|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spes non differat ab
aliis passionibus. Spes enim importat expectationem. Sed omnis motus
appetitus videtur esse expectatio, quae nihil aliud dicit quam
protensionem in aliquod bonum. Ergo spes non distinguitur ab aliis
passionibus quae ad appetitum pertinent.
2. Praeterea, expectatum bonum est objectum spei, quae est
expectatio. Sed expectatum bonum concupiscentiam constituit, ut dicit
Damascenus 2 Lib. Ergo concupiscentia est idem quod spes.
3. Praeterea, idem motus est a termino et in terminum. Sed timor
dicit motum appetitus a malo, spes autem dicit motum ejusdem in bonum.
Ergo idem est timor et spes.
4. Praeterea, sicut se habet album et nigrum ad visum; ita se habet
bonum et malum ad appetitum. Sed album et nigrum non diversificant
neque potentiam visivam neque passiones ejus. Ergo nec bonum et malum
diversificant passiones appetitus; et ita timor et spes non sunt
diversae passiones, quamvis sint de bono et malo.
5. Praeterea, spes, ut dictum est, art. praec. in corp., dicit
protensionem appetitus in aliquod arduum. Sed hoc idem invenitur in
audacia, confidentia, sive fiducia, et ira. Ergo omnia ista sunt
idem quod spes.
1. Sed contra, quorum definitiones sunt diversae, et ipsa
differunt. Sed definitio spei non convenit aliis passionibus. Ergo
et spes ab aliis passionibus distinguitur.
2. Praeterea, quaecumque sunt idem, unum non potest esse sine
altero. Sed spes potest esse sine aliis. Ergo spes ab aliis
differt.
3. Praeterea, motus differunt penes terminos. Sed non est idem
terminus seu objectum spei, et aliarum passionum: quia speratum bonum
est objectum spei; non autem, per se loquendo, aliarum passionum.
Ergo spes differt ab aliis passionibus.
Respondeo dicendum, quod passiones animae, de quibus loquimur, primo
distinguuntur ex hoc quod quaedam important bonum et malum absolute; et
hae pertinent ad concupiscibilem: quaedam vero important aliquam
mensuram boni vel mali, ut ex praedictis patet; et hae pertinent ad
irascibilem. Passionum ergo in concupiscibili existentium quaedam
important habitudinem concupiscibilis ad suum objectum; quaedam vero
motum ipsius respectu objecti; quaedam vero impressionem relictam in
ipsa ex praesentia objecti. Cum autem objectum appetitus sit bonum vel
malum, quodlibet istorum per haec duo dividitur. Amor enim importat
habitudinem concupiscibilis ad bonum; odium vero ad malum: quia amor
amatum ponit connaturale, et quasi unum amanti; cujus contrarium facit
odium. Et quia haec habitudo perficitur ex praesentia objecti, ideo
amor secundum perfectam sui rationem est habiti, ut dicit Augustinus.
Motus autem concupiscibilis in bonum, dicitur desiderium: in malum
autem est innominatus, sed dicatur fuga. Impressio vero relicta in
concupiscibili ex praesentia boni, dicitur delectatio vel gaudium; sed
praesentia mali dicitur tristitia vel dolor. Qualiter autem tristitia
et dolor differant, supra, distinct. 15, dictum est. Eodem etiam
modo differunt delectatio sensibilis et gaudium. Laetitia autem dicit
effectum gaudii in dilatatione cordis; unde dicitur laetitia quasi
latitia: exultatio autem effectum ipsius in signis exterioribus,
inquantum gaudium interius ad exteriora prorumpens, quodammodo exilit.
