|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fides non formetur per
caritatem. Formae enim est praecedere, cum sit principium rei. Sed
caritas est posterior fide, ut dictum est. Ergo fides non formatur
per caritatem.
2. Praeterea, omnis res habet speciem a propria forma. Sed fides
secundum suam speciem differt a caritate. Ergo caritas non est forma
fidei.
3. Praeterea, unius rei non sunt diversae formae. Sed fides
formatur per gratiam. Ergo non formatur per caritatem.
1. Sed contra, fides sine caritate non potest elicere actum
meritorium, quem caritate veniente elicit. Ergo caritas dat fidei
aliquam vim; et ita videtur eam aliquo modo formare.
2. Praeterea, forma rei est decor ejus. Sed fides fit decora, ut
Deus eam acceptet, per caritatem. Ergo caritas format fidem.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod fides informis sit virtus. Quia dicit
Augustinus in Lib. de vera Innoc., quod ceterae virtutes praeter
caritatem possunt inesse bonis et malis. Ergo fides, secundum quod
est virtus, potest esse in malis. Sed fides quae est in malis, est
informis. Ergo fides informis est virtus.
2. Praeterea, virtus est circa difficilia, et ex hoc habet laudem,
ut dicit philosophus. Sed difficillimum est credere articulos fidei;
unde Augustinus dicit et habetur in sequenti distinctione, quod laus
fidei est credere quae non videt. Ergo videtur quod fides informis,
quae omnes articulos credit, sit virtus.
3. Praeterea, nihil opponitur vitio, nisi sit virtus, aut vitium.
Sed infidelitatis vitio opponitur fides informis. Cum ergo fides
informis non sit vitium, videtur quod sit virtus.
1. Sed contra, fides informis est mortua, ut dicitur Jacob. 1.
Sed nihil mortuum habet rationem virtutis. Ergo fides informis non
est virtus.
2. Praeterea, virtute nullus male utitur, ut dicit Augustinus.
Sed fide informi aliquis male utitur. Ergo fides informis non est
virtus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod fides formata et informis differant
specie. Quia, ut dicit philosophus 5 Metaph., quaecumque
differunt genere, differunt et specie. Sed fides formata et informis
differunt genere: quia fides formata est virtus, non autem fides
informis. Ergo fides formata et informis differunt specie.
2. Praeterea, species rei est de forma sua. Sed fidei forma est
caritas. Ergo fides informis non est illius speciei cujus est fides
formata.
3. Praeterea, ejusdem formae secundum speciem est idem actus
secundum speciem. Sed fidei formatae actus est credere in Deum, non
autem fidei informis. Ergo fides formata et informis differunt
specie.
1. Sed contra, habitus diversificantur ex actibus et objectis. Sed
fides informis et formata non differunt quantum ad objectum proprium
fidei, quod est veritas una. Ergo fides formata et informis non
differunt specie.
2. Praeterea, illud quod est extra essentiam rei, non variat
speciem, sicut lumen adveniens aeri in corpore lucenti. Sed caritas
est habitus separatus a fide per essentiam. Ergo fides formata
caritate non differt specie a fide informi.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in agentibus ordinatis
fines agentium secundorum ordinantur ad finem agentis primi sicut totum
universum ordinatur ad primum bonum, quod est Deus, ut dicit
philosophus, sicut exercitus ad bonum ducis; et ideo actio primi
agentis est et prior et posterior. Prior in movendo: quia actiones
omnium secundorum agentium fundantur super actionem primi agentis, quae
cum sit una, communiter omnes firmans, specificatur ejus effectus in
hoc et in illo secundum exigentiam illius; sicut uno praecepto ducis
praecipientis bellum unus accipit gladium, alius parat equum, et sic
de aliis. Est autem posterior in utendo aliorum actibus ad finem
proprium; et sic omnes actiones aliorum agentium modificantur per
actionem primi agentis. Cum ergo in viribus animae voluntas habeat
locum primi motoris, actus ejus est prior quodammodo actibus aliarum
virium, inquantum imperat eos secundum intentionem finis ultimi, et
utitur eis in consecutione ejusdem. Et ideo vires motae a voluntate,
duo ab ea recipiunt. Primo formam aliquam ipsius secundum quod omne
movens et agens imprimit suam similitudinem in motis et patientibus ab
eo. Haec autem forma vel est secundum formam ipsius voluntatis,
secundum quod omnes vires motae a voluntate libertatem ab ea
participant; vel est secundum habitum perficientem voluntatem, qui est
caritas; et sic omnes habitus qui sunt in viribus motis a voluntate
perfecta, participant formam caritatis. Haec tamen forma quam a
voluntate vires motae participant, est omnibus communis; unde praeter
eam habitus, qui sunt perfectiones earum, habent speciales formas,
secundum quod congruit potentiae quam perficiunt, per comparationem ad
actus et objecta. Secundo recipiunt a voluntate consummationem in
fine; et sic caritas dicitur finis aliarum virtutum, inquantum per eam
fini ultimo conjunguntur. Quia ergo fides, ut dictum est, est in
intellectu secundum quod movetur a voluntate; ideo per caritatem, quae
est perfectio voluntatis, formatur forma communis sibi et aliis
virtutibus; tamen praeter eam habet formam specialem ex ratione proprii
objecti, et potentiae in qua est: et similiter consummationem per
caritatem recipit.
