|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod fides non sit prior
aliis virtutibus. Omnes enim virtutes simul infunduntur. Sed eorum
quae sunt simul, unum non est post alterum. Ergo fides non est prior
aliis virtutibus.
2. Praeterea, fundamentum est prima pars aedificii. Sed super
illud Luc. 11: dico vobis amicis meis, ne terreamini, dicit
Glossa: fortitudo est fundamentum fidei; et Bernardus dicit, quod
in humilitate fundantur aliae virtutes. Et similiter timor videtur
esse fundamentum: quia dicitur, Psalm. 110, 2: initium
sapientiae timor domini. Ergo videtur quod fides non sit prima.
3. Praeterea, virtutes theologicae, ut prius dictum est, ad hoc
sunt ut fiat quaedam hominis ordinatio ad finem. Sed spes et caritas
propinquiores sunt fini quam fides, quia habent finem pro objecto sub
ratione finis. Ergo fide priores sunt.
4. Praeterea, super Psalm. 36, noli aemulari etc., dicit
Glossa, quod spes introducit ad fidem. Ergo spes est prior fide.
5. Praeterea, secundum ordinem potentiarum est ordo habituum. Sed
fides est in intellectu, secundum quod est motus a voluntate, ut patet
ex praedictis. Cum ergo caritas sit in voluntate, videtur quod
caritas sit prior fide; et sic fides non est prima.
6. Praeterea, fides est principaliter in intellectu speculativo.
Sed speculativa vita sequitur activam: quia nullus pervenit ad
contemplativae otium, nisi prius depuretur mens per exercitium
activae. Ergo virtutes morales, quae pertinent ad vitam activam,
sunt priores fide.
1. Sed contra, cognitio praecedit affectionem: quia nihil diligitur
nisi cognitum, ut dicit Augustinus. Sed fides est in cognitione,
ceterae autem virtutes in affectione consistunt. Ergo fides aliis
prior est.
2. Praeterea, in omnibus virtutibus requiritur recta intentio. Sed
fides intentionem dirigit, ut dicit Augustinus. Ergo fides est ante
alias virtutes.
3. Praeterea, per omnes virtutes homo accedit ad Deum. Sed
accedentem ad Deum oportet credere, ut dicitur Heb. 11. Ergo
fides est ante alias virtutes.
Respondeo dicendum, quod aliquid potest dici prius altero et tempore
et natura. Tempore quidem omnes virtutes sunt simul, quia simul
divinitus infunduntur; sed secundum naturam ordo virtutum pensandus est
ex actibus, sicut et ordo potentiarum, quae simul in anima
concreantur. Actus autem fidei consistit in cognitione veri, quam
praesupponit affectio boni, quae exigitur in omnibus aliis virtutibus;
et ideo fides, quantum ad id quod fidei est, prior est omnibus aliis
virtutibus secundum naturam.
Ad primum ergo dicendum, quod objectio illa procedit de ordine
temporis.
Ad secundum dicendum, quod fundamentum dicitur in spiritualibus
metaphorice ad similitudinem fundamenti materialis. Potest autem ista
similitudo attendi quantum ad duo: scilicet quantum ad ordinem, quia
fundamentum praecedit alias partes; et etiam quantum ad virtutem
fundamenti, quia fundamentum totum aedificium sustentat: quorum
utrumque per similitudinem in fide invenitur: quia ipsa omnibus aliis
naturaliter prior est, et aliae in ipsa firmantur: quia sine ipsa,
impossibile est placere Deo, Hebr. 11. Fortitudo autem dicitur
fundamentum quantum ad alterum, inquantum scilicet spirituale
aedificium contra adversa firmum reddit; humilitas contra prospera,
quae sunt occasio culpae; sed timor contra ipsam culpam, quia timor
domini expellit peccatum, Eccli., 1, 27; unde timor praecedit
alia quae ad affectionem pertinent, cum caritatem introducat, ut dicit
Augustinus.
Ad tertium dicendum, quod spes et caritas sunt propinquiores fini
quantum ad consecutionem, quia caritas quodammodo attingit finem; unde
ex hoc non habent quod sint secundum naturam prius fide; sed
consequuntur eam, quia eis finem ostendit.
Ad quartum dicendum, quod sicut finis est prior in intentione, et
posterior in esse; ita quanto aliquid est propinquius fini, est prius
in proposito, quamvis sit posterius in esse vel tempore vel natura; et
ideo spes, secundum quod magis propinquat ad consecutionem finis quam
fides, praecedit fidem in proposito, sed non in esse: et secundum hoc
dicitur spes introducere ad fidem, non quae jam sit, sed quae
proponitur futura: sicut cum alicui proponuntur aeterna bona, primo
vult ea, secundo vult eis inhaerere per amorem, et tertio vult sperare
ea, et quarto vult credere ea, ut credens possit jam sperare et amare
et habere: unde in essendo fides prior est.
Ad quintum dicendum, quod quamvis fides praesupponat voluntatem, non
tamen praesupponit voluntatem jam amantem, sed amare intendentem,
inquantum est fides: quia non potest affectus in aliquo firmari per
amorem in quo intellectus non est firmatus per assensum; sicut etiam
non potest tendere in aliquod per desiderium quod prius intellectus non
apprehendit. Unde iste est naturalis ordo actuum, quod prius
apprehenditur Deus, quod pertinet ad cogitationem praecedentem fidem,
deinde aliquis vult ad eum pervenire, deinde amare vult, et sic
deinceps, ut dictum est prius.
Ad sextum dicendum, quod fides non pertinet tantum ad vitam
contemplativam; immo est principium et activae et contemplativae,
inquantum ostendit finem utriusque.
|
|