|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per successionem
temporum fides non profecerit quantum ad ea quae explicite sunt
credenda. Fides enim, ut dicitur in littera, caritati
proportionatur. Sed caritas est eadem et aequalis per omnia tempora.
Ergo et fides.
2. Praeterea, quod in scientiis crevit humana cognitio, hoc est
propter imperfectionem eorum qui primitus artes adinvenerunt
imperfecte, ut dicitur in 2 Elench. Sed fidei doctrina non habet
principium ab inventione humana, sed ab inspiratione Dei, in quo non
cadit aliqua imperfectio. Ergo non debuit per incrementa temporum
proficere.
3. Praeterea, fides quantum ad substantiam semper eadem manet. Si
ergo cognitio fidei secundum diversa tempora proficit, oportet quod in
primo tempore habeatur, saltem implicite tantum, quod in sequenti
etiam explicite cognoscitur. Sed minorum est habere fidem in
cognitione majorum. Ergo quandocumque fides fuit implicita alicujus
articuli in aliquo homine, fuit ejusdem articuli fides explicita in
aliquo alio homine. Hoc autem secundum omne tempus convenit, quod
aliqui articuli a quibusdam implicite, et ab aliquibus explicite
cognoscantur. Ergo fides non crevit per successionem temporum.
4. Praeterea, articulus est indivisibilis veritas. Sed quod est
indivisibile, non potest ulterius distingui. Ergo cum semper fuerit
fides contenta sub aliquibus articulis, videtur quod non potuerit magis
distingui, ut articuli explicite cognoscerentur.
5. Praeterea, per hoc videtur quod etiam modo eadem ratione possent
articuli multiplicari per successionem temporum; quod falsum esse
videtur.
1. Sed contra, Exod. 6, 2, dominus dixit ad Moysem: ego sum
Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob; et nomen meum Adonai
non manifestavi eis. Ergo Moysi fuit aliquid revelatum de Deo quod
patribus revelatum non fuerat. Similiter etiam David dicit, Psalm.
118, 10: super senes intellexi; et Petrus suo tempore completum
asserit, Act. 11, 17, quod dicitur Joelis 2: effundam de
spiritu meo.
2. Praeterea, Gregorius dicit, quod per successiones temporum
crevit divinae cognitionis augmentum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non oportuit semper habere fidem
explicitam de redemptore. Non enim cognoverunt homines de eo per fidem
quod Angeli ignoraverunt: quia cognitio fidei per revelationem quae
est a Deo, est mediantibus Angelis, ut dicit Dionysius, 4 cap.
Cael. Hier. Sed Angeli mysterium redemptionis non cognoverunt;
unde apostolus dicit Ephes. 3, quod erat absconditum in Deo. Ergo
nec homines de eo fidem explicitam habuerunt.
2. Praeterea, Adam suum casum non praescivit. Sed si non
peccasset, humana redemptio non fuisset. Ergo homo non semper
explicite cognovit mysterium redemptionis humanae.
3. Praeterea, sicut dicit Dionysius, multi etiam de gentilibus
ante Christi adventum salvati sunt. Sed illi non habebant fidem
explicitam de redemptione, quia eis revelatio non fuerat facta;
Psalm. 147, 20: non fecit taliter omni nationi. Nec iterum in
fide Judaeorum suam fidem implicitam habebant. Ergo fides redemptoris
non fuit necessaria ad salutem secundum omne tempus.
4. Praeterea, adventus redemptoris non est de dictamine legis
naturalis. Sed qui erant in lege naturali, salvabantur implentes ea
quae erant de dictamine legis naturalis, sicut tempore legis scriptae
est de his quae dictat lex scripta. Ergo non fuit semper necessarium
habere fidem explicitam de redemptore.
1. Sed contra, Christus est caput totius Ecclesiae. Nullus autem
salvatus est extra Ecclesiam. Ergo nullus salvatus est qui non est
membrum Christi vel non fuit. Sed nullus fuit membrum Christi qui in
Christum non credidit. Ergo nullus salvatus est unquam sine fide
Christi.
2. Praeterea, sicut creator est principium essendi in natura
condita, ita etiam redemptor est principium reparationis naturae
lapsae. Sed nullus potest salvari sine reparatione, sicut nec esse
sine esse naturali. Cum ergo fides de creatore semper fuerit
necessaria ad salutem, pari ratione et fides redemptoris semper fuit
necessaria ad salutem post casum hominis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non oportuit istos articulos de
redemptore credere quos Magister tangit in littera. Quia Joannes
Baptista inter majores fuit, qui tenebantur habere fidem explicitam
secundum illud tempus. Sed ipse dubitavit de morte Christi, ut dicit
Magister in littera. Ergo non videtur quod de morte Christi
habuerint fidem explicitam antiqui patres.
