|
Quae non proprie dicitur fides, sed veritas. Contra. Hic dividit
fidem contra veritatem. Ergo fides veritatem non habet. Dicendum,
quod hic accipit veritatem manifestam quae fidei succedit. Ex fide
verborum. Contra. Nunc etiam non credimus tantum verbis: quia cum
apud diversas gentes sint diversa verba, esset diversa fides. Et
dicendum, quod non dicitur esse fides verborum ut eorum in quae
credatur; sed quia ea quae credenda sunt, nobis per verba
proponuntur, insufficienter nobis res creditas ostendentia. Cum fides
sit ex auditu. Contra. Auditus interior a visu non differt.
Dicendum, quod utrumque dicitur in intellectu per similitudinem; unde
proprie de illis rebus intellectus visio habetur quarum formae se ei
offerunt, sed auditus de illis quae non videt. Alia sunt quae nisi
intelligamus non credimus, sicut principia naturaliter cognita: alia
quae nisi credamus, non intelligemus, sicut ea quae supra rationem
sunt: et accipit hic credere communiter pro omni assensu. Nisi
aliquid intelligat, scilicet quod significatur per nomen.
|
|