|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter articuli
distinguantur in symbolo. Tres enim personae sunt aequales. Sed
articuli pertinentes ad personam filii et spiritus sancti ponuntur
plures. Ergo similiter debent poni plures pertinentes ad personam
patris.
2. Praeterea, Deum esse unum, est probabile per demonstrationem,
et similiter Deum esse creatorem rerum; unde etiam quidam philosophi,
ut Avicenna, demonstratione moti hoc concedunt. Sed articuli qui
essentialiter ad fidem pertinent non possunt per demonstrationem
probari, ut ex dictis patet. Ergo inconvenienter ponuntur in symbolis
pro articulis.
3. Praeterea, sicut potentia appropriatur patri, ita sapientia
filio. Ergo sicut fit mentio in symbolo de omnipotentia, ita debet
mentio fieri de sapientia, et aliis etiam attributis.
4. Praeterea, in symbolo debet exponi fides quantum ad omnes
credentes. Sed non omnibus credentibus convenit credere in Deum, sed
tantum habentibus fidem formatam. Ergo videtur quod male dictum sit:
credo in unum Deum; et quod habens fidem informem, hoc dicens peccet
mentiendo.
5. Praeterea, cum dicitur credere in Deum, designatur finis
fidei. Sed solus Deus est finis fidei. Ergo cum in symbolo
contineatur aliquid quod est pure creatum, sicut Ecclesia Catholica,
videtur quod inconvenienter ponatur iste modus loquendi.
6. Praeterea, sicut incarnationis sacramentum incepit in
conceptione, et terminatum est in nativitate; ita et mysterium
passionis incepit in passione, et terminatum est in sepultura. Sed
assignatur alius articulus de conceptione et nativitate. Ergo et alius
articulus debet assignari de passione et sepultura.
7. Praeterea, sicut patri appropriatur aliquod opus, et spiritui
sancto; ita et filio. Ergo sicut cum fide de patre ponitur aliquod
opus divinum, sicut creatio, et cum articulo spiritus sancti opus
remissionis peccatorum; ita et cum articulis filii deberet aliquod opus
divinum poni.
8. Praeterea, in Nicaeno symbolo nulla fit mentio de descensu ad
Inferos. Ergo videtur insufficienter articulos continere.
9. Praeterea, quaeritur quare in Nicaeno symbolo dicitur, non
creatorem, sed factorem.
10. Praeterea, fides de corpore Christi in sacramento altaris
maximam difficultatem habet. Cum ergo in nullo symbolorum de hoc
dicatur aliquid, videtur quod insufficienter in eis fides tradatur.
Respondeo dicendum, quod articuli fidei distinguuntur dupliciter.
Uno modo quantum ad ipsa credibilia; et sic sunt quatuordecim: alio
modo quantum ad ipsos qui articulos distinxerunt; et sic sunt duodecim
secundum numerum duodecim apostolorum. Quia autem articulus est
veritas de Deo, hoc contingit esse dupliciter: quia aut est de ipso
Deo tantum, aut de Deo ratione naturae assumptae. Si primo modo,
contingit esse tripliciter: quia aut est de eo ratione naturae, aut
ratione personarum, aut ratione effectus proprii. Si ratione
naturae, sic habemus primum articulum: credo in unum Deum. Si
ratione personae, aut ratione personae patris, et sic habemus
secundum: patrem omnipotentem; aut ratione filii, et sic habemus
tertium: et in Jesum Christum filium ejus; aut ratione personae
spiritus sancti, et sic habemus quartum: credo in spiritum sanctum.
Si ratione effectus, aut pertinet ad conditionem naturae, et sic est
quintus: creatorem caeli et terrae; aut ad bonum gratiae, et sic
habemus sextum: sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum
communionem, remissionem peccatorum; aut de perfectione gloriae, et
sic habemus septimum: carnis resurrectionem, vitam aeternam. Quidam
autem aliter distinguunt hos tres articulos: quia opus creationis
includunt in primo articulo, qui pertinet ad veritatem essentiae; et
ultimum opus dividunt in duos articulos, scilicet carnis
resurrectionem, unum articulum dicentes, et vitam aeternam alium.
Sed prima distinctio melior videtur: quia apostolus expresse ponit
unum articulum de creatione, Hebr. 11, 3: fide credimus aptata
esse saecula verbo Dei. Et iterum completio vitae aeternae et gloriae
includit conjunctionem animae et corporis. Item sciendum, quod opus
creationis conjungitur articulo de persona patris, quia pertinet ad
potentiam, quae appropriatur patri. Duo autem alia opera adjunguntur
articulis de spiritu sancto: unde sibi appropriatur unio Ecclesiae,
quae importatur per hoc quod dicitur: sanctam Ecclesiam Catholicam,
remissionem peccatorum: et communicatio bonorum operum quae est per
caritatem, ut bonum unius alteri prosit. Articuli autem pertinentes
ad naturam assumptam sunt etiam septem. Primus pertinet ad
conceptionem: qui conceptus est de spiritu sancto. Secundus ad
nativitatem: natus ex Maria. Tertius ad passionem: passus sub
Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Quartus ad
descensum ad Inferos: descendit ad Inferna. Quintus ad
resurrectionem: tertio die resurrexit a mortuis. Sextus ad
ascensionem: ascendit in caelos, sedet ad dexteram Dei patris.