2. Praeterea, conceptio nativitatem praecedit. Sed non dicitur
quod necessarium fuerit eos habere explicitam fidem de conceptione.
Ergo nec fuit necessarium quod haberent explicitam fidem de
nativitate.
3. Praeterea, sicut resurrectio Christi est causa nostrae
resurrectionis, ita ascensio causa nostrae ascensionis. Sed salus
nostra consistit in resurrectione corporum, et in ascensione ad locum
gloriae. Ergo necessarium fuit credere ascensionem, sicut et
resurrectionem.
4. Praeterea, per descensum ad Inferos nos ab Inferis retraxit.
Hoc autem est necessarium ad salutem. Ergo et credere Christum ad
Inferos descendisse.
5. Praeterea, salus hominum esse poterat sine hoc quod Christus ad
judicium veniret: quia per hoc nihil nobis Christus meretur. Ergo
videtur quod non fuerit necessarium credere Christum venturum ad
judicium.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod non fuerit necessarium habere cognitionem
Trinitatis explicitam. Quia Hebr. 11, 6, dicitur, quod de
Deo oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Ergo videtur quod non oportuit cognoscere distinctionem personarum.
2. Praeterea, cognitio fidei est necessaria inquantum nos in finem
dirigit. Sed Deus est finis noster, inquantum est summum bonum,
quod ad essentiam pertinet. Ergo videtur quod sufficiebat de Deo
credere essentialia.
3. Praeterea, sacra Scriptura est regula fidei. Sed in Scriptura
veteris testamenti non fuit mentio expressa facta de Trinitate. Ergo
non erat necessaria ad credendum.
1. Sed contra, magis est salutifera cognitio de Christo inquantum
est Deus quam inquantum est homo. Sed necessarium fuit habere
cognitionem de humanitate ipsius. Ergo multo fortius de deitate. Sed
secundum quod est in sua deitate, est filius patris. Ergo necessarium
fuit habere cognitionem de patre et filio.
2. Praeterea, missio divinarum personarum semper fuit de necessitate
salutis. Sed Augustinus dicit, quod mitti est cognosci quod ab alio
sit. Ergo semper fuit necessarium cognoscere in Deo quod sit ibi
aliquis ab alio; et ita cognoscere Trinitatem per fidem.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod fides cognitio quaedam
est. Quantitas autem cognitionis dupliciter attenditur: scilicet
secundum objecta, et secundum efficaciam actus circa objectum. Quia
autem habitus specificatur ex objecto, ideo prima quantitas est habitui
essentialis; et secundum hanc attenditur magnitudo fidei, quae est
secundum articulorum quantitatem; et ideo secundum hanc quantitatem
fides non crescit nec deficit, cum semper eadem maneat. Efficacia
autem in agendo, est ex conditione agentis; et ideo quantum ad alias
tres magnitudines potest fides proficere, ipsa manente eadem secundum
diversas hominum conditiones. In actu autem fidei tria inveniuntur,
secundum quae potest quantitas efficaciae fidei attendi; duo secundum
naturam propriam: scilicet cogitare, et secundum hoc dicitur fides
magna, cognitione; et assentire, et secundum hoc dicitur fides
magna, constantia, quia assensus certitudinem et determinationem
importat, ut supra, dist. 23, art. 2 in corp. et ad 1, dictum
est: tertium autem est in actu fidei secundum quod informatur
caritate; et secundum hoc dicitur fides magna, devotione. Sed quia
certitudo fidei est ex voluntate determinante intellectum ad unum, et
similiter formatio ex caritate, quae est in voluntate; voluntas autem
est domina sui actus etiam secundum quodcumque tempus; ideo per se
loquendo magnitudinis fidei quae est secundum constantiam et
devotionem, attenditur profectus secundum promptitudinem voluntatis
quae est ex gratia, non ex successione temporum nisi per accidens,
inquantum in aliquo tempore sit plenior influentia gratiae quam in alio
quantum ad communem statum, quamvis non quantum ad omnes personas.
