|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod spes non sit passio.
Spes enim est expectatio. Sed expectatio dicit immobilitatem. Cum
ergo omnis passio in motu consistat, videtur quod spes non sit passio.
2. Praeterea, opposita sunt in eodem genere. Sed philosophus, 7
Physicor., dividit spem contra memoriam, dividens actiones utriusque
ad invicem. Cum ergo memoria non sit passio, nec spes passio erit.
3. Praeterea, expectare a spectando dicitur. Spectare autem est
videre. Cum ergo videre non sit passio animalis, secundum quod
proprie loquimur de passionibus animae; videtur quod spes, quae est
expectatio, non sit passio.
4. Praeterea, passio animae in parte sensitiva est, ut dicit
philosophus in 7 Physic. Sed spes, cum sit de futuro bono, non
potest esse in parte sensitiva: quia sensus est praesentium tantum.
Ergo spes non est passio.
5. Praeterea, nihil patitur nisi ex praesentia agentis. Sed spes
non est de praesentibus, sed de futuris. Ergo non est passio.
1. Sed contra, spes contra timorem dividitur. Sed timor est
passio. Ergo et spes.
2. Praeterea, spes ad appetitivam potentiam pertinet: quia habet
bonum pro objecto. Sed motus appetitivae partis dicitur passio
animae: quia ad eum sequitur delectatio et tristitia, quod proprium
est passionum, ut dicitur in 2 Ethic. Ergo ut prius.
3. Praeterea, praesens et praeteritum non diversificant genus. Sed
gaudium, quod est de praesenti bono, est in genere passionis. Ergo
et spes, quae est de bono futuro.
Respondeo dicendum, quod, sicut prius, dist. 15, dictum est,
quamvis omnis operatio potentiarum animae, quae per sua objecta in
actum reducuntur, sicut intellectus possibilis, sensus, et
appetitus, possint dici passiones, tamen proprie loquendo passio est
in operationibus appetitus sensitivae partis, secundum quod Damascenus
dicit in 2 libro, quod passio est motus appetitivae virtutis
sensibilis, qui est ex imaginatione boni vel mali. Spes autem dicit
extensionem appetitus in illud quod appetibile est. Invenitur autem
non solum in hominibus, sed etiam in aliis animalibus: quod patet,
quia inveniuntur animalia operari propter aliquod bonum futurum
aestimatum possibile, sicut aves faciunt nidum propter filiorum
educationem: nec propter finem aliquid facerent nisi in finem illum
quasi eis possibilem tenderent: quia naturalis appetitus non est
impossibilium. Similiter etiam patet quod unum animal aggreditur aliud
non nisi ex spe victoriae. Patet ergo quod spes sit in appetitu
sensitivae partis, quae nobis et brutis communis est; et ita sequitur
quod sit passio.
Ad primum ergo dicendum, quod appetitivae partis duplex est motus:
scilicet prosecutio et fuga. Objectum autem spei, quod est bonum
difficile et arduum, ratione suae bonitatis natum est movere ad
prosecutionem: sed ratione suae difficultatis natum est movere ad
fugam. Hic tamen motus retardatur per spem: et ideo spes importat
motum primum, in quo salvatur ratio passionis, tamen cum quiete
privante secundum motum, qui est fuga.
Ad secundum dicendum, quod dividitur spes contra memoriam non quantum
ad essentiam suam, sed quantum ad affectum, qui est communis memoriae
et spei, scilicet delectatio; unde non sequitur quod in genere
conveniant.
Ad tertium dicendum, quod frequenter nomina imponuntur rebus
occultis, ex suis signis, sicut essentiales differentiae ex
accidentibus nominantur. Signum autem alicujus quiescentis cum
extensione appetitus in aliquid desideratum solet esse quod frequenter
visum dirigit in illud, ut videat si ex aliqua parte ad ipsum accedat;
et ideo dispositio praedicta quietis cum motu dicitur expectatio.
Ad quartum dicendum, quod sicut animalia cognoscunt rationem
convenientis et nocivi non per inquisitionem rationis, ut homo, sed
per instinctum naturae, qui dicitur aestimatio; ita etiam cognoscunt
aliquid quod futurum est, sine hoc quod cognoscant rationem futuri,
non conferendo praesens ad futurum, sed ex instinctu naturali,
secundum quod aguntur ad aliquid agendum vel ex impulsu naturae
interioris vel exterioris; sicut quando agunt aliquid ad praecavendum
de futuris quae dependent ex motu caeli, quasi ex eo impulsa: unde ex
eorum operibus homines possunt aliquid scire de hujusmodi futuris,
sicut nautae praesciunt tempestatem futuram ex motu delphinorum ad
superficiem aquae descendentium; et formicae veniente pluvia reponunt
granum in cavernis.
Ad quintum dicendum, quod id quod est futurum secundum rem, potest
esse praesens in imaginatione. Et quia bonum est natum movere
appetitum secundum quod est imaginatum vel intellectum, ut dicitur in
3 de anima, ideo ex tali praesentia potest sequi passio in appetitu.
|
|