|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fidem esse explicitam non
sit de necessitate salutis. Ad salutem enim sufficit gratia et liberum
arbitrium. Sed ad explicationem fidei non sufficit habitus gratuitus
fidei infusus, nec etiam liberum arbitrium gratia informatum; sed
oportet quod veniat doctrina fidei determinans, quia fides ex auditu
est, Rom. 10. Ergo explicatio fidei non est de necessitate
salutis.
2. Praeterea, nullus damnatur ex hoc quod vitare non potest. Sed
aliquis natus in silvis, vel inter infideles, non potest distincte de
fidei articulis cognitionem habere: quia doctor fidei non adest, nec
unquam de fide audivit mentionem. Ergo iste non damnatur; et tamen
non habet fidem explicitam: ergo videtur quod explicatio fidei non sit
de necessitate salutis.
3. Praeterea, explicita cognitio de articulis fidei non potest esse
nisi in eo qui habet usum liberi arbitrii. Sed multi salvantur qui
usum liberi arbitrii non habent, sicut pueri baptizati et moriones.
Ergo explicatio fidei non est de necessitate salutis.
4. Praeterea, simplicibus non sunt proponenda subtilia, sicut patet
per apostolum 1 Corinth. 3. Sed nihil est subtilius his quae supra
rationem sunt, qualia sunt ea quae ad fidem pertinent. Ergo
simplicibus non est explicanda fides, et tamen ipsi salvantur; ergo
explicatio fidei non est de necessitate salutis.
1. Sed contra, Heb. 11, accedentem ad Deum oportet credere
quia est, et quia diligentibus se remunerator est. Sed accedere ad
Deum est de necessitate salutis. Ergo et habere fidem explicitam
quantum ad aliqua.
2. Praeterea, nullus sine spe salvatur. Sed ad spem oportet adesse
explicitam cognitionem rerum quae sperantur: quia fides est substantia
sperandarum rerum, Hebr. 11. Ergo habere fidem explicite de
aliquibus est de necessitate salutis.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod quilibet teneatur habere fidem explicitam
de omnibus quae ad fidem pertinent. Omnes enim articuli fidei
aequaliter ad fidem pertinent. Si ergo de aliquibus oportet habere
cognitionem explicitam, pari ratione de omnibus.
2. Praeterea, secundum id quod in universali scitur, non
distinguitur unus homo ab alio: quia cognitio universalium principiorum
omnibus hominibus est innata. Sed habere fidem implicite de aliquo
articulo, est habere fidem in universali de illo articulo. Ergo per
hoc quod habet fidem tantum implicitam de aliquo articulo, non differt
quantum ad illum articulum a non credente: ergo oportet habere fidem
explicitam de omnibus articulis.
3. Praeterea, sicut per praecepta legis vitantur peccata mortalia,
ita per articulos vitantur errores haeresum. Sed aliquis ita tenetur
servare praecepta legis ut omnia peccata vitet. Ergo et ita tenetur
cognoscere articulos fidei ut omnes errores et haereses vitet. Sed hoc
non potest facere nisi qui habet fidem explicitam de omnibus articulis:
quia qui scit aliquid implicite et in universali, potest errare in
particulari. Ergo habere fidem explicitam de omnibus articulis, est
de necessitate salutis.
1. Sed contra, explicita cognitio de articulis fidei non habetur
nisi per studium. Sed studere non est de necessitate salutis. Ergo
explicita cognitio de omnibus articulis fidei non est de necessitate
salutis.
2. Praeterea, secundum hoc pauci essent qui haberent fidem, cum vix
inveniatur aliquis qui possit explicare articulos quantum ad omnia quae
in articulis implicite continentur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod majores non magis teneantur quam
minores. Quia homines simplices examinantur de difficilibus
articulis, et damnantur haeretici, si male respondeant. Hoc autem
non esset, nisi illos scire tenerentur. Ergo minores non minus
tenentur scire quam majores.