Sed cogitare ad intellectum pertinet, cujus virtutes experimento
indigent et tempore, ut dicitur 2 Ethic.; et ideo quantitas fidei
quae est secundum cognitionem articulorum, per se loquendo, crescit
secundum diversitatem temporis.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas in voluntate est. Ea autem
quae ad voluntatem pertinent, non indigent experimento et tempore,
sicut ea quae sunt in intellectu, in quo est fides, nisi quatenus
oportet quod per exercitium acquiratur habitus, quod de caritate non
est. Et ideo profectus caritatis, proprie loquendo, non attenditur
secundum diversa tempora, nisi per accidens, inquantum tempore
redemptionis plenior infunditur gratia quantum ad communem statum, non
autem quantum ad omnes singulares personas.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod scientiae profecerunt per
successionem temporum non tantum est ex imperfectione inventorum, sed
etiam ex impotentia addiscentium, qui a principio totum capere non
possunt; et ita in his quae fidei sunt accidit quod oportuit paulatim
humanum intellectum assuefieri ad ea quae fidei sunt; propter quod
dominus discipulis dixit Joan. 16, 12: multa habeo vobis
dicere; sed non potestis portare modo.
Ad tertium dicendum, quod illi qui immediate a Deo fidei cognitionem
receperunt, quantum ad ea quae eis non explicabantur, non habebant
fidem implicitam in fide alterius hominis, sed in cognitione ipsius
Dei, cui reponebant id quod de secretis divinae sapientiae eis fuerat
revelatum.
Ad quartum dicendum, quod articulus dicitur indivisibilis veritas
quantum ad id quod actu explicatur in articulo; sed est divisibilis
quantum ad ea quae potentia continentur in articulo, secundum quod qui
dicit unum, quodammodo dicit multa: et haec sunt ea quae praecedunt ad
articulum, et consequuntur ad ipsum: et quantum ad hoc potest
explicari et dividi articulus fidei.
Ad quintum dicendum, quod aliquid quod in articulo continetur,
explicari potest dupliciter. Uno modo secundum quod unus articulus
continetur quandoque in alio, vel duo in uno communi; sicut
resurrectio mortuorum continetur quodammodo in resurrectione Christi;
et passio et incarnatio in hoc communi quod est mysterium redemptionis:
et sic fides implicita explicatur in articulis fidei determinatis; et
haec explicatio completa est per Christum: unde ejus doctrinae quantum
ad essentialia fidei nec addere nec diminuere licet, ut dicitur
Apocal. ult. Sed ante Christi adventum non erat completa; unde
etiam quantum ad majores crescebat secundum diversa tempora. Alio modo
id quod in articulo continetur, non est articulus, sed aliquid
concomitans articulum; et quantum ad hoc potest fides quotidie
explicari, et per studium sanctorum magis et magis explicata fuit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad fidem redemptoris
tripliciter se habet humanum genus secundum diversa tempora. In primo
enim statu ante peccatum non oportebat ab aliquo homine haberi fidem
explicitam de redemptore, quia nondum servitus erat inducta; sed
sufficiebat habere fidem implicitam in cognitione Dei, ut scilicet
homo crederet quod Deus ei provideret in eis quae essent necessaria ad
salutem. In secundo autem statu post peccatum ante adventum Christi
quidam habebant fidem explicitam de redemptore, quibus revelatio facta
erat, qui majores dicebantur: quidam autem, ut minores, fidem
implicitam habebant in fide majorum; unde eis sacramentum redemptionis
sub signis sacrificiorum proponebatur. In tertio autem statu post
adventum Christi, quia jam mysterium redemptionis impletum est
corporaliter et visibiliter, et praedicatum, omnes tenentur ad
explicite credendum: et si aliquis instructorem non haberet, Deus
illi revelaret, nisi ex culpa sua removeret.
Ad primum ergo dicendum, quod Angeli primitus mysterium incarnationis
sunt edocti quam homines, ut dicit Dionysius, 4 cap. Caelest.
Hierar., quantum ad ipsam substantiam ejus quod credendum est,
quamvis non quantum ad omnes circumstantias articulorum, quas postea
rebus evenientibus cognoverunt. Et de hoc plenius dictum est in 2
Lib., dist. 11.
Ad secundum dicendum, quod auctoritates inductae in littera loquuntur
post peccatum, sive ante legem, sive post.