Septimus ad adventum ad judicium: inde venturus est judicare vivos et
mortuos. Horum autem articulorum tres Petrus in unum complexus est,
scilicet articulum de unitate essentiae, de omnipotentia patris, et de
opere creationis, ideo quia opus creationis propter potentiam quam
indicat, patri appropriatur qui est etiam fons totius deitatis; et
ideo competit Petro, quod est caput apostolorum, sicut pater
Trinitatis. Posuit autem Joannes articulum de persona filii.
Articulum autem de conceptione et nativitate conjunxit in unum Jacobus
Zebedaei. Articulum autem de passione posuit Andreas. Descensum ad
Inferos posuit Philippus. Resurrectionem Thomas. Ascensionem
Bartholomeus. Adventum ad judicium Matthaeus. Articulum de
spiritus sancti persona Jacobus Alphaei. Opus gratiae diviserunt duo
apostoli. Nam Simon posuit effectum gratiae in consecutione boni,
scilicet: sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem;
Judas Jacobi quantum ad remotionem mali, scilicet peccatorum
remissionem. Effectum gloriae posuit Matthias, vel iterum Thomas,
ut quidam dicunt. Alii autem aliter praedictos articulos attribuunt
apostolis. Sed in hoc non est magna vis.
Ad primum ergo dicendum, quod pater non est missus sicut aliae
personae; et ideo eis propter effectum missionis plures articuli
appropriantur quam patri.
Ad secundum dicendum, quod Deum esse simpliciter, non est
articulus; sed Deum esse sicut fides supponit, scilicet habentem
curam de omnibus, remunerantem, et punientem, ut patet per apostolum
Hebr. 11: quia sic determinat, quia est, et quia remunerator
est. Similiter Deum esse creatorem non cognoverunt philosophi, sicut
fides ponit, ut scilicet postquam non fuerunt, in esse producta sint;
sed secundum alium modum accipiunt creationem, ut in Lib. 2, dist.
1 dictum est.
Ad tertium dicendum, quod omnes articuli, praecipue qui pertinent ad
opera divina, probantur per omnipotentiam Dei, sicut et Angelus
probavit incarnationem, veniens ad virginem, Lucae 1, 37: quia
non erit impossibile apud Deum omne verbum; et ideo ponitur praecipue
omnipotentia quasi radix fidei.
Ad quartum dicendum, quod in symbolo proponitur nobis regula fidei,
ad quam omnes debent pertingere. Non autem debent pertingere solum ad
actum fidei informis, sed etiam ad actum fidei formatae, et ideo
ponitur in symbolis actus fidei formatae. Nihilominus habens fidem
informem, dicens symbolum, non peccat: quia hoc dicit in persona
Ecclesiae.
Ad quintum dicendum, quod Leo Papa dicit, quod non debet ibi addi
haec praepositio in, ut dicatur: et in unam sanctam Catholicam
etc., sed debet dici: et unam sanctam et cetera. Anselmus vero
dicit, quod potest dici, in unam, inquantum in isto effectu
intelligitur veritas increata, scilicet ut sit sensus in unam sanctam,
idest in spiritum sanctum unientem Ecclesiam.
Ad sextum dicendum, quod, sicut dictum est, articulus est
indivisibilis veritas supra rationem existens: et ubi occurrunt
diversae difficultates, quibus hoc quod dicitur, est supra rationem,
oportet ponere diversos articulos. Ponere autem Deum sepultum, non
habet aliam difficultatem, quam ponere eum passum vel mortuum; et ideo
totum hoc comprehenditur sub uno articulo. Sed nativitas habet aliam
difficultatem praeter difficultatem conceptionis: quia in conceptione
est difficultas ex hoc quod Deus homo factus est, et quod est facta
conceptio sine virili semine: in nativitate autem ex hoc quod clauso
virginis utero exivit: et ideo sunt duo articuli.
Ad septimum dicendum, quod ex parte potentiae filii ponitur opus quod
in natura assumpta operatus est quantum ad septem articulos, ut dictum
est.
Ad octavum dicendum, quod, sicut dicit Innocentius tertius,
Nicaena synodus praecipue congregata fuit contra Arium, qui negabat
filium esse verum Deum; et ideo descensus ad Inferos suppressus
fuit, in quo maxime videbatur derogari divinitati filii. Vel
dicendum, quod quia illud symbolum editum est ad manifestandum fidem
contra haereticos; nullus autem error acciderat de descensu ad
Inferos: ideo illum articulum explicare non curaverunt, sed implicite
posuerunt in articulo de resurrectione, in quo intelligitur terminus a
quo resurrexit: sicut in articulo conceptionis implicite tradiderunt
articulum nativitatis, quia non fuerat de nativitate aliquis specialis
error.
Ad nonum dicendum, quod quia quidam philosophi posuerunt mundum
creatum a Deo et tamen ab aeterno fuisse, ut Augustinus dicit; ideo
symbolum Nicaenum, quod specialiter ad evacuandos errores editum
fuit, posuit factorem, quod magis ostendit initium durationis mundi,
et quod est a Deo agente per voluntatem, non per necessitatem
naturae.
Ad decimum dicendum, quod fides de corpore Christi et de omnibus
sacramentis et de clavibus et de omnibus hujusmodi includitur in
articulo qui est de effectu gratiae, qui est: sanctam Ecclesiam
Catholicam; et ideo in Nicaeno symbolo additum est: confiteor unum
Baptisma. Quidam tamen dicunt, quod reducitur ad articulum de
passione. Sed primum est probabilius.
|
|