2. Praeterea, nullus tenetur ad plura quam alius, nisi inquantum ad
illa se obligavit. Sed majores non obligaverunt se ad articulos
sciendos explicite, ut videtur. Ergo non magis tenentur quam
minores.
3. Praeterea, videntur majores illi qui magis sciunt. Si ergo ad
plura credenda obligarentur, videtur quod ex sua scientia incommodum
reportarent.
1. Sed contra, majores debent docere fidem minoribus. Sed qui
docet, debet plenius scire. Ergo tenentur magis explicite scire quam
minores.
2. Praeterea, ei cui plus est commissum, plus exigetur ab eo. Sed
majoribus plus commissum est quam minoribus. Ergo plus ab eis exigetur
de fidei cognitione.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod minores non habeant fidem implicitam in
fide majorum. Sicut enim est fides implicita et explicita, ita et
scientia. Sed scientiam habet quis implicitam, non in aliquo
sciente, sed in universali rei scibilis. Ergo nec fidem habet unus
implicitam in fide alterius.
2. Praeterea, illud in quo implicatur cognitio alicujus habentis
cognitionem implicitam, est regula suae cognitionis. Sed regula
nostrae fidei non est cognitio humana, quae potest decipi, sed
cognitio divina, quae falli non potest. Ergo videtur quod homo non
debeat habere fidem implicitam in fide alterius hominis, sed in
cognitione Dei.
3. Praeterea, nullus peccat si se conformet suae regulae. Sed
majores sunt praelati vel etiam doctores. Si ergo simplices debent
habere implicitam fidem in fide majorum, non peccaret aliquis simplex
dicens aliquid contra fidem, si ab aliquo magistro vel praelato
praedicaretur: quod falsum videtur.
4. Praeterea, illud in quo implicatur cognitio alicujus, oportet
esse notum; sicut qui habet scientiam alicujus particularis implicitam
in universalibus principiis, oportet quod illa principia cognoscat.
Ergo homo non debet habere implicitam fidem in cognitione alterius
hominis.
1. Sed contra, omnis addiscens habet fidem implicitam in cognitione
docentis; quia, secundum philosophum, oportet credere addiscentem.
Sed majores positi sunt ad docendum fidem minoribus. Ergo minores
debent habere fidem implicitam in cognitione majorum.
2. Praeterea, hoc patet per auctoritatem inductam in littera.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod ad salutem aliquis
dupliciter pervenit. Quidam enim non perveniunt merito proprio, sed
merito alieno, sicut pueri et stulti baptizati, quibus suffragatur
meritum Christi, cujus facti sunt participes in perceptione
sacramenti: quia meritum proprium habere non possunt, cum non habeant
usum liberi arbitrii, quod exigitur ad meritum. Quicumque autem usum
liberi arbitrii habent, tenentur ad merita Christi et meritum proprium
addere. Meritum autem consistit in actu virtutum; unde ad salutem
ipsorum oportet quod sit et actus et habitus virtutum. Actus autem
omnium virtutum dependet ab actu fidei, quae intentionem dirigit: unde
in omni qui habet liberum arbitrium exigitur ad salutem ejus quod habeat
actum fidei, et non solum habitum. Fides autem non potest exire in
actum, nisi aliquid determinate et explicite cognoscendo quod ad fidem
pertineat; et ideo omni ei qui habet usum liberi arbitrii, habere
fidem explicitam quantum ad aliquid, est de necessitate salutis.
Ad primum ergo dicendum, quod in his quae sunt necessaria ad salutem,
nunquam Deus homini quaerenti suam salutem deest vel defuit, nisi ex
culpa sua remaneat; unde explicatio eorum quae sunt de necessitate
salutis vel divinitus homini provideretur per praedicatorem fidei,
sicut patet de Cornelio, Act. 10; vel per revelationem: qua
supposita, in potestate liberi arbitrii est ut in actum fidei exeat.