Ad primum ergo dicendum, quod fides simpliciter caritatem praecedit:
quia velle, quod ad fidem exigitur, sine caritate esse potest: sed
fides formata caritatem sequitur.
Ad secundum dicendum, quod omnes virtutes conveniunt in fine; unde
earum actus non differunt secundum modum illum quem recipiunt ex ordine
ad finem, quem modum dat eis caritas, sed secundum modum quem habent
ex natura potentiae et objecto proprio; et ideo secundum hanc etiam
formam distinguitur a caritate fides; et secundum hanc non formatur ab
ea.
Ad tertium dicendum, quod fides formatur a gratia mediante caritate:
quia inquantum actus fidei est ex caritate, secundum hoc est Deo
acceptus.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod virtutis est facere actum
perfectum. Actus autem potentiae motae ab alia potentia non potest
esse perfectus nisi et superior potentia sit perfecta per habitum, ut
non deficiat in dirigendo vel movendo, et inferior, ut non deficiat in
exequendo; sicut patet in actu concupiscibilis, qui ad hoc quod sit
perfectus, requiritur quod concupiscibilis sit perfecta per habitum
temperantiae et ratio per habitum prudentiae: quod si desit prudentia
in ratione, quantumcumque sit dispositio in concupiscibili ad actum
temperantiae, virtutis rationem non habebit, ut dicit philosophus.
Quia ergo credere est actus intellectus, secundum quod est motus a
voluntate; ad hoc quod iste actus perfectus sit, oportet quod
intellectus perfectus sit per lumen fidei, et voluntas sit perfecta per
habitum caritatis; et ideo informis fides non habet actum perfectum,
et ideo non potest esse virtus.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus large accipit nomen virtutis
pro quacumque dispositione inclinante ad actum quo bonum agitur.
Ad secundum dicendum, quod ad hoc quod sit virtus non solum oportet
quod homo faciat ea quae sunt virtutis, ut quod faciat justa vel
fortia, sed quod faciat eo modo quo virtuosus facit; quamvis etiam
aliquo modo ex hoc quod facit ea quae virtutis sunt, laudari possit.
Hic autem modus, ut ex dictis patet, deficit in actu fidei informis;
et ideo non est virtus.
Ad tertium dicendum, quod etiam dispositio ad virtutem opponitur
vitio; unde non oportet quod fides informis quae infidelitati
opponitur, sit virtus.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod differentia habituum pensanda
est ex actibus. Contingit autem aliquos actus dupliciter considerari:
vel secundum speciem naturae, vel secundum speciem moris: et quandoque
conveniunt secundum speciem quantum ad unum dictorum, et differunt
secundum aliud; sicut occidere nocentem et innocentem non differunt
secundum speciem naturae, sed secundum speciem moris: quia unum est
actus vitii, scilicet homicidii, alterum actus virtutis, sive
justitiae: sed occidere latronem et liberare innocentem, sunt actus
diversi secundum speciem naturae, et conveniunt secundum speciem
moris, quia sunt actus justitiae. Si ergo actus fidei formatae et
informis considerentur secundum speciem naturae, sic sunt idem specie,
quia speciem naturalem habet actus ex objecto proprio. Si autem
considerentur secundum esse moris, tunc differunt secundum completum et
incompletum in eadem specie; sicut actus quo facit justa non ut
justus, et quo facit justa ut justus. Et similiter fides formata et
informis in specie naturae sunt penitus idem; sed in specie moris
differunt, non quasi in diversis speciebus existentes, sed sicut
perfectum et imperfectum in eadem specie, sicut dispositio et habitus
virtutis.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus est genus fidei secundum esse
moris; a quo tamen non penitus fides informis est aliena, sed est
sicut imperfectum in illo genere.
Ad secundum dicendum, quod a forma quam habet virtus ex ratione
potentiae et objecti proprii, habet speciem naturae; sed speciem moris
habet a forma quam habet a potentia movente et dirigente: et ideo non
sequitur quod differant specie, nisi sicut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod, sicut supra dictum est, per illa tria
unus numero actus designatur quantum ad diversa: unde aliquid est in
actu fidei formatae quod non est in actu fidei informis; non tamen est
penitus alius.
|
|