|
Postquam Magister determinavit de fide, hic secundo determinat de
spe; et dividitur in duas partes: in prima determinat de spe; in
secunda ostendit in quibus spes invenitur, ibi: post hoc superest
investigare, utrum fides et spes in Christo fuerint. Circa primum
duo facit: primo determinat de spe secundum se; secundo de spe per
comparationem ad fidem, ibi: et sicut fides, ita et spes est de
invisibilibus. Et circa hoc duo facit; primo ostendit convenientiam
inter fidem et spem; secundo differentiam, ibi: distinguitur tamen
fides a spe. Post hoc superest investigare, utrum fides et spes in
Christo fuerint. Hic ostendit, quorum sit habere fidem; et circa
hoc duo facit: primo inquirit, utrum in Christo fuerit fides vel
spes: secundo utrum in antiquis patribus in Limbo existentibus, ibi:
de antiquis vero patribus (...) non incongrue dici potest, quod
fidem et spem virtutem habuerint. Hic quaeruntur duo. Primo de spe
secundum quod est passio. Secundo de ipsa secundum quod est virtus.
Circa primum quaeruntur quinque: 1 utrum spes sit passio; 2 in quo
sit; 3 de differentia ejus ad alias passiones; 4 utrum sit una de
quatuor passionibus principalibus; 5 utrum possit esse in parte
intellectiva.
|
|