|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod spes non sit in alia vi
quam in concupiscibili. Arduum enim vel difficile non addit aliquam
rationem appetibilis supra bonum: quia difficile magis habet rationem
fugibilis quam appetibilis. Arduum autem non differt a bono non arduo
nisi secundum magis et minus. Sed vis concupiscibilis est boni quod
desideratur. Cum ergo objectum spei sit bonum arduum vel difficile,
videtur quod spes sit in concupiscibili.
2. Praeterea, sicut voluntas est boni appetibilis in parte
intellectiva, ita concupiscibilis in parte sensitiva. Sed in parte
intellectiva omne quod ad appetitum pertinet, est voluntas. Ergo et
in parte sensitiva omne quod ad appetitum pertinet, est vis
concupiscibilis; et ita, cum spes ad appetitum pertineat, ut dictum
est, videtur quod sit in concupiscibili.
3. Praeterea, gaudium et delectatio in concupiscibili sunt. Sed
spes facit gaudium; Rom. 12, 12: spe gaudentes; et
delectationem, ut dicit philosophus in 7 Physic. Ergo spes est in
concupiscibili.
4. Praeterea, praesens et futurum non diversificant appetitivam
potentiam, cum accidant appetibili inquantum hujusmodi. Sed gaudium
et spes non differunt nisi secundum id quod gaudium est de bono
praesenti, spes autem de bono futuro. Ergo cum gaudium sit in
concupiscibili, et spes in eodem erit.
5. Praeterea, ejusdem est moveri ad terminum, et in termino
quiescere. Sed spes importat motum in aliquem terminum, in quem cum
aliquis devenerit, gaudet. Cum ergo gaudere sit concupiscibilis, et
sperare erit concupiscibilis.
1. Sed contra, concupiscibilis, per se loquendo, non ordinatur ad
arduum, sed magis irascibilis. Cum ergo objectum spei sit arduum,
oportet quod spes non sit in concupiscibili, sed in irascibili.
2. Praeterea, idem est subjectum contrariorum. Sed spei opponitur
timor. Cum ergo timor sit in irascibili, non in concupiscibili,
sicut et audacia, quae iterum timori opponitur; videtur quod spes
etiam sit in irascibili.
3. Praeterea, ira sine spe esse non potest, ut dicit Avicenna in
6 de naturalibus; unde ex offensa illa de cujus vindicta non est spes
(sicut cum quis a rege offenditur) non est ira, sed odium magis, vel
timor. Ergo cum ira non sit in concupiscibili, nec spes.
Respondeo dicendum, quod potentiae passivae variantur, secundum quod
sunt natae moveri a diversis activis, per se loquendo. Proprium autem
motivum appetitivae virtutis est bonum apprehensum; unde oportet quod
secundum diversas virtutes apprehendentes sint etiam diversi appetitus:
scilicet appetitus rationis, qui est de bono apprehenso secundum
rationem vel intellectum, unde est de bono apprehenso simpliciter et in
universali: et appetitus sensitivus, qui est de bono apprehenso
secundum vires sensitivas, unde est de bono particulari, et ut nunc.
Sed quia potentia passiva non extendit se ad plura quam virtus sui
activi, secundum quod dicit Commentator in 9 Metaphysic., quod
nulla potentia passiva est in natura, cui non respondeat sua potentia
activa naturalis; ideo appetitus sensitivus ad illa tantum bona se
extendit ad quae se extendit apprehensio sensitiva. Quia autem, ut
dicit Dionysius, 7 capit. de Divin. Nomin., divina sapientia
conjungit fines primorum principiis secundorum, quia omnis natura
inferior in sui supremo attingit ad infimum naturae superioris,
secundum quod participat aliquid de natura superioris, quamvis
deficienter; ideo tam in apprehensione quam in appetitu sensitivo
invenitur aliquid in quo sensitivum rationem attingit. Quod enim
animal imaginetur formas apprehensas per sensum, hoc est de natura
sensitivae apprehensionis secundum se: sed quod apprehendat illas
intentiones quae non cadunt sub sensu, sicut amicitiam, odium, et
hujusmodi, hoc est sensitivae partis secundum quod attingit rationem.
Unde pars illa in hominibus, in quibus est perfectior propter
conjunctionem ad animam rationalem, dicitur ratio particularis, quia
confert de intentionibus particularibus; in aliis autem animalibus,
quia non confert, sed ex instinctu naturali habet hujusmodi intentiones
apprehendere, non dicitur ratio, sed aestimatio. Similiter etiam ex
parte appetitus, quod animal appetat ea quae sunt convenientia sensui,
delectationem facientia, secundum naturam sensitivam est, et pertinet
ad vim concupiscibilem; sed quod tendat in aliquod bonum quod non facit
delectationem in sensu, sed magis natum est facere tristitiam ratione
suae difficultatis, sicut quod animal appetat pugnam cum alio animali,
vel aggredi aliam quamcumque difficultatem, hoc est in appetitu
sensitivo secundum quod natura sensitiva attingit intellectivam; et hoc
pertinet ad irascibilem. Et ideo sicut aestimatio est alia vis quam
imaginatio, ita irascibilis est alia vis quam concupiscibilis.
