|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur, et exponitur definitio Richardi de
sancto Victore, quae talis est: articulus est indivisibilis veritas
de Deo, arctans nos ad credendum. Videtur autem quod sit
incompetens. Quia indivisibilis veritas est veritas incomplexi. Sed
fides est de complexi, ut supra dictum est. Ergo articulus fidei non
est indivisibilis veritas.
2. Praeterea, inter articulos fidei ponuntur aliqua quae non
pertinent ad Deum nisi sicut ad causam, sicut carnis resurrectio.
Sed hoc non sufficit ad hoc quod dicatur veritas esse de Deo: quia
sic omnis veritas a Deo est; non tamen omnis veritas ad articulum
fidei pertinet. Ergo videtur quod inconvenienter dicatur de Deo.
3. Praeterea, arctatio necessitatem importat. Sed fides voluntaria
est: quia nullus credit nisi volens, ut dicit Augustinus. Ergo male
dicit, quod est arctans ad credendum.
4. Item, ponitur alia definitio Isidori: articulus est perceptio
divinae veritatis tendens in ipsam. Quia perceptio divinae veritatis
est etiam per rationem naturalem, sicut quod scimus Deum esse; et
tamen de hoc non est articulus. Ergo male definit articulum.
5. Item, objicitur de definitione Hugonis de sancto Victore:
articulus est natura cum gratia. Quia articulus est res credita. Sed
natura cum gratia est credens. Ergo, cum credens non sit creditum,
articulus male definitur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod articulus possit dici formatus et
informis. Objectum enim proportionatur habitui. Sed fidei objectum
est articulus. Cum ergo fides sit formata et informis, videtur quod
etiam articuli.
2. Praeterea, tendere in Deum est actus fidei formatae. Sed
articuli est tendere in Deum, ut patet per alteram definitionum
assignatarum. Ergo articulus potest esse informis, et formatus.
3. Praeterea, unus articulus est: credo in Deum. Sed hic est
actus fidei formatae. Ergo articulus est etiam formatus et informis.
1. Sed contra, in articulis fidei non differt peccator et justus.
Differt autem secundum formationem et informitatem. Ergo formatio et
informitas non pertinent ad articulos.
2. Praeterea, mutare articulos non est in potestate hominis. Sed
informitas est in potestate hominis, inquantum ex peccato causatur.
Ergo informitas non consideratur circa articulum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod articuli non debuerunt colligi in
symbolo. Quia tota fides sufficienter per sacram Scripturam
instruitur. Ergo superfluum fuit symbolum condere.
2. Praeterea, symbolum proponitur ut regula fidei, cujus actus est
assentire. Sed, sicut dicit Augustinus in epistola 19 ad
Hieronymum, solis apostolis et prophetis est hic honor exhibendus, ut
quaecumque dixerunt, haec ipsa vera esse credantur. Ergo post
symbolum apostolorum non debuerunt alia symbola fieri.
3. Praeterea, quaeritur, quare symbolum apostolorum et Nicaenum
dividitur in tres partes secundum tres personas; symbolum autem
Athanasii secundum divinitatem et humanitatem partitur.
4. Praeterea, quaeritur, quare symbolum apostolorum dicitur
submisse in prima et completorio; alia vero duo alte, unum post
Evangelium, alterum in prima.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod articulus nomen
Graecum est; et importat indivisionem; unde membra quae non
dividuntur in alia membra, dicuntur articuli: et secundum istum modum
conclusiones quae inquiruntur in aliqua scientia vel aliquo tractatu,
dicuntur articuli: quia ex eis, sicut ex quibusdam principiis
indivisibilibus, consurgit collectio quae tractatum perficit: et sic
in judiciis ea quae per testes probata sunt vel probanda, dicuntur
articuli. Fides autem non inquirit sed supponit ea quae sunt fidei ex
testimonio Dei ea dicentis: unde illud quod habet specialem
difficultatem in fide, et cujus suppositio non dependet ab alio
supposito, proprie dicitur articulus fidei. Et ideo in definitione
praedicta Richardus secutus est et proprietatem nominis, dicens, quod
est indivisibilis veritas, et etymologiam, secundum quod sonat in
lingua Latina, dicens quod arctat nos ad credendum.
Ad primum ergo dicendum, quod in incomplexis, per se loquendo, non
est veritas nisi aequivoce: unde indivisibile intelligendum est non
simpliciter, sed in genere complexorum.
Ad secundum dicendum, quod articuli fidei dicuntur esse de Deo, aut
quia pertinent ad divinam naturam, aut quia ad personam (sive ratione
sui, sive ratione naturae assumptae), aut effectus proprius ejus,
qui non potest fieri aliqua virtute creata, nec percipitur ratione
humana: et ideo objectio cessat.
