|
Postquam determinavit Magister de fide secundum suam substantiam, hic
determinat de ea in comparatione ad suum objectum; et introducitur pars
ista occasione definitionis fidei ab apostolo datae, qua fidem
argumentum non apparentium dicit. Dividitur autem pars haec in duas:
in prima inquirit, utrum fides sit de non visis; in secunda utrum sit
de incognitis, ibi: post haec quaeri solet. Circa primum duo facit:
primo ostendit fidem, proprie loquendo, esse de non visis; secundo
removet quamdam instantiam quae fieri posset, ibi: si vero quaeritur,
utrum Petrus fidem passionis habuerit (...) dicimus eum fidem
passionis habuisse. Hic quaeruntur tria: 1 quid sit objectum fidei;
2 qualiter se habeat ad cognitionem nostram; 3 de merito et laude
fidei.
|
|