|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides informis evacuetur
caritate adveniente. 1 Corinth. 13, 10: cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, sicut veniente visione
evacuabitur fides. Sed fides informis est imperfecta respectu fidei
formatae. Ergo fides informis tollitur adveniente formata.
2. Praeterea, fides informis est principium timoris servilis. Sed
adveniente caritate tollitur timor servilis. Ergo et fides informis.
3. Praeterea, gratia adveniens non habet minorem efficaciam in
fideli quam in infideli. Sed in infideli totum fidei habitum causat.
Ergo et in fideli qui habet fidem formatam. Sed fides formata et
informis sunt unius speciei, ut patet ex dictis. Ergo cum duae formae
unius speciei non possint simul esse in eodem subjecto, oportet quod
adveniente caritate et gratia, fides informis tollatur.
1. Sed contra, dona infusa sunt permanentiora quam acquisita. Sed
gratia adveniens non tollit habitus acquisitos. Ergo multo minus
tollit habitum infusum fidei.
2. Praeterea, nihil corrumpitur nisi a suo contrario. Sed fides
informis non contrariatur gratiae: quia habitus boni non sunt contrarii
ad invicem, sed solum mali, seu bonus malo. Ergo fides informis non
tollitur secundum habitum adveniente caritate.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod etiamsi maneat quantum ad habitum, non
maneat quantum ad actum. Per actum enim fidei informis etsi aliquid
fiat quod est bonum, non tamen aliquid bene. Sed per actum fidei
formatae aliquid bene fit. Ergo fides informis non manet quantum ad
actum suum adveniente caritate.
2. Praeterea, lumen minus non illuminat praesente majore lumine.
Sed fides informis est minus lumen quam caritas. Ergo praesente
caritate actus fidei informis non manet.
3. Praeterea, unusquisque virtuosus operatur quanto melius potest,
sicut et natura. Sed actus fidei formatae quem virtuosus habens
caritatem exercet, melior est actu fidei informis. Ergo in eo actus
fidei informis vacat; sicut ille qui potest aliquid per syllogismum
demonstrativum cognoscere, non curat per syllogismum dialecticum illud
considerare.
1. Sed contra, in moralibus multo minus est aliquid frustra quam in
naturalibus, et praecipue quantum ad habitus infusos. Sed habitus
sine actu frustra est, cum actus sit finis ejus, sicut et potentiae.
Ergo non est habitus fidei sine actu.
2. Praeterea, actus fidei informis est credere Deo vel Deum. Sed
haec manet adveniente caritate. Ergo actus fidei informis non
evacuatur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod fides informis non possit fieri fides
formata. Fides enim informis mortua est, ut dicitur Jac. 2. Sed
opus mortuum non vivificatur. Ergo nec fides informis vivificatur per
formam caritatis.
2. Praeterea, fides est accidens. Sed accidentia, ut dicit
Boetius, variari non possunt. Ergo videtur quod illa eadem fides
quae fuit informis, non possit fieri formata.
3. Praeterea, ex duobus accidentibus non fit unum. Sed gratia
adveniens est unum accidens. Ergo ipsa non format fidem informem
prius, sed novum habitum fidei formatae causat.
1. Sed contra, natura semper operatur via brevissima. Ergo
similiter et gratia. Sed haec via est magis brevis, ut habitus prius
informis formetur, quam novus habitus infundatur. Ergo illa fides
quae prius erat informis, informatur.
2. Praeterea, habitus infusus plus convenit cum gratia quam potentia
naturalis. Sed potentia naturalis imperfecta et informis per gratiam
advenientem formatur. Ergo multo fortius habitus fidei informis.
Quaestiuncula 1
Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod remoto eo quod non
pertinet ad speciem rei, non oportet quod substantia rei tollatur;
sicut si ab aere tollatur tenebra, adhuc manet aer. Informitas autem
fidei non pertinet ad speciem fidei: quia species fidei est per modum
quem habet ex natura potentiae, in qua est sicut in subjecto per
relationem ad suum objectum. Dicitur autem formata et informis per
relationem ad aliquid extrinsecum, scilicet ad voluntatem, ut dictum
est; sicut aer formatur lumine per oppositionem corporis luminosi; et
ideo patet quod informitas non pertinet ad speciem fidei. Cum ergo
caritas adveniens non tollat nisi informitatem a fide, constat quod
substantia habitus fidei adhuc manet.
Ad primum ergo dicendum, quod imperfectio quam habet fides respectu
visionis, est secundum genus cognitionis; et ideo pertinet ad speciem
fidei; et propter hoc visio adveniens fidem evacuat; non autem ita est
in proposito, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod etiam timor servilis non tollitur quantum
ad habitum, sed quantum ad servilitatem.
Ad tertium dicendum, quod gratia in habente fidem non causat alium
habitum fidei: et hoc non est per inefficaciam gratiae, sed accidit ex
parte subjecti, quod non potest recipere id quod jam habet.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut manet habitus fidei
informis sine informitate, ita et actus sine informitate: quia habitus
est quo quis agit, cum tempus affuerit, ut dicit Augustinus.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod aliquis per fidem informem
faciat bonum, pertinet ad substantiam habitus; et ideo hoc manet: sed
quod faciat non bene, hoc pertinet ad informitatem, et ideo non
manet.
Ad secundum dicendum, quod lumen fidei informis et caritatis non sunt
unius rationis: et ideo unum non offuscat aliud, sed perficit illud,
cum unum sit materiale respectu alterius.
Ad tertium dicendum, quod actus fidei informis deficit ab actu fidei
formatae ratione informitatis, et secundum hoc non manet.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit philosophus in 6
Ethic., in homine ante completum esse virtutis moralis, existit
quaedam naturalis inclinatio ad virtutem illam, quae dicitur virtus
naturalis; et haec eadem virtutis rationem sumit, secundum quod a
superiori potentia, scilicet ratione, perfectionem accipit; et
similiter fides informis praeexistit in intellectu ante completum esse
virtutis; sed rationem virtutis accipit ex perfectione superioris
potentiae, scilicet voluntatis: unde una et eadem fides quae prius
erat informis, postea fit formata. Nec est alia fides quae advenit:
quia fides formata et informis non differunt specie, ut ex dictis
patet. Duae autem formae unius speciei simul esse non possunt: quia
formae diversificantur secundum numerum ex diversitate materiae vel
subjecti.
Ad primum ergo dicendum, quod opus mortuum transit, et non potest
idem numero iterum sumi, et ideo vivificari non potest; sed habitus
informis manet, et ideo formari potest.
Ad secundum dicendum, quod accidens non variatur quasi subjectum
variationis, sed quia secundum ipsum, subjectum diversimode se habet,
quod subjectum variationis est, sicut patet in intensione et remissione
caloris.
Ad tertium dicendum, quod ex gratia et fide non fit unum accidens;
sed modus caritatis participatur ad perfectionem fidei, sicut modus
prudentiae participatur ad perfectionem virtutis moralis: et ideo
caritas adveniens dicitur formare fidem praeexistentem.
|
|