Ad secundum dicendum, quod si talis faceret quod in se est de
quaerendo salutem, Deus illi aliquo dictorum modorum provideret de
salute sua.
Ad tertium patet solutio per ea quae dicta sunt.
Ad quartum dicendum, quod ea quae sunt supra rationem ad fidem
pertinentia, non proponuntur hominibus simplicibus ita quod res ipsa
discutiatur, sed in verborum aenigmate, quibus assentiant; et ideo
dicitur esse fides verborum, ut supra, distinct. praecedenti, dictum
est.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod actus fidei ad hoc est
necessarius ad salutem, quia intentionem dirigit in omnibus actibus
aliarum virtutum; et ideo tantum oportet habere unicuique de fide
explicita, quantum sufficit ad dirigendum ipsum in finem ultimum.
Unde non est de necessitate salutis ut homo omnes articulos fidei
explicite cognoscat: quia sine aliquorum explicatione potest homo
habere rectam intentionem in finem.
Et per hoc patet responsio ad primum: quia non est eadem ratio de
omnibus articulis.
Ad secundum dicendum, quod principia universalia, in quibus
implicatur cognitio particularium conclusionum, sunt homini nota per
lumen naturale; et ideo quantum ad implicitam cognitionem scientiae non
distinguitur unus homo ab altero. Sed lumen fidei, secundum quod
habetur cognitio implicita, est lumen infusum, quod uni infunditur,
et alii non; et ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum, quod ad praecepta negativa tenemur semper et ad
semper; et per hoc vitantur sufficienter peccata transgressionis. Sed
ad praecepta affirmativa tenetur homo semper, sed non ad semper, sed
loco et tempore determinato. Praecepta autem affirmativa sunt de
actibus virtutum. Ergo ad actum virtutis semper exercendum homo non
tenetur, nec quantum ad omnes modos quibus potest ille exerceri; sed
sufficit quod homo tempore debito operetur; et ideo etiam non oportet
quod homo habeat explicitam cognitionem de omnibus articulis fidei, sed
de aliquibus qui sunt necessarii secundum tempus illud; et per hoc
sufficienter vitantur omnes errores et dubitationes: quia sicut habitus
temperantiae inclinat ad resistendum luxuriae, ita habitus fidei
inclinat ad resistendum omnibus quae sunt contra fidem. Unde in
tempore quando emergit necessitas explicite cognoscendi vel propter
doctrinam contrariam quae imminet, vel propter motum dubium qui
insurgit, tunc homo fidelis ex inclinatione fidei non consentit his
quae sunt contra fidem, sed differt assensum, quousque plenius
instruatur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod explicare articulos fidei
contingit dupliciter. Uno modo quantum ad ipsorum articulorum
substantiam, secundum quod ipsos articulos distincte scit. Alio modo
quantum ad ea quae in articulis continentur implicite: quod quidem
contingit dum homo scit ea quae articulis consequuntur, et vim
veritatis ipsorum articulorum, per quam possunt defendi ab omni
impugnatione. Ad primam quidem explicationem totaliter tenentur omnes
qui habent officium docendi fidem sive ex gradu dignitatis, sicut
sacerdotes; sive ex revelatione, sicut prophetae; sive ex
ministerio, sicut doctores et praedicatores: non autem alii, quibus
non incumbit officium docendi fidem: quia cum ipsi non habeant nisi
seipsos regulare, sufficit eis illos articulos cognoscere per quos
possint propriam intentionem dirigere in finem ultimum. Ad secundam
autem explicationem articulorum non tenetur aliquis totaliter ut sciat
omnia explicare quae in articulis de salute continentur: quia hoc non
potest esse nisi in patria, ubi ipsa articulorum veritas plene
videbitur: sed unusquisque, cui incumbit officium instruendi alios de
fide, qui dicuntur majores, tenetur tantum scire de ista
explicatione, quantum pertinet ad suum officium. Sed ad hanc
explicationem minores, quibus officium docendi non incumbit, non
tenentur.
