|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fides informis non sit
in Daemonibus. Visio enim fidei est in speculo et in aenigmate, ut
dicitur 1 Corinth. 13. Sed aenigmatica et specularis cognitio est
in nobis ex hoc quod per sensum naturaliter cognitionem accipimus; quod
non est in Daemonibus. Ergo in eis non potest esse fides informis.
2. Praeterea, fides informis est donum gratuitum, ut dictum est.
Sed post peccatum, Angelo non est infusum aliquod donum gratuitum;
ante autem in eis fides non erat, sed visio. Ergo non habent fidem
informem.
3. Praeterea, actus fidei ex voluntate est. Sed nullus actus
Daemonum ex voluntate deliberata procedens, bonus est, ut in 2
Lib., dist. 7, dictum est. Ergo cum actus fidei informis sit
bonus, videtur quod non habeant fidem informem.
1. Sed contra Jacob. 11, 19: Daemones credunt, et
contremiscunt.
2. Praeterea, Rom. 1, super illud: ex fide in fidem, dicit
Glossa: fides informis Daemonum est.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod in haereticis maneat fides informis.
Ipsi enim credunt Deum trinum et unum, et Deum factum hominem. Sed
haec sunt supra naturam. Cum ergo ea quae sunt supra naturam, non
possint credi sine habitu fidei infuso, videtur quod in eis maneat
fides infusa.
2. Praeterea, in scientiis ita est quod qui obliviscitur unum
scibilium quae pertinent ad unam scientiam, adhuc manet habitus quantum
ad alia scibilia. Sed fides est habitus articulorum. Ergo si aliquis
haereticus discredit unum articulum, adhuc manet fides in eo quantum ad
alium articulum.
3. Praeterea, fides informis est principium timoris servilis, qui
est in Daemonibus vel haereticis. Ergo fides informis est in eis.
1. Sed contra, omnis habitus infusus expellitur per actum
contrarium, sicut patet inducendo in aliis. Sed haereticus habet
actum oppositum fidei. Ergo habitus fidei in eo non manet.
2. Praeterea, esset simul fidelis et infidelis quod est
impossibile.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod de ratione fidei est
quod credens assentiat aliquibus quae non videt nec secundum se, nec
resolvere ea potest ad ea quae videt, sed inclinatur ad credendum ex
aliqua ratione quae sufficit ad determinandum assensum in id quod
creditur, quamvis non sufficiat ad inducendum ad visionem ejus quod
creditur. Ratio autem haec inducens ad credendum potest sumi vel ex
aliquo creato, sicut quando per aliquod signum inducimur ad aliquod
credendum vel de Deo vel de aliis rebus; vel sumitur ab ipsa veritate
increata, sicut credimus aliqua quae nobis divinitus dicta sunt per
ministros. Et primo modo dicta fides cogit intellectum ad credendum
per hoc quod non apparet aliquid contrarium; sed secundo modo
intellectus non cogitur, sed ex voluntate inclinatur. Et primo modo
est fides in Daemonibus, inquantum ex ipsa naturali cognitione simul,
et ex miraculis quae vident supra naturam esse multo subtilius quam
nos, coguntur ad credendum ea quae naturalem ipsorum cognitionem
excedunt, non autem secundo modo.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in intellectu Daemonis non sit
obscuritas quae est in nobis ex sensu, est tamen obscuritas alia per
hoc quod non possunt per cognitionem supernaturalem ad visionem
veritatis pertingere, quam credere per aliqua signa compelluntur.
Ad secundum dicendum, quod fides quae est in eis non est habitus
infusus, sed ex naturali cognitione procedit.
Ad tertium dicendum, quod in eis intellectus cogitur ad assentiendum;
unde non omnino ex libera voluntate procedit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut supra dictum est, fidei
habitus infusus in duobus nos adjuvat, scilicet ut credamus quae
credenda sunt, et ut eis quae non sunt credenda, nullo modo
assentiamus. Primum autem homo potest ex ipsa aestimatione sine habitu
infuso; sed secundum, scilicet ut discrete in haec et non in illa
inclinetur, est ex habitu infuso tantum; quae quidem discretio est
secundum quam non credimus omni spiritui: quae quia in haeretico non
est, constat quod habitus fidei in ipso non manet. Et si aliqua
credenda credat, hoc est ex ratione humana: si enim habitu fidei ad
haec credenda inclinaretur, contraria fidei refutaret, sicut omnis
habitus renititur eis quae contra illum habitum sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis credant aliquid quod est supra
naturam, non tamen credunt illud per habitum infusum quo dirigantur,
sed per aestimationem humanam.
Ad secundum dicendum, quod habitus scientiae inclinat ad scibilia per
modum rationis; et ideo potest habens habitum scientiae aliqua ignorare
quae ad illum habitum pertinent. Sed habitus fidei cum non rationi
innitatur, inclinat per modum naturae, sicut et habitus moralium
virtutum, et sicut habitus principiorum; et ideo quamdiu manet, nihil
contra fidem credit.
Ad tertium dicendum, quod ex illa aestimatione humana etiam in eis
timor servilis causatur sicut in Daemonibus.
|
|