Objectum enim concupiscibilis est bonum quod natum est facere
delectationem in sensu: irascibilis autem bonum quod difficultatem
habet. Et quia quod est difficile, non est appetibile inquantum
hujusmodi, sed vel in ordine ad aliud delectabile, vel ratione
bonitatis quae difficultati admiscetur; conferre autem unum ad aliud,
et discernere intentionem difficultatis et bonitatis in uno et eodem,
est rationis: ideo proprie istud bonum appetere est rationalis
appetitus: sed convenit sensitivae, secundum quod attingit per quamdam
imperfectam participationem ad rationalem, non quidem conferendo vel
discernendo, sed naturali instinctu movendo se in illud, sicut dictum
est de aestimatione. Et per hoc patet etiam quod irascibilis est
altior quam concupiscibilis, et propinquior rationi; et ideo
incontinens propter concupiscentiam, qui nulla lege utitur, magis est
turpis quam iracundus, qui utitur legibus, sed perversis, ut dicitur
in 7 Ethic. Unde etiam vitia quae sunt in concupiscibili, sunt
majoris infamiae quam ea quae sunt in irascibili. Ex his ergo jam
planum est videre quae passio sit in irascibili, et quae in
concupiscibili. Omnis enim passio de cujus intellectu est appetitus in
bonum vel conveniens simpliciter, est in concupiscibili, sicut amor et
delectatio et hujusmodi, et eorum opposita. Omnis autem passio de
cujus intellectu est appetitus in bonum cum circumstantia
difficultatis, est in irascibili: et hujusmodi sunt omnia illa quae
important bonum vel malum cum determinatione alicujus quantitatis,
sicut ira, quae non ex qualibet laesione consurgit, sed ex ea quam
potest aliquis vindicare, et tamen non habet in promptu vindictam.
Timor etiam non est de quolibet malo, sed de malo cui non potest
resisti, vel difficulter resistitur. Spes autem importat motum
appetitus in aliquod bonum commensuratum appetenti: non enim est de
bono tanto ad quod nullo modo possit perveniri, nec iterum de tam parvo
quod pro nihilo habeatur; sed de eo quod est possibile haberi, et
tamen est difficile ad habendum, propter quod dicitur arduum. Unde
patet quod spes, secundum quod est passio, est in irascibili.
Ad primum ergo dicendum, quod difficile vel arduum addit quamdam
specialem rationem bonitatis, scilicet pretiositatem quamdam, ex hoc
ipso quod non de facili habetur, sicut dicitur omne rarum, carum.
Ad secundum dicendum, quod natura rationalis ex seipsa conferre habet
et discernere; unde bonum quod est ex seipso appetibile, vel quod
indiget collatione et discretione ad hoc quod appetatur, secundum
naturam rationalis apprehensionis appetitum rationalem movet; et ideo
ex hoc non diversificatur appetitus rationalis, sed dicitur voluntas
universaliter. Non sic autem est de appetitu sensitivo, ut patet ex
dictis.
Ad tertium dicendum, quod in quantum spes est de difficili et arduo
non delectat, sed magis affligit, cum ex hoc ipso sit distans; sed
inquantum est de bono possibili acquiri, sic facit delectationem: quia
sicut quod est in potentia, jam habet inchoationem sui esse; ita quod
apprehenditur ut possibile adipisci, apprehenditur ut jam quodammodo
praesens: et ideo spes delectationem facit; et haec delectatio non est
in concupiscibili, sed in irascibili. Quaelibet enim potentia appetit
sibi conveniens, et de eo delectatur, ut infra, dicetur. Bonum
autem arduum ex hoc ipso quod est possibile adipisci est conveniens
irascibili; unde in ipsum tendit.
Ad quartum dicendum, quod objectum irascibilis est bonum difficile:
quod autem habetur, jam non est difficile, sed tantum dum non
habetur; et ideo non omnes passiones irascibilis sunt futuri, sicut
timor et spes.
Ad quintum dicendum, quod objectum irascibilis est bonum difficile,
quod quandoque habet bonitatem ex ordine ad aliud. Unde in actu vel
motu irascibilis est duplex terminus. Primus est proximus, secundum
quod terminatur in objectum proprium, ut quando consequitur victoriam.
Et quia proprium objectum irascibilis habet difficultatem, ideo non
est delectabile alicui simpliciter, sed est delectabile ei secundum
hanc vim, cujus actus est perfectus per hoc quod pertingit ad objectum
proprium, quod jam consecutum est; sicut quando aliquis delectatur de
hoc quod vincit, quamvis simpliciter sensibilem dolorem de vulneribus
sustineat, et de fatigatione tristitiam habeat; et ideo haec
delectatio non est concupiscibilis, sed est proprie irascibilis, sicut
delectatio quae est propria in actu videndi est propria ipsius visus.
Secundus terminus est ultimus finis, in quem objectum proprium
ordinatum est. Hoc autem est aliquid quod secundum seipsum est
conveniens et delectabile, sicut quod animal postquam vincit aliud
animal, utitur ad libitum propria voluntate; et haec delectatio
pertinet ad concupiscibilem. Irascibilis enim ad conservationem
concupiscibilis ordinatur, ut scilicet propter difficultatem
intervenientem delectatio conveniens non praetermittatur. Et ideo
dicit Damascenus, quod ira est audax concupiscentiae vindex; et
propter hoc etiam dicit philosophus in 6 de animalibus, quod animalia
pugnant ad invicem propter cibum et propter coitum: quia circa has
delectationes praecipue est concupiscibilis.
|
|