Ad primum ergo dicendum, quod non condemnantur simplices pro
haereticis, quia nesciunt articulos: sed quia pertinaciter defendunt
ea quae sunt contraria articulis; quod non facerent, nisi per haeresim
fidem corruptam haberent.
Ad secundum dicendum, quod hoc ipso quod aliquis docendi officium
assumit, obligatur ad sciendum ea quae docere debet.
Ad tertium dicendum, quod majores non dicuntur qui magis sciunt, sed
quibus incumbit officium docendi fidem; qui quandoque peccatis
exigentibus minus sciunt, quibus dicitur Oseae 4, 6: quia
scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi.
Nec tamen ex scientia quae ab eis exigitur, aliquod incommodum
reportant, quia habere scientiam eis est honorificum.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod illi quibus incumbit officium
docendi fidem, sunt medii inter Deum et homines; unde respectu Dei
sunt homines, et respectu hominum sunt dii, inquantum divinae
cognitionis participes sunt per scientiam Scripturarum, vel per
revelationem, ut dicitur Joan. 10, 35: illos dixit deos ad quos
sermo Dei factus est. Et ideo oportet quod minores, qui ab eis de
fide doceri debent, habeant fidem implicitam in fide illorum, non
inquantum homines sunt, sed inquantum sunt participatione dii.
Ad primum ergo dicendum, quod determinata cognitio principiorum
demonstrationis ex sensu acquiritur; unde ad eorum determinationem
doctrina non indigemus: et in his principiis homo habet a principio
implicitam scientiam omnium quae sequuntur; habet nihilominus scientiam
implicitam in cognitione alterius scientis, inquantum oportet eum per
doctrinam scientiam accipere: quia oportet addiscentem credere. Et
ideo non est simile de scientia et fide: quia non sunt nobis innata
aliqua principia naturalia ad quae possint reduci articuli fidei; sed
tota determinatio fidei est in nobis per doctrinam; et ideo oportet in
cognitione hominis habere fidem implicitam.
Ad secundum dicendum, quod sicut in moventibus invenitur primum
movens, quod est movens non motum; et secundum movens, quod est
movens et motum, post quod est id quod est motum tantum; ita etiam est
in regulantibus, quod est aliquid quod est regulans et nullo modo
regulatum; et haec est ratio primae regulae, et tale est Deus: est
et regulans regulatum, et talis regula humanae fidei est homo divinus:
sicut etiam philosophus dicit in 3 Ethic., quod virtuosus est
mensura omnium humanorum actuum; regulatum autem tantum sunt ipsi
minores.
Ad tertium dicendum, quod sicut homo debet obedire inferiori potestati
in his tantum in quibus non repugnat potestas superior; ita etiam debet
homo se primae regulae in omnibus commensurare secundum suum modum;
secundae autem regulae debet se homo commensurare in his in quibus non
discordat a prima regula: quia in his in quibus discordat, jam non est
regula; et propter hoc praelato contra fidem praedicanti non est
assentiendum, quia in hoc discordat a prima regula. Nec per
ignorantiam subditus excusatur a toto: quia habitus fidei facit
inclinationem ad contrarium, cum necessario doceat de omnibus quae
pertinent ad salutem, 1 Joan. 1. Unde si homo non sit facilis
nimis ad credendum omni spiritui, quando aliquid insolitum
praedicatur, non assentiet, sed aliunde requiret, vel Deo se
committet in ejus secreta supra suum modum non se ingerendo.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc datum est hominibus facere miracula,
ut ostendatur quod Deus per illos loquitur. Nec oportet quod in tali
homine revelationem habente aliquis suam fidem implicet, quousque talis
homo ad ejus notitiam deveniat vel divinitus, vel per famam humanam.
|
|