Ad tertium dicendum, quod articulus dicitur arctare ad credendum non
de necessitate coactionis, sed de necessitate finis: quia sine fide
articulorum non potest esse salus.
Ad quartum dicendum, quod perceptio divinae veritatis quae fit per
rationem naturalem, tendit, sicut in id cui innititur, in intellectum
principiorum; sed perceptio divinae veritatis quae est articulus,
tendit in primam veritatem non solum sicut in finem, vel objectum, sed
sicut in id in quod resolvitur sicut in causam suae credulitatis.
Ad quintum dicendum, quod Hugo non intendit definire articulum, sed
ostendere quae sunt ea de quibus est fides: quia est de operibus
conditionis, quibus instituta est natura, et de operibus
reparationis, quibus collata est gratia Dei.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod articulus nominat id quod
credendum est quasi objectum fidei. Diversa autem dispositio operantis
nihil variat in objecto operationis; nec objectum denominatur ex
dispositione operantis, sed magis e converso; sicut color non
denominatur ex diversa dispositione videntis, secundum quod quidam
habent lippos oculos, et quidam claros: unde cum formatio fidei et
informitas ad dispositionem credentis pertineant, nec etiam secundum id
quod est proprium intellectus in quo est fides, sed secundum relationem
ejus ad voluntatem, in qua est caritas, non potest proprie dici, quod
articulus sit formatus vel informis.
Ad primum ergo dicendum, quod objectum proportionatur habitui in his
quae ad naturam habitus pertinent, non in his quae accidunt ex
dispositione habentis habitum.
Ad secundum dicendum, quod illa definitio est data de articulo per
actum fidei; unde dicit: perceptio divinae veritatis; et ideo ex
parte actus accidit ibi id quod est fidei formatae, non ex parte
objecti.
Et similiter dicendum ad tertium.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nomen symboli similitudinem et
collectionem importat; unde a quatuor collectionibus nomen symboli
imponitur. Primo a collectione multorum hominum in unam fidem.
Secundo a collectione praedicantium fidem: quia omnes apostoli
collecti hanc regulam fidei ediderunt, unusquisque quod suum est
apponens. Tertio, quia ex diversis locis sacrae Scripturae
colliguntur ea quae credenda sunt, ut in promptu habeantur. Quarto
omnia beneficia divinitus collata ibi colliguntur; unde Dionysius,
dicit, quod religionis symbolum congruentius potest appellari
hierarchia eucharistica, quasi bona gratia.
Ad primum ergo dicendum, quod oportuit ea quae in diversis locis
sacrae Scripturae tradita sunt, in unum colligi locum, ut fides magis
in promptu haberetur.
Ad secundum dicendum, quod patres qui alia symbola post apostolos
ediderunt, nihil de suo apposuerunt; sed ex sacris Scripturis ea quae
addiderunt, exceperunt. Et quia quaedam difficilia sunt in illo
symbolo apostolorum, ideo ad ejus explanationem editum est symbolum
Nicaenum, quod diffusius fidem quantum ad aliquos articulos
prosequitur. Et quia quaedam implicite continebantur in illis
symbolis, quae oportebat propter insurgentes haereses explicari; ideo
additum est symbolum Athanasii, qui specialiter contra haereticos se
opposuit.
Ad tertium dicendum, quod quia tempore Athanasii specialiter haereses
insurrexerunt contra personam filii quantum ad utramque naturam, ideo
secundum duas naturas symbolum illud in duas partes dividitur. Alia
autem symbola, quae non sunt ex principali intentione contra haereticos
facta, sed ad doctrinam fidei propalandam vel elucidandam, dividuntur
in tres personas, in quibus principaliter nostra fides fundatur.
Ad quartum dicendum, quod symbolum apostolorum fuit editum quando
fides nondum erat propalata, et ideo in occulto dicitur. Et quia
editum fuit ad proponendum fidei doctrinam, ideo quotidie dicitur et in
prima et in completorio, quasi in principio diei et noctis, in signum
quod omnis nostra operatio a fine debet accipere initium: et quia per
ipsam contra adversa et in prosperis protegimur. Alia autem symbola
edita fuerunt tempore fidei jam propalatae; et ideo publice cantantur.
Et quia non ad proponendum fidem, sed ad defendendum vel elucidandum
edita fuerunt; ideo non in singulis diebus dicuntur, sed in illis in
quibus homines maxime ad Ecclesiam venire consueverunt, et in illis in
quibus fit aliqua solemnizatio de illis quae ad articulos pertinent.
Et quia symbolum Nicaenum editum est ad manifestationem fidei, ideo
dicitur statim post Evangelium, quasi expositio ipsius. Symbolum
autem Athanasii quod contra haereticos editum est, in prima dicitur,
quasi jam pulsis haereticorum tenebris.
|
|