Quia autem irascibilis propter concupiscibilem est animalibus data, ut
non deficiat in suo actu; ideo passiones irascibilis ex passionibus
concupiscibilis originem habent. Adjuvat autem concupiscibilem
irascibilis et in bono et malo. In bono quidem, ut delectabile
concupiscibili conveniens non obstante difficultate prosequatur: in
malo autem, ut nocivum difficile repellat. Passio ergo irascibilis
vel oritur ex passione concupiscibilis, quam facit apprehensio
appetibilis, vel quam facit praesentia ipsius. Si primo modo, vel
respectu boni, et hoc vel possibilis consequi, in quod tendendum est,
et sic est spes; vel non possibilis, quod dimittendum est, et sic est
desperatio: aut respectu mali, et hoc vel possibilis repelli, cui
resistendum est, et sic est audacia; vel non possibilis repelli, quod
fugiendum est, et sic est timor. Si autem ex praescientia
appetibilis, hoc non potest esse respectu boni: quia ex quo
concupiscibilis suo delectabili fruitur, non indiget irascibili, quia
non habet difficultatem in illo; sed est respectu mali quod repellendum
est et difficultatem habens; et sic causatur ira, si est possibile
repelli: alias passio in concupiscibili sistit. Et ideo ira non habet
passionem contrariam, neque secundum contrarietatem boni vel mali,
sicut gaudium et tristitia, quae contrarietas est propria passionum
concupiscibilis, neque secundum contrarietatem possibilis et non
possibilis, sicut spes et desperatio, quae contrarietas est propria
passionum irascibilis. Sciendum tamen, quod ira causatur non solum ex
re inconvenienti praesente, sicut cum quis irascitur de vulneratione,
sed etiam ex inconvenienti aliquando praesente, sicut cum quis
irascitur ex injuriis illatis; et etiam ex apprehensione habiti
inconvenientis; et ideo ira causatur ex dolore quantum ad primum, et
ex tristitia, ut dicit Damascenus, quantum ad secundum. Sic ergo
passiones animae per essentiales differentias dividuntur. Inveniuntur
etiam diversificari nomina passionum per differentias accidentales:
quae quidem accidunt vel ipsi passioni, ut intentio ejus; vel ex
objecto. Si primo modo, sic concupiscentia dicit intensionem
desiderii: zelus intensionem amoris, non patiens consortium in amato:
abominatio intensionem odii: exultatio intensionem gaudii, ut in signo
exteriori prorumpat generaliter; et similiter hilaritas quantum ad
signum quod ostenditur in facie; et jucunditas quantum ad signa quae
ostenduntur etiam in actibus; accidia autem intensionem tristitiae,
intantum ut immobilitet hominem, actionem retardans; unde dicitur a
Damasceno, quod est tristitia aggravans, idest immobilitans, vel
achos, inquantum prohibet locutionem: quia, ut dicit Damascenus,
est vocem auferens: praesumptio autem intensionem spei: audacia autem
excessum confidentiae in aggrediendo terribilia; furor autem
intensionem irae. Cum autem objectum proprium et per se istarum
passionum sit bonum vel malum apparens: ea quae accidentaliter se
habent ad haec faciunt accidentalem differentiam in passionibus ex parte
objecti: sicut tristitia quae est de malo quod est apparens malum
tristanti; hoc autem accidit esse bonum vel malum alteri. Si ergo
tristitia sit de malo quod est malum alteri, et per hoc apprehenditur
malum ipsi tristanti, sic est misericordia. Si autem sit bonum
alteri, et per hoc apprehenditur ut malum proprium, sic est invidia,
quae est tristitia de prosperitate bonorum, vel Nemesis, quae est
tristitia de prosperitate malorum, ut dicitur 2 Ethic. Similiter
etiam timor distinguitur: quia malo difficili superanti facultatem
timentis accidit aliquid dupliciter: vel ex parte ipsius mali, vel ex
parte timentis. Primo modo accidit sibi turpitudo; et hoc vel in se,
et sic est verecundia quae est de turpi actu; vel in opinione, et sic
est erubescentia, quae est timor de convicio, ut dicit Damascenus:
vel verecundia de turpitudine culpae, erubescentia de turpitudine
poenae. Ex parte autem timentis sumuntur accidentales differentiae
timoris hoc modo: quia terribile vel excedit facultatem timentis in
agendo, et sic est segnities, vel ignavia, quae est timor futurae
operationis, ut dicit Damascenus; vel in cognoscendo, et hoc
tripliciter: vel propter cognoscibilis altitudinem, et sic est
admiratio quae est timor ex magna imaginatione; vel propter ejus
inconsuetudinem, et sic est stupor, qui est timor ex inassueta
imaginatione; vel propter incertitudinem, et sic est agonia, quae est
timor infortunii; et hoc idem dicitur trepidatio vel dubitatio. Sic
ergo patet quomodo spes ab aliis passionibus differat, et quomodo etiam
omnes aliae passiones ab invicem distinguantur.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut supra dictum est, art. 1
hujus quaest. ad 1 et 3, expectare importat protensionem appetitus
in aliquid cum quiete privante fugam vel recessum. Haec autem quies
contingit ex difficultate ejus in quod motus appetitus tendit, sed non
in promptu est ut habeatur: quod enim in promptu est, sine mora
acquiritur. Et quia bonum cum difficultate, proprie est objectum
irascibilis, ideo expectare proprie ad irascibilem pertinet tendentem
in aliquod bonum. Habet autem se ad spem sicut commune ad proprium,
inquantum spes addit certitudinem circa expectationem.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus loquitur large: accipit enim
expectatum bonum pro bono quod nondum habetur, quod quidem commune est
concupiscentiae et spei.
Ad tertium dicendum, quod motus a termino et in terminum quandoque
sunt contrarii, quandoque idem, quandoque disparati. Si enim termini
a quo et ad quem sunt contrarii, sic motus est contrarius, sicut a
nigredine in albedinem. Si autem sit idem terminus a quo et in quem,
sic motus sunt idem, sicut motus ab albedine et in albedinem. Si
autem sint diversi, non contrarii, sic motus sunt diversi disparati,
sicut motus ab albedine et ad calorem. His modis ultimis spes et timor
se habent: quia contrarietas quae attenditur in irascibili, est
secundum facile et difficile, sive possibile et impossibile; non autem
circa bonum et malum, quia circa hoc est concupiscibilis. Unde si
consideretur propria ratio obiecti irascibilis, sic timor contrariatur
spei: quia timor est a difficili, ad quod est spes. Si autem
consideretur ratio difficilis, sic sunt disparata: quia timor a
difficili est in genere malorum; spes autem a difficili in genere
bonorum.
Ad quartum dicendum, quod passiones cognitivarum virtutum sunt a rebus
secundum esse spirituale. Et quia secundum hoc esse non habent
contraria contrarietatem, ideo non causantur contrariae passiones ex
contrariis in potentiis cognitivis. Sed passiones appetitivae sunt ex
rebus secundum suum esse naturale: quia appetitus est de bono et malo,
quae sunt in rebus, ut dicit philosophus in 6 Metaph.; et ideo cum
secundum esse naturale contrarietatem habeant, contrarias passiones
causant.
Ad quintum dicendum, quod cum arduum sive difficile sit proprium
objectum irascibilis, differentiae facientes oppositiones in
passionibus irascibilis sunt difficile facultatem superans, vel non
superans; et utrumque est vel bonum vel malum. Fiducia ergo, seu
confidentia, importat motum irascibilis, in id quod aestimatur ut
facultatem non excedens, quod quidem specialiter circa bona importat
spes, circa mala autem audacia, nisi quod audacia excessum importat
quandoque, unde in malum quandoque accipitur. Motus autem appetitus
in id quod aestimatur ut superans facultatem sive in bonum sive in
malum, est diffidentia. In bonum autem specialiter est desperatio,
in malum autem timor. Ira autem est passio composita ex audacia vel
dolore, et spe, ut ex dictis patere potest.
|
|