|
Sicut in Ecclesia aliqui sunt minus capaces. Contra. Modo non
sufficit ad salutem ut etiam explicite mysterium incarnationis
credatur. Dicendum, quod est similitudo non quantum ad omnia, sed
quantum ad quaedam de articulis: quia nesciunt eos distinguere,
quamvis explicite cognoscant illud quod in articulis continetur.
Tenentur autem explicite articulos scire de quibus Ecclesia
solemnizat, et facit continuam mentionem, sicut de Trinitate.
Credunt hoc quod ignorant. Hoc est contra illud quod superius dictum
est, quod fides non est de ignotis. Dicendum, quod sicut implicite
creditur, ita et implicite cognoscitur. Dicitur autem ignorari quod
nescitur explicite. Solet etiam quaeri de fide Cornelii. Sciendum,
quod Cornelius habebat fidem explicitam de mysterio incarnationis,
quamvis suffecisset ei ad salutem, etiamsi de hoc fidem implicitam
habuisset: sed non habebat fidem distinctam de tempore incarnationis;
et ideo, quia hoc jam incipiebat esse necessarium ad salutem, missus
fuit Petrus ad eum instruendum. Illud etiam non est
praetermittendum, quod fides, spes, caritas, et operatio secundum
aliquid aequalia sunt in praesenti. De hac aequalitate habituum, et
operatione dicitur infra, distinct. 36. Hic tamen sciendum est
quod operationem hic videtur nominare virtutes regulantes in opere
exteriori, sicut sunt virtutes cardinales, quae etiam habent actus
interiores, secundum quas oportet istam aequalitatem attendi. Vel si
loquitur de operibus exterioribus, attendenda est aequalitas quantum ad
formationem operis magis quam secundum quantitatem actus: quia interdum
aliquis ex majori caritate facit opera ex suo genere minora quam alius
majora. Non ideo post fidem et spem ponitur, quod ex eis oriatur.
Contra, Matth. 1, 2: Abraham genuit Isaac, Isaac Jacob;
idest, fides spem, spes caritatem. Dicendum, quod intelligitur
quantum ad actus non quantum ad habitus. Non quod fides et spes causa
vel tempore praecedant. Contra. Aliquis habet fidem qui non habet
caritatem, sicut qui ficte accedit ad Baptismum fidem tantum habens.
Dicendum, quod loquitur de fide et spe secundum quod est virtus.
|
|