. Sed fides est
habitus cognitivus, et habet verum pro objecto. Ergo cum non sit
virtus intellectualis, videtur quod nullo modo possit dici virtus.
2. Praeterea, credere videtur univoce dici, secundum quod dicimur
aliis credere. Sed fides aliorum non est virtus. Ergo nec fides
articulorum.
3. Praeterea, omne quod est contra rationem, est vituperabile:
quia malum hominis est contra rationem esse, ut dicit Dionysius. Sed
fides cum faciat abnegare rationem, videtur contra rationem esse.
Ergo credere est vituperabile; ergo fides non est virtus.
4. Praeterea, sicut per fidem cognoscimus ea quae sunt supra
rationem, ita et per prophetiam. Sed prophetia non dicitur virtus.
Ergo nec fides.
5. Praeterea, in Deo dicuntur esse virtutes exemplares. Sed fides
non habet exemplar in Deo. Ergo fides non est virtus.
1. Sed contra, nihil justificat nisi virtus. Sed fides
justificat; Rom. 5, 1: justificati ergo ex fide. Ergo fides est
virtus.
2. Praeterea, vita spiritualis est per virtutem. Est autem vita
spiritualis per fidem, ut dicitur Rom. 1 et 2. Ergo fides est
virtus.
3. Praeterea, per virtutes efficimur filii Dei. Hoc autem fit per
fidem; Joan. 1, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri, his
qui credunt in nomine ejus. Ergo fides est virtus.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod fides non sit una virtus. Quidam enim
articuli fidei sunt de aeternis, ut qui pertinent ad Trinitatem
personarum; quidam vero de temporalibus, sicut qui pertinent ad
incarnationem Christi. Sed scientia et sapientia sunt diversa dona
per hoc quod sunt de temporalibus et aeternis. Ergo fides non est una
virtus.
2. Praeterea, spes et timor differunt per hoc quod spes est de bonis
futuris, timor vero de malis. Sed fides est de utrisque, quia est de
suppliciis et praemiis. Ergo fides non est una virtus.
3. Praeterea, ad fidem pertinent multa quae sunt moralis
philosophiae, sicut fornicationem esse mortale peccatum; et quae sunt
naturalis, sicut mundum non esse aeternum; et quae sunt philosophiae
primae, sicut Deum habere curam de actibus humanis. Ergo videtur
quod fides non sit unus habitus.
1. Sed contra, Ephes. 4, 5: una fides.
2. Praeterea, sicut prudentia dirigit intentionem in politicis, ita
fides in gratuitis, ut dicit Augustinus. Sed prudentia est una,
quamvis in diversis intentionem dirigat. Ergo et fides.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut supra dictum
est, cum virtutis sit reddere opus bonum, operatio potest dici bona
vel formaliter, inquantum procedit ex potentia quae movetur in bonum
secundum rationem boni, vel materialiter, secundum quod est congruus
et connaturalis potentiae. Et utroque modo actus fidei est bonus;
quia et congruit intellectui inquantum est verorum; et iterum procedit
a voluntate imperante, quae movetur in bonum quasi in objectum. Ex
parte autem intellectus, quamvis habeat bonitatem ratione objecti, non
tamen habet perfectionem, quia deficit modus, ut dictum est, eo quod
non habeat conspicuam veritatem, cui adhaeret. Sed ex parte
voluntatis potest habere perfectionem; inquantum voluntas perfecta in
appetitu boni firmitatem et certitudinem facit in fide: et ideo
Bernardus dicit, quod fides est voluntaria quaedam et certa
praelibatio nondum propalatae veritatis. Unde patet quod fides est
virtus, non quidem intellectualis, sed eo modo quo communiter loquimur
de virtute, quae producit actum bonum ex bonitate voluntatis
procedentem. Nec tamen est virtus moralis: quia non est ordinativa
appetitus sensibilis, ut consistat circa delectationes et tristitias et
operationes, sicut circa materiam et objectum: sed est virtus
theologica; quod quidem genus philosophi non cognoverunt.
Ad primum ergo dicendum, quod prima propositio habet veritatem de
virtutibus quas philosophi cognoverunt, qui praeter intellectuales,
nullas virtutes nisi morales posuerunt.
Ad secundum dicendum, quod ratio inclinans voluntatem ad credendum
articulos, est ipsa veritas prima, quae est infallibilis; sed ratio
quae inclinat voluntatem ad credendum alia, est vel aliquod signum
fallibile, vel dictum alicujus scientis, qui et falli et fallere
potest: unde voluntas non dat infallibilem veritatem intellectui
credenti alia credibilia, sicut dat infallibilem veritatem credendi
articulos fidei: et propter hoc haec fides est virtus et non alia.
Ad tertium dicendum, quod fides non est contra rationem, sed supra
rationem: et ideo non dicitur abnegare rationem quasi rationem veram
destruens, sed quasi eam captivans in obsequium Christi, ut dicit
apostolus 2 Corinth. 10.
Ad quartum dicendum, quod prophetia nullo modo potest esse virtus:
neque intellectualis, cum non perficiatur per eam operatio intellectus
secundum modum intellectui connaturalem: quia ea quae per prophetiam
revelantur, non possunt resolvi ad principia naturaliter cognita:
neque est virtus theologica, quia non habet Deum pro objecto, sed res
temporales: neque iterum actus intellectus per prophetam a voluntate
imperatur.
Ad quintum dicendum, quod fides habet exemplar in Deo quantum ad id
quod perfectionis in ipsa est, scilicet cognitionem et certitudinem,
sed non quantum ad id quod est imperfectionis: ex hoc enim non habet
rationem virtutis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod habitus multitudinem et
unitatem habet ex objecto. Objectum autem fidei est veritas prima,
quae est simplex et invariabilis. Et ideo in fide invenitur duplex
unitas: ex hoc enim quod unum et simplex est cui fides innititur,
habitus fidei in habente non dividitur in plures habitus: ex hoc autem
quod veritas est, habet potentiam uniendi diversos habentes fidem in
similitudinem unius fidei, quae attenditur secundum idem creditum:
quia, sicut dicit Dionysius, veritas habet vim colligendi et
uniendi, e contrario error et ignorantia divisiva sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod fides non est de aliquo temporali sicut
de objecto; sed inquantum pertinet ad veritatem aeternam, quae est
objectum fidei, sic cadit sub fide; sicut fides credit passionem,
inquantum Deus passus est.
Ad secundum dicendum, quod spes et timor ad affectum pertinent, cujus
proprium objectum est bonum et malum, inquantum hujusmodi: et ideo
diversificantur secundum differentiam boni et mali. Sed bonum et malum
non differunt in ratione veri. Et ideo fides, cujus objectum est
verum, non distinguitur ex hoc quod aliquo modo est de bonis et malis.
Ad tertium dicendum, quod fides considerat omnia illa diversa sub una
ratione, scilicet secundum quod innituntur veritati primae: et ideo
fides non diversificatur penes ea, quamvis sint diversae scientiae de
eis, quae ea considerant rationibus propriis, quae diversae sunt.
|
|