|
Postquam Magister determinavit de fide quantum ad suam essentiam,
quae per definitionem cognoscitur, et de objecto fidei; hic determinat
de ipsa per comparationem ad habentem ratione quantitatis, secundum
quam crescit in habente fidem. Dividitur autem haec pars in duas: in
prima determinat de fide prout comparatur ad credentes secundum
quantitatem quam habet ex numero credibilium; in secunda secundum
quantitatem quam habet ex intensione habitus, ibi: illud etiam non est
praetermittendum. Circa primum tria facit: primo ostendit quod fides
sufficiens ad salutem, se extendit ad cognitionem deitatis; secundo
quod se extendit ad cognitionem redemptoris, ibi: sed quaeritur,
utrum hoc credere ante adventum et ante legem ad salutem suffecerit;
tertio ostendit ad quos articulos redemptoris fides se extendit, ibi:
sed quaeritur, cum sine fide mediatoris antiquis non fuerit salus,
sicut nec modernis, utrum oportuerit illos credere omnia illa de
mediatore quae nos credimus. Sed quaeritur, utrum hoc credere ante
adventum et ante legem ad salutem suffecerit. Hic duo facit: primo
ostendit propositum; secundo removet quamdam quaestionem ex dictis,
ibi: quid ergo dicetur de illis simplicibus quibus non erat revelatum
mysterium incarnationis? Sed quaeritur, cum sine fide mediatoris
antiquis non fuerit salus et cetera. Hic etiam duo facit: primo
ostendit propositum; secundo movet quaestionem, ibi: solet etiam
quaeri de Cornelio. Illud etiam praetermittendum non est. Hic
ostendit quod fides secundum quantitatem quam habet ex intensione
habitus, aequatur spei, caritati, et operationi; et circa hoc duo
facit: primo ostendit propositum; secundo solvit dubitationem, ibi:
huic vero quod hic et superius dictum est (...) videtur obviare
quod ait apostolus. Hic est duplex quaestio. Prima de definitione
articulorum. Secunda de explicita eorum cognitione. Circa primum
quaeruntur duo: 1 de articulo secundum se; 2 de distinctione
articulorum ad invicem.
|
|