Ad tertium dicendum, quod quamvis aliis gentibus non esset data lex
divinitus communiter omnibus sicut Judaeis, ex quibus nasciturus erat
Christus, et sic oportebat in eis potius fidem vigere; tamen multis
etiam gentilibus revelationes per Angelos factae sunt etiam de
Christo, sicut patet de Sybilla, quae de Christo expresse
prophetavit. In historiis Romanis etiam legitur, quod temporibus
Constantini imperatoris inventum fuit in Graecia quoddam corpus in
sepulcro quodam habens laminam auream supra pectus, in qua scriptum
erat: Christus nascetur ex virgine et credo in eum. O sol, sub
Irenes et Constantini temporibus iterum me videbis. Illi etiam
quibus specialis revelatio facta non fuerat, salvari poterant, etiam
si nihil de lege Moysi audissent, neque aliquid de ea scirent, quia
lex illa non erat omnibus data, sed tantum Judaeis; unde alii non
peccabant si legis observantias non servarent. Secus autem est de lege
Christi, quae omnibus pronuntiata est. Salvabantur tamen fide
implicita redemptoris, implicando fidem suam in cognitione Dei, vel
eorum qui a Deo docti erant, indeterminate, quicumque illi essent;
sicut majores Judaeorum quantum ad ea quae eis nondum fuerant
revelata, dum contrarium pertinaciter non tenerent contra praedicantem
fidem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis ad cognitionem redemptoris non
sufficeret natura per se, sufficiebat tamen cum lege scripta tempore
legis; ante legem vero adjuta per gratiam.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod fides explicita ad hoc
necessaria est quod in finem ultimum intentionem dirigat. Et quia per
peccatum homo ab illo fine abductus fuerat, et non poterat reduci nisi
per mediatorem Dei et hominum dominum Jesum Christum; ideo post
peccatum oportuit haberi cognitionem explicitam de redemptore, et
praecipue quantum ad ea quibus nos in finem reduxit victo hoste a quo
captivi detinebamur. Ad hoc autem quod nos in finem reduceret,
quatuor requirebantur. Primum est quod propugnator noster
institueretur; quod factum est in nativitate. Secundum est quod
propugnaret; quod factum est in passione. Tertium est quod vinceret;
quod factum est in resurrectione, quando aeternitatis aditum devicta
morte reseravit. Quarto quod victoriae suae omnes suos participes
faceret; et hoc erit in judicio, quando bonis bona et malis mala
reddet. Et ideo ista praecipue requirebantur ut de redemptore
explicite scirentur. Tamen possibile est quod secundum diversa tempora
horum distinctio et explicatio ante Christi adventum creverit, ut
quanto adventui salvatoris viciniores existerent, tanto sacramenta
salutis plenius perceperint, ut dicit Gregorius. Et secundum hoc
utraque opinio in littera potest habere veritatem: prima quantum ad
propinquos, secunda quantum ad remotos.
Ad primum ergo dicendum, quod Joannes Baptista hos articulos
plenissime scivit; unde de his non dubitavit. Potuit autem dubitare
sine praejudicio salutis de alio articulo passionis implicito tunc
temporis, scilicet de descensu ad Inferos, non pertinaciter; quod
patet, quia doceri quaerebat. Vel dicendum, ut alii dicunt, quod
ipse non dubitavit, sed quasi dubitasse visus est inquantum quaesivit
non propter se, sed propter suos discipulos instruendos. Vel fuit
dubitatio non ignorantiae, sed admirationis et pietatis.
Ad secundum dicendum, quod articulus conceptionis implicite
continebatur in articulo nativitatis in quantum est via ad nativitatem;
articulus autem de descensu ad Inferos, in articulo de passione;
articulus autem de ascensione, in articulo de resurrectione, quia ibi
terminatur victoria resurgentis.
Unde patet responsio ad tertium et quartum.
Ad quintum dicendum, quod in judicio Christus nihil nobis merebitur;
sed id quod prius meruit, reddet.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod per missiones divinarum
personarum in nos, homo in finem ultimum ducitur non solum post
peccatum, sed etiam ante peccatum; et ideo explicita cognitio de
Trinitate fuit necessaria non solum post peccatum, sed etiam ante
peccatum. Non tamen eodem modo ante adventum Christi et post: quia
ante adventum soli majores de hoc fidem explicitam habuerunt: post
incarnationem vero omnes fidem explicitam de tribus personis habere
tenentur, sicut et de mysterio incarnationis, quod cognosci non
potest, nisi cognoscatur personarum distinctio: et quia sacramenta
salutis cum invocatione Trinitatis conferuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus posuit illa quae oportuit
credi explicite a quolibet homine in quocumque statu: hoc autem non
fuit cognitio Trinitatis.
Ad secundum dicendum, quod ad dirigendum in finem non solum oportet
cognoscere finem, sed etiam ea sine quibus in finem iri non potest; et
ideo oportuit habere cognitionem explicitam de fide Trinitatis, quia
sine earum missione in finem beatitudinis veniri non potest.
Ad tertium dicendum, quod quia non erat necessarium ut explicite omnes
cognoscerent, ideo non fuit positum mysterium Trinitatis manifeste in
veteri testamento, sed velate ut sapientes capere possent.
|
|